Stemma genealogicum[1] est ratio datorum genealogicorum exhibendorum. Stemmata genealogica plerumque adumbrantur aetatibus posterioribus summa vel dextra parte atque aetatibus recentioribus ima vel laeva parte componuntur.

Exemplum stemmatis genealogici tres familiae Kennedianae exhibet.
Exemplum stemmatis genealogici.
Stemma genealogicum Sigmundi Christophi Graf von Zeil und Trauchburg.

Diuturnissimum stemma genealogicum proles continet Confucii, philosophi et educatoris Sinici (551479 a.C.n.), qui ipse progenies Regis Tang (16751646 a.C.n.) fuisse dicitur. Quod stemma octoginta aetates et plus quam duo decies centena hominum comprehendit.[2]

  1. Fons nominis Latini (unus e plurimis)
  2. "Confucius family tree has two million members," China Daily, tempus ignotum, die 16 Februarii 2008 refectus.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stemmata genealogica spectant.