Flavius Iosephus

fuit rerum gestarum scriptor Romanus, qui Graece scribebat

Flavius Iosephus (natus Ioseph ben Mathitjahu יוסף בן מתתיהו Hierosolymis anno 37 aut 38; mortuus Romae circa annum 100), fuit rerum gestarum scriptor Romanus, qui Graece scribebat. Quamvis sacerdotum Iudaeorum genere natus primo bello Iudaico ad Romanos transfugit dum veteris Testamenti prophetarum instar Vespasiano, tum adhuc proconsuli, summum imperium praenuntiat. Bello confecto cum Tito Romam reversus reliquam vitam in domo quam privatus habitarat Vespasianus degit[1], a Flaviis stipendiatus : nam in primo opere, historiographus rerum gestarum Titi Caesaris factus, bellum inter Iudaeos et Romanos narrabat ; in reliquis Iudaeorum mores et historiam ceteris incolis Imperii Romani qui Graece intelligebant notiores facere et adversus obtrectatores defendere cupiebat. Praeclara quoque est notio theocratiae ab eo in libris Contra Apionem inventa.

Herma Flavii Iosephi vulgo dictum.

Ultimis annis ipse vitam suam litteris mandavit ad crimina sibi vulgo obiecta refellenda : ipsum igitur de se et suis moribus praecipuum fontem esse constat, cui tamen non in omnibus sine iudicio credendum. Res quas bello gesserat in libris de Bello Iudaico quoque posteritati tradidit.

De studiis adulescentiae

recensere
 
Versio Latina Antiquitatum Iudaicarum in manuscripto undecimi saeculi Florentiae servato in Bibliotheca Medicea Laurentiana.

Primo anno Gai imperatoris, id est sive 37 sive 38, Hierosolymis natus Iosephus non tantum de patre Matthia, nobili sacerdote[2], gloriabatur sed etiam quod per matrem e regia stirpe Asmonaeorum (alias Macchabaeorum) ortus esset[3]. Nam genealogiae nobilium gentium a sacerdotibus Templi magna cura notabantur servabanturque atque Iosepho saepe utiles fuerunt in historiis conscribendis. Optimis magistris traditus mox -si quidem ipsi credimus- tam doctus fuit in legibus Iudaeis ut adulescentulus adhuc a nobilibus viris de eis explicandis consuleretur[4]. Simul tres sectas theologicas tum apud Iudaeos maxime vigentes, Pharisaeos, Sadducaeos, Essenos cognoscere experirique volebat. Itaque sedecim annos tantum natus in desertum secedere statuit ut magistrum Essenorum mores docentem, cui Bannus nomen erat, sequeretur. Post tres annos Hierosolyma rediit ubi sectam Pharisaeorum elegit, cui adhaereret[5] (quamquam critici moderni dubitant utrum re vera Pharisaeorum decreta iam tum praetulerit an postea tantum tum cum opera historica componebat post templum deletum et nationem per orbem disseminatam ita censuerit). Certe rationem cur Pharisaeos praeverterit reddit dum eos Stoicis similes esse existimat.

Anno 64, viginti sex annos natus, primum Romam venit ut sacerdotes quosdam sibi necessarios olim a procuratore Felice comprehensos et ad Neronem missos e custodia liberandos curaret. Quam rem quidem per Poppaeam et mimum quendam Iudaeum Aliturum nomine, Neronis delicias, feliciter peregit sed Romanorum potentiam ac disciplinam tum miratus a nemine in orbe superari illos posse sibi persuasit[6]. Quam ob rem cum in Iudaeam redisset semina seditionis iam crescentia aegro animo spectabat, quia futuras calamitates animo providebat[7].

De bellɒ

recensere
 
Hierosolyma obsessa a David Roberts picta.

Qua de causa anno 66 a senatu Hierosolymitanorum in Galilaeam missus sit Iosephus, utrum pacandorum seditiosorum hominum causa an contra ad regionis defensionem adversus Romanos praeparandam, quo titulo tum vestitus sit, quae mandata acceperit, difficile hodie dictu est, nedum qualis experientia in re militari ei tum fuerit compertum habeamus ː adeo enim rem in scriptis suis[8] de proposito turbavit atque obscuravitǃ Ipse quidem magno studio urbium castellorumque moenia refecisse adfirmabat sed quae tum gessit varie accusata sunt et in ipso loco a fautoribus Ioannis Giscalensis qui omni modo decretum senatus rescindere et imperium Iosephi abrogare volebant atque per breve tempus hoc Hierosolymis impetraverunt, quam a scriptoribus rerum gestarum qui Iosephum mendacii insimulabant, in primis a Iusto Tiberiade, Galilaeo historico, cui respondet in Vita sua. Certe maxima pars huius apologetici operis ad illam partem vitae pertinebat et bis narravit, et in Vita et in libris de Bello Iudaico quomodo insidias inimicorum sese interficere conantium effugerit.

