Moretum
Moretum est ferculum quod constat ex caseo, herbis variis, oleo, et nonnumquam aliis impensis, mortario contritis, et in globum contractis.
- Haec pagina spectat ad ferculum nomine moretum. Si carmen huius tituli, Vergilio attributum, petis, inspice s.v. Moretum (carmen)
Moretum Romanum
recenserePseudovergilianum
recensereMoretum, secundum carmen Moretum, fit ex caseo duro, sale, foliis apii, rutae, coriandri, et allio multo (fortasse iam virenti),[1] oleo et aceto infusis.[2] Videtur esse ferculum omnino rusticum, quod cum pane editur.
Ovidianum
recensereOvidius usum moreti in cultu Magnae Matris commemorat, sed singula non narrat. Hoc moretum fieri debet ex "lacte mero" (hoc est "candido caseo") et herbis sponte crescentibus tritis. Cibus priscus esse dicitur.[3]
Apicianum
recensereApicius "moretum" numquam, "moretaria" autem (aut potius "mortaria")[4] saepe dicit. Alii credunt hoc verbum esse synonymum cum moreto, alii id credunt significare herbas moreto aptos. Utcumque, Apicii moretaria constant ex menta, ruta, coriandro, feniculo, omnibus viridibus, dein ligustici semine, pipere, melle, liquamine, et (si opus fuerit) aceto.[5] Num haec caseo (et fortasse praeterea allio) addenda sint non patet, sed saepe aliis ferculis quasi impensum in se adduntur.[6]
Columellianum
recensereColumella quina praecepta moreti dat:
- Ex satureia, menta, ruta, coriandro, apio, porro sectivo aut viridi cepa, lactuca, eruca, thymo viridi vel nepeta, tum viridi puleio, et caseo recenti et salso, permixto aceto piperato, superfuso oleo.
- Item, sed cum iuglandibus tritis loco casei.
- Item, sed cum sesamo torrefacto et trito loco casei.
- Item, sed cum caseo Gallico minutatim conciso, nucleis pineis (aut nucibus avellanis torrefactis vel amygdalis)
- Ex herbis aridis, puleio, vel thymo, vel origano, vel satureia, cum caseo contrito, adiectis aceto piperato et oleo.
Non videtur ipse Columella usus esse nomine moreti, quod quidem in manuscriptorum rubricis datur.[7]
Suevianum
recensereSuevius poeta etiam carmen titulo Moretum inscriptum pepigit, cuius autem textus nihil nunc restat nisi parvum fragmentum, quod citat Macrobius. Huius moreti contenta sciscitari non possunt nisi quod molluscae insint (quid sit mollusca haud perspicuum, ne Romanis quidem: Macrobius proposuit molluscam esse persicam, Andreas Dalby pistacium)[8]. Hoc moretum ab hortulano fit.[9]
Moretum Graecum seu Myttotos
recensereFerculum simile et Graecum fuit μυττωτός (myttōtos). Fertur Parthenius, qui Vergilium linguam Graecam docuit, ipse carmen nomine ὁ Μυττωτός scripsisse, quem aemulaverit Vergilius, sed haec sententia non videtur esse bene testata.[10] Myttotos autem ferculum modo leviter simile moreto esse videtur.
Aristophaneum
recensereIn scaena quadam fabulae scaenicae Aristophanis cuius titulus est Pax, Bellum personatum myttoton parat qui totius Graeciae obtritionem repraesentat. Impensa varia in mortario ponit, quorum quodcumque signum figurativum est civitatis alicuius Graecae, nempe:
Sed feliciter, Bellum non potest pilum suum ad moretum hoc (totam nempe Graeciam) conterendum invenire.[11]
Aristophanes sane non ferculi singula accurate describere in animo habet, sed comoediam et allegoriam politicam pangere. Ergo difficile est scire quo usque huic loco confidendum sit.
Praeter illum locum, Aristophanes nonnumquam commemorat moretum in similitudinibus: est quasi proverbiale exemplum rei contusae. Scholia in Aristophanem nonnumquam myttoton finire. Secundum unum tale scholion, myttotos potest ova continere.[12]
Aliis Fontibus
recensereEx aliis fontibus Graecis, haec de myttoto sciri possunt:
- Paene omnes fontes eum dicunt esse "trimma" vel "hypotrimma" (hoc est ius) ex allio et caseo.
