Gasium naturale
Gasium naturale est mixtura gasii hydrocarbonii quae secundum naturam in methano cum hydrocarboniis aliis, dioxido carbonii, nitrogenio, et sulfido hydrogenii plerumque consistit.[1] Id est gravis energiae fons, qui ad multas res latissime admovetur, inter quas aedificia calefacta, electricitas generata, calor electricitasque industriae adhibita, fomes vehiculis comparatus, et chemicum principale in manufactura bonorum sicut plastica et alia chemica organica quae magni momenti in commercio sunt.
Invenitur gasium naturale in altis subterraneisque conformationibus saxosis, vel cum aliis hydrocarbonii receptaculis naturalibus coniunctum, in depositis carbonis et clathratis methani. Petroleum est alia res quae prope et cum gasio naturali saepe repertur. Plurimum gasii naturalis per duas rationes naturales fit: biogenicam et thermogenicam. Gasium biogenicum ab organismis methanogenicis in paludibus, landfills,? et sedimentis humilibus efficitur; altius autem in terra, in maioribus temperaturis et pressuris, gasium thermogenicum ex materia organica humata generatur.[3][4]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Composition of natural gas". Naturalgas.org.
- ↑ Imagines et explanatio manufacturae, apud www.naturalgas.org.
- ↑ Organic origins of petroleum, apud energy.er.usgs.gov (U.S. Geological Survey).
- ↑ Explanatio apud www.eia.gov (U.S. Energy Information Administration).