Vide etiam paginam fere homonymam: Oceanus (mythologia).

Oceanus (Graece Ὠκεανὸς 'Oceanus'[1]) est magnum aquae salsae corpus et principalis hydrosphaerae pars.[2] Quod ad Tellurem spectat, oceanus est quaelibet ex maioribus mundi oceani divisione huius planetae, sicut Oceanus Atlanticus.[3][4] Vocabulum mare saepe pro oceano adhibetur, sed sensu stricto mare est corpus aquae salsae in locis mediterraneis situm.

Superficies Oceani Atlantici ad stratum finis planetarii et troposphaerae Telluris incidit.

Oceanus orbis terrarum est maximus oceanus superficialis in omnibus planetis iam inventus. Circa 71 partes per centum superficiei planetae (~3.6×108 km²) ab aqua marina conteguntur, continuum aquae corpus quod in nonnullos oceanos principales et maiora maria usitate dividitur. Ut principalis hydrosphaerae Telluris, oceanus mundi omnem vitam notam sustinet, partem circuli carbonii constituit, atque clima et exemplaria caeli movet. Volumen est circa 1.3 billiones chiliometrorum cubicorum,[5] et altitudo media 3790 m. Oceanus habitationem circiter 230 000 specierum hominibus scientiae peritis notarum suppeditat. Quamquam multa oceani loca nondum explorata sunt, plus duae milliones specierum marinarum vivere aestimantur. Origo oceanorum Telluris non iam certiorem fit, sed ei putantur aevo Hadeano apparuisse, cum, secundum multas abiogenesis doctrinas, fontes originis vitae fuissent.

Oceani extraterrestres ex variis elementis chemicis et compositis chemicis componi possunt. Sola autem magna et constantia liquidorum superficialium extraterrestrium corpora confirmata sunt Lacus Titanis, sed adsunt indicia praesentiae oceanorum alibi in Systemate Solaris. Mars et Venus, ab ineunte aevo in eorum historiis geologicis, magnos oceanos aquaticos habuisse putantur. Coniectura de Oceanis Martis subicit paene tertiam superficiei Martis partem aqua contegi, quamquam aqua in Marte non iam oceanica est. Fugitivus effectus thermocepicus fortasse globalem Veneris oceanum decoxit. Certo sciuntur composita sicut sales chemici et ammonia cum aqua mixta punctum congelationis demittere, quod fieri potest ut aqua in multitudinibus fiat, in circumiectibus extraterrestrialibus ut muria vel glacies convehens. Planeta gigantes gasii Systematis Solaris etiam putantur atmosphaerica habere strata liquida compositorum non iam conformatorum. Traduntur oceani non confirmati sub superficie multorum planetarum nanorum et satellitum naturalium fieri, insigniter in oceano lunae Europae, qui putatur habere plus quam bis tantum Telluris volumen aquae. Oceani, inter quos oceani superficiales aquae liquidae intra zonam habitabilem circumstellarem, fortasse etiam in exoplanetis et exolunis fiunt. Planetae oceanici sunt opinabile genus planetae, cuius superficies omnino liquido tegitur.

Superficialis Telluris oceanus

recensere
Vide Oceanus Mundi.
 
Tabulae oceanicarum orbis terrarum aquarum. Oceanus Mundi, continuum aquae corpus quod Tellus circumdat, dividitur in nonnullas regiones principales. Quinque divisiones oceanicae usitate agnoscuntur: Pacificus, Atlanticus, Indicus, Arcticus, et Australis. Arcticus et Australis in Atlanticum, Indicum, Pacificum aliquando commiscentur.
 
Tabula oceanorum (Anglice designata).
 
Tabula finium quinque oceanorum (Francice designata).

Aquae superficialis Telluris oceani, quamquam plerumque nonnulli oceani separati habitae, unum per mundum coniunctum aquae salsae corpus amplectuntur, quod aliquando Oceanus Mundi et oceanus globalis appellatur.[6][7] Notio continui aquae corporis cum libera permutatione inter eius partes oceanographiae est principalis momenti.[8]

Maiores divisiones oceanicae a continentibus, variis archipelagis, et aliis normis partim definiuntur. Hae divisiones, ordine magnitudinis descendenti, sunt:

Pacificus et Atlanticus ab aequatore porro in partes septentrionales et australes dividi possunt. Minores oceanorum regiones sunt maria, sinus, freta, et aliae conformationae terrestres et marinae.

Magis quam dimidium huius areae est circa 4267 metrorum profundum.[10] Media salinitas oceanica est circa 35 partes per mille (‰) (3.5%), et paene omni aquae marinae est salinitas inter 30 et 38 partes per mille. Eruditi aestimant 230 000 marinas animalium et plantarum species quae in biotopis oceanicis habitant nunc notas esse, sed summam fortasse usque ad decies illum numerum esse.[11] Inter has species insigniter sunt algae, balaenae, bivalvia, crustacea, octopoda, et pisces, quarum multae in cultura, oeconomia, et societate humana magni momenti sunt.