Vespasiano Galilaeam ingresso primo cum militibus quibus imperabat resistere conabatur, mox tamen tanto exercitui impar in oppidum Iotapata sese recepit ubi obsidionem quadraginta septem dierum pertulit nec ullum strategema a sese ad hostes prohibendos excogitatum, propriae laudi indulgens, praetermisit[9]. At oppido nihilo minus mense Iulio anni 67 expugnato Iosephum cum paucis commilitonibus spelunca sese occultantem detegunt Romani atque ad deditionem invitant. Iosephus tum oratione habita deditionem comitibus suadebat ; quibus recusantibus et mortem mutuam sibi invicem inferendam existimantibus Iosephus specie quidem consensit et paria sorte ducere coepit e quibus priorem posterior trucidaret. Postquam vero nescio quomodo[10] ceteris mortuis solus cum altero relictus est sententiam mutavit et comiti persuasit ut se vivos hostibus traderent[11]. Quod factum parum gloriosum excusare studebat tamquam mandato divino fungeretur, prophetizare Vespasiano imperium futurum iussus[12]. Nam secundum religiosas persuasiones Iosephi Deus ipse per sortem voluntatem suam ostenderat ut servaretur. At a Iudaeis ab illo tempore proditor populi sui habitus est[13]. Statim captus ad Vespasianum ut duceretur petiit nuntium maximi momenti ei adlaturus. Parum credulus imperator Romanus prophetam vinculis onerari iussit ; postquam vero res prophetiam Iosephi corroboravit in maiore honore eum habuit ː libertatem et uxorem ducendam ei dedit Iudaeam captivam e Caesarea Maritima ; mox eum Alexandriam secum duxit. Ibi prima uxor obiit et alteram duxit quae liberos ei peperit[14].

Vespasiano ad fatum imperiale adeundum Romam profecto, Iosephus eius filium Titum in Hierosolymis obsidendis familiariter comitabatur cui orator erat ad pacem obsessis popularibus suadendam ne loca sacra eorum culpa perirent ː plures tales orationes in libris de Bello Iudaico transcripsit, quibus tamen nihil profecit quia maximo odio zelotis erat ; quin etiam dum ita frustra eos adloquitur graviter quondam telo vulneratus est. Victoria parta excidium urbis sanctae et templi flebiliter deplorabat et aerumnas suorum mitigare per gratiam suam apud Romanos nitebatur[15].

De otio litteratɒ

recensere
 
Caput sculptum Titi imperatoris

Anno 71 Titum Romam redeuntem secutus est et magnifico triumpho de Iudaeis tum celebrato et a se ultimo libro de Bello Iudaico descripto adfuit. Et libertate et civitate Romana donatus erat, unde nomen Flavius ei fuit, ut libertus quidam Flaviorum. Secundam uxorem ob malos mores repudiavit ; e tribus liberis quos ei pepererat unus superstes erat cum Vitam componebat, Hyrcanus nomine. Tertiam uxorem tum duxit Iudaeam feminam e nobili Cretensi familia e qua duos filios sustulit, Iustum et Simonidem Agrippam[16]. Quam usque ad finem Vitae amare non desiit.

Cum multa alia beneficia Iosepho contulit Vespasianus, tum domum in qua privatus habitarat ei praestitit. Itaque omni cura vitae quaerendae solutus reliquam vitam litteris dedicare potuit, a Tito confirmatus qui eum ad historiam belli Iudaici conscribendam incitabat. Et bibliothecas locupletes et acta publica Romana ad manum habebat, exemplar scripturae sanctae a Tito donatum Hierosolymis secum advexerat. Suis scriptis Romanos cum Iudaeis in gratiam revocare conari solebat.