- Galenus autem ait fieri posse etiam ex cepa.[13]
- Secundum Dioscoridem, fiebat ex "nigro" oleo[14], et edendus erat contra haemorrhoides.[15]
- Secundum Ananium, tunnus in myttoto apponendus est, unde fortasse scire licet myttotum sat liquidum fuisse, magis quam Romanum moretum.[16]
Aevis Medio et Novo
recensereAetates posterae non semper sensum verbi quod est "moretum" bene intellexisse videntur. Et quidem, usque ad aetatem ipsam nostram, pleraque lexica Latina-Anglica moretum verbo Anglico salad (quod acetaria significat) reddunt.[17]
Apud Platinam, scriptorem de re coquinaria qui saeculo 15 vixit, moretum significare videtur "ius condimentarium et sapidum." Voci Italicae respondet quae est sapore. Hoc quasi exemplum moreti Platiniani esto:[18]
Moretum Quod Salsapavo Vocatur
Vitella ovorum dura, iocinora pulli elixa, amygdalas tostas pro numero convivarum simul terito. Trita aceto vel acresta dissolvito, in caccabumque per setaceum traiicito, addendo tantum cinnami gingiberis sacchari quantum sat erit. Coqui paululum hoc moretum et colorari croco debet. Alit tum mirifice, hepar iuvat; aegre tamen concoquitur.
Nonnulli autem conati sunt sensum antiquum reperire. Exempli causa, Iulius Hadrianus, anno 1606 scribens, moretum esse fartum ferculo Italico nomine raviolo simile, ex caseo, herbis, vino, lacte confectum, exposuit:[19]
Moretum Ouid. Farti genus è lacte, caseo, & herbis. herbosum moretum Ouidius dixit. Itali Rauiolo vocant : nam qui pro instinctu exponunt, planè explodendi sunt. AL.[lemanice] Welscher Flad, [sic] von käß Kräuter, Wein vñ Milch gemacht. B.[atavice] Taerken van keese, cruyden, wijn eñ melck ghemaeckt. G.[allice] Torteau fait de laict, vin, fourmage, & des herbes. IT.[alice] Rauiola. H.[ispanice] Elalmodrote, ò falsa [sic] semejante.– Iulius Hadrianus, Nomenclator Octilinguis Omnium Rerum Propria Nomina Continens
Plurimis autem harum aetatum fontibus, vox moretum potius pro morato, potionis genus ex vino et moris dilutis confectae, stat.[20] Fuit etiam panni subfusci species nomine moretum.[21]
Moretum Italicum, sive Pistum
recensereCondimentum praesertim Italicum quod vulgo pesto (hoc est "pistum" a pinsendo) pronepos videtur esse moreto antiquo. Iam Columella moreta et ex caseo et ex nucleis proposuerat, sed nulla praecepta antiqua poscunt ocimum, quod herba rarissimo in usu coquinario erat apud Romanos.
Versiones
recensere- Pistum Genuense: ex ocimo, allio, sale, nucleis pineis, caseo Parmensi-Regino, et si opus fuerit Pecorino Sardo.
- Pistum Sicilum: cum lycopersica in loco ocimi.
- Pistum Provinciale (pistou): ex oleo, ocimo, allio tantum. Caseus nonnumquam additur, sed nuclei nucesve paene numquam.
- Pistum Germanicum: ex ramusiis in loco ocimi.
- Pistum Peruanum (tallarin, fortasse "taliarinum" Latine): ex spinaciis, cum tuberosolanis et carne bubula apponi solet.
Aliae versiones addunt: iuglandes (vel cassuvia) in loco nucleorum, caseos varios, erucam (aut cum ocimo, aut in loco eius), olivas nigras, corium citri, coriandrum, boletos.
Notae
recensere- ↑ Grocock et Grainger, "Moretum – a Peasant Lunch Revisited", p. 98, apud Oxford Symposium 2002: The Meal"
- ↑ Pseudovergilii Moretum, praesertim vv. 85-116
- ↑ Ovidii Fasti 4.367-372:
- 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum
- in dominae mensis: an sua causa subest?'
