Ioannes Molinaeus (medicus)
Ioannes Molinaeus, vel Francogallice Jean Des Moulins (Ambertae natus anno 1530; Lugduni aut 1582[1] aut 1622[2] mortuus)m fuit medicus et interpres librorum botanicorum qui Lugduni in Francia versatus est.
De vita
Anno 1566 in medico universitatis Montispessulani ordine immatriculatus est, ubi Gulielmus Rondeletium cognovit, professorem qui autem eodem anno mortuus erit. Socio Iacobo Dalecampio adiuvante, Francogallicam magni operis Petri Andreae Matthioli Senensis versionem confecit, videlicet commentarii materiae medicae Dioscoridis: haec versio anno 1572 e prelo Gulielmi Rovillii prodit. Libros duodecim de medicina Alexandri Tralliani, e Graeca in Latinam linguam ab Ioanne Guintherio Andernaco(de) versum, correxit commentariosque adiecit: haec versio Lugduni apud Antonium de Harsy anno 1575 divulgata est. Rovillio petente, librum Histoire générale des plantes e schedis Dalecampii augere et Francogallice edere curavit, quod opus non ante annum 1615 apud haeredes Rovillii divulgatum erit. Genus botanicum Molinaea ad honorem Ioannis Molinaei a Philiberto Commerson nominatum est.
Opera
- 1572 (interpres) : Pierre André Matthiole, Commentaires de M. Pierre André Matthiole médecin Senois sur les six livres de Ped. Dioscoride Anazarbéen de la matière médecinale. Lugduni: Guillaume Rouille (Textus apud Google Books)
- 1575 (editor) : Alexander Trallianus; Ioannes Guintherius Andernacus(de), interpr., Alexandri Tralliani Medici Libri Duodecim. Lugduni: Antonius de Harsy (Textus apud Google Books)
- 1615 (editor, interpres) : Jacques Daléchamps, Histoire générale des plantes. Lugduni: chez les héritiers Guillaume Rouille (Textus apud Google Books)
Notae
- ↑ "1582": Jacquet (1996), sed quo fonte?
- ↑ "1622": Vicidata, sed quo fonte?
Bibliographia
- François Grudé, sieur de La Croix du Maine, Premier volume de la Bibliothèque du sieur de la-Croix-du-Maine. Lutetiae: chez Abel l'Angelier, 1584 (p. 251 apud Google Books); editionis 1772 (vol. 1 p. 559)
- Pierre Jacquet, "Les botanistes lyonnais du XVIe siècle" in Publications de la Société Linnéenne de Lyon suppl. 65-5 (1996) pp. 1-70, vide p. 28