Curtius Eisner
Curtius Eisner fuit scriptor praecipue diarii et vir publicus Bavaricus ad Socialem Democraticam Factionem Germaniae pertinens, aetate Imperii Germanici, sed praeclarus est ut dux Bavaria anno 1918 et 1919 et primus ministrorum praeses liberae civitatis Bavariae.
Munus
recenserePost scholam finitam Eisner philosophiae et linguae Theodiscae Berolini studebat atque tum diurnarius laborabat. Anno 1987 propter scripta sua laesae maiestatis accusatus est. Anno 1900 vitam Gulielmi Liebknecht, ducis opificum, composuit.
Cursus honorum
recensereAb anno 1898 Eisner fuit sodalis SPD, ab anno 1917 SPD liberae (USPD), quae factio a SPD secesserat propter controversia de bello Orbis Terrarum I continuando. Ianuario 1918 operistitium opificum armorum duxit, 31 Ianuarii ob hoc factum in carcerem missus est. 14 Octobris 1918 liberatus est, quod candidatus USPD subrogationis dietae imperii fuit.
Conditor rei publicae Bavariae
recensere8 Novembris 1918 Monachii pro pace adipiscenda Bavariam rempublicam liberam atque regem Ludovicum III Bavariae depositum proclamavit.
Praeses Ministrorum
recensereA consiliis opificum et militum praeses ministrorum Bavariae electus est. 12 Novembris rex depositus ministros publicos e iure iurando in se dimisit, sed non regnum desposuit.
Consilia
recensereEisner nihil nisi electus a senatu terrae facere voluit, sed diem operis octo horarum suffragium feminarum induxit. Praeterea secessioni Bavariae ab Imperio Theodisco favebat, quod ita pacem meliorem a sociis hostibus adipisci sperabat. Etiam arcana depositi regni promulgavit. Sed ea res multos ei et acerrimos inimicos fecit. Sed etiam in sectatores extremae laevae consuluit atque, cum hi administerium rerum socialium occupare conarentur, eos vi vigilum repelli iussit.
Suffragium perditum
recensere12 Ianuarii 1919 novus senatus terrae electus est et factio USPD non plus quam duo et dimidium per centum suffragium accepit. Tamen Eisner non prius quam senatu convocato a magiustratu recedere voluit.
Eisner caesus
recensere21 Februarii 1919 Eisner, cum ab administerio rerum externarum ad senatum terrae iter faceret, ab Antonio Comite de Arco in Valley legato militum pistolio occisus est. Sicarius causam caedis arcana militum hostibus proditam dixit. Paulo post et Arco et alii homines publici caedibus aut sauciati aut mortui sunt.
Lege etiam
recensere- Bernhard Grau: Kurt Eisner: 1867–1919. Eine Biografie. Monaci anno 2001, ISBN 3-406-47158-7
- Hans Beyer: Die Revolution in Bayern 1918/19. Anno 1988, ISBN 3-326-00328-5
- Freya Eisner: Kurt Eisner: die Politik des libertären Sozialismus. Francofurti ad Moenum anno 1979, ISBN 3-518-10422-5
Nexus externi
recensere- Curriculum vitae in pagina Musei Theodisci Historiae (lingua Theodisca)
- Vita Eisner in pagina instituti Friderici Ebert (lingua Theodisca)
- Brevis biographia
- Pagina Curtio Eisner dicata
- De revolutione in Bavaria 1918/19“