In geologia, oceanus est regio crustae oceanicae ab aqua contecta. Crusta oceanica est tenue basaltis volcanici solidifacti stratum quod amiculum Telluris contegit; crusta continentalis est crassior sed minus densa. Ex hoc perspectu, Telluri sunt tres oceani: Oceanus Mundi, Mare Caspium, et Pontus Euxinus, quorum secundus et tertius a concursu Cimmeriae et Laurasiae formati sunt. Mare Mediterraneum aliquando oceanus fuit distinctus, quia motus tectonicae laminarum iterum atque iterum eius adligationem ad Oceanum Mundi per Fretum Gaditanum fregit. Pontus ad Mediterraneum per Bosporum adligatur, sed Bosporus est canalis naturalis per saxum continentale persecatum abhinc annorum circa 7000, potius pars alvei maris sicut Fretum Gaditanum.

Contra nomina, minora aquae salsae corpora interclusa quae cum Oceano Mundi non conectuntur, sicut Lacus Oxianus, re vera sunt lacus salsi.

Fines oceanorum

recensere

Pro indice finium oceanorum, vide Fines oceanorum.

Oceanus et vita

recensere

Oceanus biosphaerium magnopere adficit. Evaporatio oceanica, ut circuli aquae pars, est fons plurimarum pluviarum, atque temperaturae clima et exemplaria ventorum constituunt quae vitam in terra moderantur. Vita se intra oceanum facta est 3 billiones annorum antequam vita in terra evolvit. Ambae profunditas et distantia ab ora magnopere numeros et genera plantarum et animalium impellunt quae ibi habitant.[12]

Proprietates physicae

recensere
Vide Aqua marina

Area Oceani Mundi est 361 millionae chiliometrorum quadratorum (139 millionae milium quadratorum),[13] Eius volumen est circa 1.3 billionae chiliometrorum cubicorum (310 millionae milium subicorum).[14] magnitudo quae cubus aquae cui longitudo marginis est 1111 chiliometra animo concipi potest. Media profunditas est 3790 metra, et sua maxima profunditas est 10923 metra.[13] Paene dimidum orbis terrarum aquarum marinarum est magis quam 3000 metrorum altum.[7] Vasta oceani profundi spatia (res sub 200 m) circa 66 centesimas superficiei orbis terrarum,[15] maribus ad Oceanum Mundi non adligatis, sicut Mare Caspium, exclusis.

 
Tabula magnarum proprietatum submarinarum. Photogramma colorum falsorum a NOAA anno 1995 factum.

Massa hydrosphaerae est circa 1 400 000 000 000 000 000 tonnarum metricarum, quod est 1.4×1021 kg, circa 0.023 centesimae partes massae Telluris. Minus quam 3 centesimae sunt aqua dulcis; reliquium est aqua marina, plerumque in oceano.

Caeruleus oceani color est compositum nonnullarum rerum contribuentium, inter quas materies organicae dissolutae et chlorophyllum.[16][17]

Nautae et alii marinarii rettulerunt oceanum saepe aspectabilem emittere ardorem, luminescentiam quae nocte milia passuum videtur. Anno 2005, eruditi nuntiaverunt eos tempore primo photographica huius ardoris indicia adeptos fuisse.[18] Hic ardor a bioluminescentia fortasse effici potest.[19][20][21]

Exploratio

recensere
Vide Exploratio oceanorum

Peregrinatio oceanica in navibus post aeva praehistorica fit, sed solum temporibis hodiernis possunt homines itinera submarina late facere.

Altissimus locus in oceano est Fossa Mariannensis, in Oceano Pacifico prope Insulas Mariannae Septentrionales sita. Maxima altitudo aestimatur circa 10 971 metrorum esse (plus vel minus 11 m).[22] Challenger II, navis Britannica, anno 1951 mensuram fossae egens altissimam fossae partem "Challenger Deep" nominavit. Anno 1960, bathyscapha Trieste, a duobus exploratoribus conducta, prospere fundum abyssi attigit.

Multum fundi abyssi oceanici inexploratum et non tabulatum manet. Globalis multarum proprietatum submarinarum imago maiores quam 10 chiliometra anno 1995 effecta est, ex pravitatibus gravitatis superficiei propinquae computata.

Regiones et profunditates

recensere
 
Maiores oceanorum zonae, inter quas vita marina quae in quaque divisione habitat (tabula Anglice designata)
 
Maiores divisiones oceanicae
 
Sana alga marina et una ex Carangidis. Imaginis ID: sanc0208, "Sanctuary Collection Location: Florida Keys National Marine Sanctuary." Photographus: Heather Dine.