Iudaei contra, saltem illi qui dominationem Romanam aspernabantur, nihil ex odio erga Iosephum remittebant ː saepe nomen eius tamquam socium suarum coniurationum indicarunt aut aliter eum accusarunt[17]. Nec tamen umquam fiduciam et amicitiam imperatorum Flaviorum amisit quamquam Domitiano minus familiariter quam Tito utebatur. Nam ultima opera sua non Domitiano sed Epaphrodito, Neronis liberto, dedicavit quem ultimo anno regni Domitianus necari iussit quia Neroni mori cupienti opem olim tulerat. De ipsius Iosephi morte nihil accepimus.

 
De Bello Iudaico. Incipit versionis Latinae in manuscripto duodecimi saeculi. Medio Aevo de rebus Hebraicis Flavius Iosephus secundum locum post Biblia tenebat.

Omnia opera Iosephi ad res Iudaicas pertinent. Numquam enim ne apud Romanos quidem sese a maiorum moribus et religione avertit ; usque ad mortem desiderio Templi angebatur, cuius cultui a pueritia destinabatur. et sperabat scriptis suis Romanos cum Iudaeis in gratiam revocaturum.

Patrius sermo ei Aramaeus erat ; itaque primos commentarios de bello inter Romanos et Iudaeos gesto Aramaice composuit[18] et ad Iudaeos in regnis orientalibus, in primis regno Parthorum, versantes misit ne ignorarent quae fratres in Palaestina habitantes passi essent. Postquam vero Titus eum invitavit ut illos Graece verteret, quia linguae Graecae non satis peritum se cognorat ad magnum opus litterarium illa lingua concinnandum, grammaticos litteratos conduxit qui narrationem omnibus rhetoricae ornamentis decoram efficerent[19] ː hoc est cur tam saepe locutiones Thucydideae aut Sophocleae apud Iosephum legantur (quamquam et ipse sine dubio paulatim in litteris Graecis profecit). Aliud genus dicendi in alio opere audimus. Oratio Vitae tam nuda erat ut scripserit modernus quis editor in hoc libro verum Iosephum legi, nullo velamento litterario inter lectorem et auctorem interposito[20]. Contra libri de Bello Iudaico rhetorica nimis abutuntur. At ob alacritatem orationis et dilucidam dispositionem duo libri Contra Apionem dicti vulgo iudicantur optimi esse quos Iosephus nobis reliquerit. Indoles ad genus bellicosum nata ei fuisse videtur...


Quattuor opera exstantia sunt haec ː

Olim e testimonio Eusebii Caesariensis[23] quartus liber Macchabaeorum Iosepho tribuebatur cuius paternitatem hodie nullus vir eruditus ei vindicat.

Non tantum Graecis hominibus sed etiam Iudaeis scribebat (nonne primos commentarios Iudaeis Asiaticis destinarat ?) quibus solacium adferre post Templi excidium et in patriis moribus retinendis eos confirmare volebat ne illorum natio dissolveretur, ac simul eis persuadere ne ulla spes in bello adversus Romanos instaurando ponenda esset. Quae exspectatio eum longe fefellit ː non modo enim Iudaei paulo post iterum rebellaverunt sed Iosephus ab eis contemptus et neglectus a Christianis legebatur qui eum ad caelum extollebant et libros posteritati tradidere, in primis Origenes, Eusebius, Hieronymus, Cassiodorus. Christiani quidem etiam interpolasse textum Iosephi videntur, ut in versione Slavonica manifesto apparet[24]. Quapropter ab hominibus Medii Aevi iuxta Biblia legi solebat, quibus pretiosum nexum praestabat inter res Biblicas et Iudaicas ex una parte et res classicas, Graecas et Romanas, ex altera.

Temporibus modernis multa contra fidem historicam Iosephi scripta sunt[25] sed archaeologi qui vestigia duorum novissimorum saeculorum a.C.n. et primi saeculi post Christum natum in Israele effodiunt sine libris Iosephi facere non possunt ː fons unicus enim manet. Ac saepe eius descriptiones locorum verae fuisse comprobantur.

De versionibus et editionibus

recensere
 
Titulus versionis Theodiscae librorum de Bello Iudaico Francofurti anno 1552 editorum.

Iam inter quartum et sextum saeculum opera Iosephi a Christianis Latine conversa sunt ; septem libri de Bello Iudaico duos interpretatores nacti sunt ː alter textum Graecum fideliter sequebatur, alter, Hegesippus in manuscriptis appellatus, liberius interpretabatur et tres ultimos libros in unum coegit. Sexto saeculo instigante Cassiodoro[26] Antiquitates quoque simul cum scriptis minoribus conversae sunt, qui ingens labor tum erat.

