Obamadon
Obamadon est exstinctum cladi Polyglyphanodontium ordinis Squamatorum genus, ex Cretaceo exeunte in America Septentrionali et praecipue Formatione Lance in Vyomina endemicum. Quod investigatores describunt "altis dentibus tenuibus cum magnis cuspidibus mediis a parvis cuspidibus accedentibus a canalibus lingualibus separatis" distinctum esse.[1][2]
Typus generis est Obamadon gracilis, ex Baraco Obama praeside Civitatum Foederatarum appellatus, species "quae spectat ad altos dentes rectos et modum quo Dominus Obama personam pro bona hygiena orali prae mundo egit."[3][4] Secundum Nicolaum R. Longrich Universitatis Yalensis, animal vivum "probabiliter fuit pes longum, [et] his altis dentibus tenuibus insecta et materiam plantarum comedere solebat."[5][6]
Coniunctiones
recensereObamadon est primitivus Polyglyphanodontium sodalis, cladi lacertarum quae exstinctae post exstinctionem Cretaceo–Palaeogenam factae sunt. Materia eius maxillae Leptochamopi, deductius Polyglyphanodontium generi, olim attributa est.[4]
Squamata |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Notae
recensere- ↑ Anglice: "tall, slender teeth with large central cusps separated from small accessory cusps by lingual grooves."
- ↑ Tau, Byron (10 Decembris 2012). "Extinct lizard named after Obama". Politico.
- ↑ Anglice: "in reference to the tall, straight teeth, and the manner in which Mr. Obama has acted as a role model of good oral hygiene for the world."
- ↑ 4.0 4.1 doi:10.1073/pnas.1211526110
- ↑ Anglice: "was probably a foot long, [and] with these tall, slender teeth it used to eat insects and plant matter."
- ↑ Koebler, Jason (10 Decembris 2012). "Ancient Extinct Lizard Named After President Obama". US News and World Report.