- 'lacte mero veteres usi narrantur et herbis,
- sponte sua siquas terra ferebat' ait;
- 'candidus elisae miscetur caseus herbae,
- cognoscat priscos ut dea prisca cibos.'
- 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum
- ↑ Editione autem recenti Christophori Grocock et Sarulae Grainger (Apicius: A Critical Edition, 2006, ISBN 1-903018-13-7), indicatur lectio melior esse potius mortaria. Auctores nihilominus iam credunt mortaria idem esse ac moretum, p. 26: Mortariamay be linked with confidence to the kind of relish that was consumed by the most humble of farmers. "Mortaria cum pulmentario ab humillimis agricolis eso sat certe coniungi potest."
- ↑ Apicii De Re Coquinaria 1.21.1: Mentam, rutam, coriandrum, feniculum, omnia viridia, ligusticum, piper, mel, liquamen. Si opus fuerit, acetum addes.
- ↑ Apicii De Re Coquinaria 6.4.2: "In palumbis, columbis [avibus in altile et in fenicoptero]: Aliter elixis: piper, careum, apii semen, petroselinum, condimenta mortaria, caryotam, mel, acetum, vinum, oleum et sinape."; Idem 10. 3.5: "In lacertos elixos: Ius in thynno elixo: piper, ligusticum, thymum, condimenta mortaria, cepa<m>, caryotam, mel, acetum, liquamen et oleum et sinape."
- ↑ Columellae De Re Rustica: 12.59.1-5:
- QUEMADMODUM MORETUM FACIAS.
- Addito in mortarium satureiam, mentam, rutam, coriandrum, apium, porrum sectivum aut, si id non erit, viridem cepam, folia lactucae, folia erucae, thymum viride, [vel] nepetam, tum etiam viride puleium et caseum recent<em> et salsum. Ea omnia pariter conterito acetique piperati exiguum permisceto; hanc mixturam cum in catillo composueris, oleum superfundito.
- ALITER.
- Cum viridia, quae supra dicta sunt, contriveris, nuces <iu>glandes purgatas, quantum satis videbitur, interito acetique piperati exiguum permisceto et oleum infundito.
- ALITER.
- Sesamum leviter torrefactam cum his viridibus, quae supra dicta sunt, conterito; item aceti piperati exiguum permisceto, tum supra oleum superfundito.
- ALITER.
- Caseum Gallicum vel cuiuscumque notae volueris minutatim concidito et conterito nucleosque pineos, si eorum copia fuerit, si minus, nuces avellanas torrefactas, adempta cute, vel amygdalas e<a>que, <quae> supra, condimenta pariter misceto acetique piperati exiguum adicito et permisceto compositumque oleo superfundito.
- ALITER.
- Si condimenta viridia non erunt, puleium aridum vel thymum vel origanum vel aridam satureiam cum caseo conterito acetumque piperatum et oleum adicito. Possunt tamen haec arida, si reliquorum non sit potestas, etiam singula caseo misceri.
- ↑ Dalby, Food in the Ancient World: A to Z
- ↑ Macrobii Saturnalia, 3.18.11-12:
Huius rei idoneus adsertor est Suevius, vir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum. Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:
- Admiscet * missa in cava silicis haec nunc partim,
- Partim Persica: quod nomen sic denique fertur
- Propterea quod qui quondam cum rege potenti,
- Nomine Alexandro Magno, fera proelia bello
- In Persas tetulere, suo post inde reventu
- Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis
- Disseruere novos fructus mortalibus dantes.
- Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
- ↑ Vide Hugonis Lloyd-Jones Supplementum Hellenisticum (1983, Novi Eboraci et Berolini), p. 305:
- Schol. Verg. in cod. Abros. T 21 supp. (saec xv) fol. 33, ap. A. Mai, Vergilii Maronis Interpretes Veteres, 1818, xxxvii Parthenius Moretum scripsit in Graeco, quem Vergilius imitatus est.
