Logogramma

graphema, minima systematis scribendi unitas, quae verbum, lexema, vel morphema per se significat

Logogramma (Graeco λόγος 'sermo; ratio' + γράμμα 'scriptura') est graphema, minima systematis scribendi unitas, quae verbum, lexema, vel morphema per se significat. Quod aliis systematibus scribendi aut non linguisticis opponi potest, sicut pictogrammata et ideogrammata, quae nuntios communicant, aut linguisticis sicut abecedaria, abjad, et syllabaria, ubi quodque signum phonema (sonum) vel mixturam phonematum, non vocabula tota, lexemata, vel morphemata significat.

Stela 5 ex Takalik Abaj Guatemalae scripturam Maya monstrat.
Logogrammata Sinica 'natare' et 'madefacere' significantia: signum laevum, 'aqua' significans, certam coniunctionem cum aqua monstrat; signum dextrum, 'reus' in uno latere et 'silva' in alio, indicat haec verba qiú et lín proprie dici. Hoc systema, quod verbum per thema et pronunciationem evocat, est usitatissimum inter logogrammata Sinica.

Non confundendenda logogrammata cum ideogrammatibus vel hieroglyphicis, nam ideogrammata notiones recte significant plus quam mera verba vel morphemata, nullumque systema logographicum prorsus ideographicum est.

Logogrammata ex elementis ad visum pertinentibus varie ordinatis componuntur, aliquando ad segmentationem phonematum redientes, principium per quod abecedaria efficiuntur. Quam ob rem meminisse sonum verbi abecedario scripti plerumque facilius est, sed significatio logogrammatis facillime memoria teneri vel animo fingi potest. Quia signum se plus significationibus quam sonis consociat, locutiones distinctissimae ad significandas notiones similes comprimi possunt.

Systemata logographica fortasse fuerunt primae scripturae formae verae in orbe terrarum adhibitae: hieroglyphicae Aegypti antiquae, litterae Sinicae, scripturae Mesoamericanae, et scripturae cuneiformes Asiae Minoris, nonnulla elementa logographica ferre possunt. Primi gradus scripturae Shümom, in Cameronia saeculo undevicensimo evolutae, etiam fuerunt logographica.

Hieroglyphica Aegyptia.

Systematibus quae abecedario Latino utuntur etiam sunt signa potentiam logographicam habentia, in notatione mathematica, ut exempli gratia signum %, quod centesimas significat.

Nonnulla systemata omnino sunt logographica, atque omnia variis signorum formis utuntur ad sonum explicandum vel flexuram grammaticam addendam. Exempli gratia, in scriptura Sinica sunt logogrammata pura, sed maior pars signorum sunt phonogrammata, quae componuntur ex binis elementis: uno proximam verbi notionem significante, unoque sonum monstrante.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Daniels, Peter T., et William Bright. 1996. The World's Writing Systems. Oxoniae: Oxford University Press.
  • DeFrancis, John. 1984. The Chinese Language: Fact and Fantasy. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 0824810686.
  • Hannas, 1997. Asia's Orthographic Dilemma. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 082481892X.
  • Hoffman, Joel M. 2004. In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language. NYU Press. ISBN 0814736904.