Medio aevo versiones Armeniaca, Arabica, Slavonica, Hebraea quoque factae sunt. Quibus in regionibus ars typographica inventa est Iosephi opera Latine circumferebantur ; itaque multae editiones incunabulae Latinae fuere. Quo tempore textus Graecus primum prelo mandatus est anno 1544 Basileae apud typographos Hieronymum Frobenium et Nicolaum Episcopium (quae editio princeps dicta ab humanista Arnaldo Arlenio curata est), iamdiu versiones Francica, Italiana, postea Theodisca publicatae erant.

Nono decimo saeculo editiones criticae fuerunt qui aliquid emendando textui contulerunt, Immanuelis Bekkeri (1855-1856) Lipsiae apud Teubner, Gulielmi Dindorfi Graece et Latine (1845, Parisiis, secunda editio 1865) apud Firmin Didot, praesertim tamen Benedicti Niese (1885-1895, septem volumina Berolini publicata) cuius textu omnes recentiores interpretatores et editores nituntur, ut ii qui Iosephum in serie Loeb Classical Library (1926-1965, novem volumina) Graece et Anglice publicarunt aut Graece et Francice in serie Collection des Universités de France.[27]

Si vis plura legere

recensere
  • Patrick Banon, Flavius Josèphe : un juif dans l'Empire romain, Parisiis, Presses de la Renaissance, 2007 ISBN 978-2-7509-0323-7 Apud Guglum librorum [Nota bene ː quamquam ab erudito scriptus hic liber ad mythistoricum genus pertinet]
  • Monette Bohrmann, Flavius Josèphe, les Zélotes et Yavné  : pour une relecture de la Guerre des Juifs, Berne : Peter Lang, 1989
  • Honora Howell Chapman et Zuleika Rodgers (cur.), A companion to Josephus, Wiley Blackwell, 2015. ISBN 978-1-4443-3533-0 Apud Guglum librorum Recensio critica
  • Cohen (S. J. D.). Josephus in Galilee and Rome. His vita and development as a historian, Lugduni Batavorum, Brill, 1979 Recensio critica
  • L.H. Feldman, Josephus and modern scholarship: 1937-1980, De Gruyter, 1984 Apud Guglum librorum
  • Flavius Josephus and Flavian Rome (curantibus Jonathan Edmondson, Steve Mason, James Rives), Oxford university press, 2005 Apud Guglum librorum
  • Oliver Gußmann: Das Priesterverständnis des Flavius Josephus. Mohr Siebeck, Tübingen 2008. ISBN 978-3-16-149562-5 Apud Guglum librorum
  • Mireille Hadas-Lebel, Flavius Josèphe, Fayard, 1989 ISBN 978-2-213-02307-6
  • William den Hollander, Josephus, the emperors and the city of Rome : from hostage to historian, Lugduni Batavorum, Brill, 2014 Recensio critica Altera recensio critica
  • Denis Lamour , Flavius Josèphe, Parisiis, les Belles Lettres, 2000 ISBN 2-251-76025-3
  • Making History : Josephus and historical method, [International Josephus Colloquium, Dublin, 2004], curante Zuleika Rodgers, Lugduni Batavorum, Brill, 2007
  • Simon Claude Mimouni, ̈Le judaïsme ancien du VIe siècle avant notre ère au IIIe siècle de notre ère : des prêtres aux rabbins, Parisiis, PUF, 2012. ISBN 978-2-13-056396-9 Recensio critica
  • J. Pastor (cur.), Flavius Josephus : interpretation and history, Lugduni Batavorum, Brill, 2011 ISBN 978-90-04-19126-6
  • Tessa Rajak, The Jewish dialogue with Greece and Rome : studies in cultural and social interaction, Lugduni Batavorum, Brill, 2002 ISBN 0-391-04133-9
    • Josephus : the historian and his society, Londini, Duckworth, 1983 (reeditus 2002)
  • Frederic Raphael, A Jew among Romans : the life and legacy of Flavius Josephus, Novi Eboraci : Pantheon Books, 2013 Apud Guglum librorum
  • Karl Heinrich Rengstorf (curator), A complete concordance to Flavius Josephus, Lugduni Batavorum, Brill, 2002 (secunda editio, duo volumina) Apud Guglum librorum