- hoc scholium Mediolani repperit Isaac Vossius, publicavit pater eius G. J. Vossius, De Veterum Poetarum Temporibus Libri Duo (Amstelaedami 1662), I (De Poetis Graecis) 70; idem inter scholia illa, quae ediderat Mai, detexit Sabbadini, Riv. Fil. 31 (1903) 472.
- scholio fidem omnem denegavit Sabbadini, fictum enim esse totum conflatumque e duobus Macrobii locis; scribit autem Macrobius (Sat. 3.18.11) huius rei idoneus adsertor est Sueius vir longe doctissimus in idyllio, quod inscribitur Moretum, mox (5.17.18) versus est Parthenii, quo grammatico in Graecis Vergilius usus est (605(i)). oblocuti sunt lenchantin, Riv. Fil. 38 (1910) 207; Pascal, Athenaeum 1 (1913) 163.
- Parthenii carmini, si re vera fuit, inscriptionem Μυττωτός fuisse coniecit J. Scaliger: potius Μυϲωτός (Martini), vid. Pf. ad Call. fr. 605.
- ↑ Aristophanis Pax 227-58
- ↑ Scholia in Acharnenses (scholia vetera et recentiora Triclinii), 174a:
- μυττωτόν: ἀντὶ τοῦ σκόροδα, ἐξ ὧν ὁ μυττωτὸς γίνεται. κατασκευάζεται δὲ ἀπὸ τυροῦ καὶ σκορόδων καὶ ᾠοῦ.
- myttoton: in loco verbi "allia", ex quibus myttotos fit. Deparatur autem e caseo et alliis et ovo.
- ↑ Galeni Linguarum seu dictionum exoletarum Hippocratis explicatio, 19.124:
- μυττωτόν: ὑπότριμμα, Διοσκουρίδης εἶναί φησι σκορόδων ἢ κρομμύου.
- myttoton: ius, Dioscurides esse ait alliorum vel cepae.
- ↑ Dioscoridis De Materia Medica, 2.152.3: "τὸ δὲ ἐξ αὐτοῦ καὶ τῆς μελαίνης ἐλαίας γινόμενον τρίμμα, καλούμενον δὲ μυττωτόν" (ex eo [allio] autem, et nigro oleo factum ius, dictum autem myttoton)
- ↑ Dioscoridis De Simplicibus Medicinis 1.203.1:
- ἀναστομοῖ δὲ αἱμορροίδας μυττωτὸν ἐσθιόμενον, ἀμαράκινον ἢ ἴρινον περιχριόμενον...
- apperit autem haemorrhoides moretum esum, amaracinum vel irinum circumunctum...
- ↑ Ananii Fragmentum #5:
- εἶτα δ’ ἐστὶν ἐκ θαλάσσης θύννος οὐ κακὸν βρῶμα,
- ἀλλὰ πᾶσιν ἰχθύεσσιν ἐμπρεπὴς ἐν μυσσωτῶι.
- dein autem est e mare tunnus non malus cibus,
- sed inter omnes pisces egregius in moreto.
- ↑ Neque videtur talia esse Anglophonis tantum proprium. E.g. Breve Diccionario Porrua: Latin-Español, Español-Latin, ISBN 970-07-1563-9, his verbis "moretum" finit: moretum,i:n., moreto (especie de sopa hecha con ajo, apio, ruda, cilantro, cebolla y aderezada con queso aceite y vino), h.e. "species sorbitionis, facta ex allio, apio, ruta, coriandro, cepa et condita ex caseo, oleo, et vino.". VOX Diccionario Básico Latino-Español e contrario pro moreto habet almodrote quod melius exprimit sensum huius verbi. Almodrote enim significat "Ferculum Iudaicum et Hispanicum ex oleo, allio, caseo, et variis aliis impensis quo condiuntur melongenae; mixtura confusa variarum rerum."
- ↑ Alia in "moretum" praecepta dantur sectionibus 8.6-11, 8.16, 8.21, 8.24
- ↑ imago, textus (non emendatus).
- ↑ Du Cange s.v. Moratum; Blancardi Lexicon Medicum (1748), s.v. moretum.
- ↑ Du Cange s.v. 1. Moretum.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Moretum spectant. |