  • ̈̈̇Abraham Schalit, Namenwörterbuch zu Flavius Josephus = A complete concordance to Flavius Josephus, Supplementum I, Lugduni Batavorum, Brill, 1968.
  • Daniel R. Schwartz, Reading the first century : on reading Josephus and studying Jewish history of the first century, Tübingen, Mohr Siebeck, 2013 ISBN 978-3-16-152187-4
  • Seth Schwartz, Josephus and Judaean politics, Lugduni Batavorum, Brill, 1990. Recensio critica Altera recensio critica Apud Guglum librorum
  • Joseph Sievers et Gaia Lembi (cur.), Josephus and jewish history in Flavian Rome and beyond, Lugduni Batavorum, Brill, 2005 Apud Guglum librorum
  • H. Thackeray, Josephus, the man and the historian, Novi Eboraci, 1929 (reeditus 1967)
  • Michael Tuval: From Jerusalem Priest to Roman Jew. On Josephus and the Paradigms of Ancient Judaism. Mohr Siebeck, Tübingen 2013, ISBN 978-3-16-152386-1. Apud Guglum librorum
  • Willem Cornelis van Unnik, Flavius Josephus als historischer Schriftsteller, Heidelbergae, 1978
  1. Vita 423
  2. E prima sacerdotum classe erat...
  3. Vita cap.1 et Antiquitates Iudaicae XVI.187.
  4. Qui tamen locus communis in magnorum virorum elogiis apud Iudaeos fuisse videtur. Cf. Evangelium secundum Lucam II.46-47.
  5. Vita cap.2
  6. Vita cap.3
  7. Vita cap.4-5
  8. BI II.569-646. Vita 28-413.
  9. BI III.315-349.
  10. Ex illa narratione mathematici moderni problema excogitaverunt cui "problema Iosephi" nomen indiderunt ː an re vera ita hoc effecerit Iosephus incertum est.
  11. BI III.345-398.
  12. Vetus enim prophetia tum circumferebatur quae canebat fore ut dux e Iudaea profectus circa id tempus dominus orbis terrarum fieret. Duces rebellium Iudaeorum ad se prophetiam vertebant, quocirca audacius resistebant. Iosephus primus, ut videtur, Vespasianum hac prophetia significari coniectavit. De quo vide Tacitum, Hist. V.13 et P. Fornaro, Flavio Giuseppe : Tacito e l'impero : " Bellum Judaicum ", VI, 284-315 ; " Historiae ", V, 13, Augustae Taurinorum, 1980 Recensio critica Altera recensio critica
  13. P. Vidal-Naquet, Flavius Josèphe ou du bon usage de la trahison : Préface à la Guerre des Juifs, Parisiis : Editions de Minuit, 1977
  14. Vita 414-415
  15. Vita 418-421
  16. Vita 426-428.
  17. Vita 424 et 428-429. BI VII.447-453 (de Cyrenaica seditione et criminibus cuiusdam Catulli).
  18. BI I,3. Qui textus hodie deperditus est.
  19. Contra Apionem I.50.
  20. André Pelletier p.XVII praefationis ad editionem (Collection des Universités de France, 1983)
  21. Thérèse Frankfort, 'La date de l'Autobiographie de Flavius Josèphe et des œuvres de Justus de Tibériade', Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1961 ː 52-58
  22. Ant. Iud. XX.267ː μέχρι τῆς νῦν ἐνεστώσης ἡμέρας, ἥτις ἐστὶν τρισκαιδεκάτου μὲν ἔτους τῆς Δομετιανοῦ Καίσαρος ἀρχῆς, ἐμοὶ δ' ἀπὸ γενέσεως πεντηκοστοῦ τε καὶ ἕκτου
  23. Historia Ecclesiastica III.10.Ita in editione principe (1544) ceteris operibus adiunctus est.
  24. Zeitlin, Solomon (1948). "The Hoax of the 'Slavonic Josephus'". The Jewish Quarterly Review: New Series. 39(2): 172–177
  25. Recte quidem ː nam de eisdem rebus non eadem narrabat in Bello Iudaico atque postea in Antiquitatibus aut Vita.
  26. Institutiones divinarum lectionum XVII : "ut est Ioseppus, paene secundus Livius, in libris Antiquitatum Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus, scribens ad Lucinum Betticum, propter magnitudinem prolixi operis a se perhibet non potuisse transferri. hunc tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris viginti duobus converti fecimus in Latinum".
  27. In qua serie non sunt Antiquitates Iudaicae.

Nexus externi

recensere