Oceanographi oceanum in regiones dividunt ob physicos et biologicos harum regionum status. Zona pelagica omnes regiones oceanicas apertas comprehendit, et dividi porro potest in regiones secundum profunditate et abundantia lucis. Zona photica oceanos a superficie desuper ad 200 metra contegit. Haec est sola regio ubi photosynthesis fieri potest et ergo est biodiversissima. Cum plantae photosynthesin requirant, vita in regionibus altioribus materiei quae desuper cadit confidit (vide nix marina), vel alium energiae fontem invenit; emissaria hydrothermalia sunt principalis optio in regione zona aphotica (altitudines plus quam 200 m) appellata. Pelagica zonae photicae pars zona epipelagica appellantur.

Pelagica zonae aphoticae pars dividi potest in regiones ex ordine ad perpendiculum digestas, temperaturam sequentes. Zona mesopelagica est altissima harum regionum. Fines altissimus est apud thermoclinum 12 graduum C, qui in tropicis usitate circa 700–1000 metra iacet. Insequens regio est bathypelagica, quae inter 10 et 4 gradus C iacet, usitate inter 700 et 1000 metra et 2000 et 4000 metrorum. Super planitiem abyssi est zona pelagica abyssi, cuius fines altiores ad 6000 metrorum iacent. Ultima regio, zona pelagica hadalis, quae profundissima zona oceanica inter 6000 et 11 000 metrorum patet, fossas altas comprehendit.

Geologia

recensere
Vide etiam Geologia marina

Fundus abyssi (alveum oceani) ab iugis medii oceani expanditur ubi binae laminae inter se adiunguntur; ubi autem binae laminae altera ad alteram moventur, singula lamina sub aliam laminam (oceanicam vel continentalem) subducitur, fossam oceanicam efficiens.

Effectus climatici

recensere
 
Summarium viae circulationis thermohalinae (descriptio Anglice adnotata). Viae caeruleae flumina aquae altae, viae rubrae flumina prope superficiem repraesentant.

Flumina oceanica clima Terrae magnopere adficiunt, a calore ex tropicis ad regiones polares, et ab aere calido vel frigido et praecipitatione ad regiones litorales traducendis, ubi venti in continentem portare possunt. Fluxus caloris et aquae dulcis superficialium gradus densitatis (Anglice density gradients) generant, qui circulationem thermohalinam (Great Ocean Conveyor), partem maioris circulationis oceanicae, pellunt. Graves partes in calore ad regiones polares suppeditando, et ergo in administratione glaciei marinae, agunt. Mutationes in circulatione thermohalina, ut putantur, summa radiationis quam Terra accipit magnopere movent. Quantum circulatio thermohalina velocitatem qua aquae altae superficiem attingant temperat, ea atmosphaericas dioxidi carbonis concentrationes magnopere adficere potest.[23]

Traditur circulatio thermohalina esse ratio principalis quod clima Europae Occidentalis est tam temperatum. Alterna autem coniectura postulat hanc notionem plerumque falsam, nam Europa calet quia in regionibus ventum pelvis oceanicae versus patet, et quia undae atmosphaericae aerem calidum ad septentriones ex subtropicis adferunt.[24][25]

Flumen Circumpolare Antarcticum continentem circumplectitur, clima Antarcticae adficiens et flumina in nonnullis oceanis coniungens.

Super oceanos fit unum ex violentissimis caeli status generibus: typhones marini, procellosae tempestates tropicae, quae ingentes terrae marisque regiones vastare possunt.

Biologia

recensere
Vide etiam Biologia marina et Mammale marinum

Inter formas vitae maximi momenti in oceanis endemicae sunt:

Pinacotheca

recensere

Oeconomia

recensere

Oceani Telluris transportationi magni momenti sunt: plurima orbis terrarum bona a navibus actuariis inter marinos orbis terrarum portus moventur.

Oceani etiam sunt maior industriae piscatoriae fons, inter cuius maiora animalia desiderata sunt Brachyura, Caridea, Nephropidae, pisces.

Oceani antiqui

recensere
 
Genesis oceani (descriptio Anglice adnotata)

Motus continentalis oceanos continenter figurat, corpora aquae iterum atque iterum adiungens et diffindens. Inter oceanos antiquos sunt:

Argumenta historica

recensere

Prima oceani notio ex mythologia Mesopotamiana et Indo-Europaea deducitur, cum orbis terrarum a grande flumine cingi putaretur. Nomen Oceanus in mythologia Graeca antiquam observationem Graecam memorat quod flumen forte ante Calpem fluebat et coniecturam quod id magnum flumen erat. (Confer etiam Samudra in mythologia Hinduica et Jörmungandr in mythologia Norica.) Cogitatione finxerunt mundum ab oceano caelesti super caelum oceanoque inferorum infra includi.

Artis opera quae res maritimas depingunt ars marina appellantur, quod nomen ad communia picturae Europaeae saeculorum septimi decimi ad undevicensimum genera praesertim pertinet.

Oceani extraterrestres

recensere
Vide etiam Aqua liquida extraterrestris
 
Duo exemplaria compositionis Europae magnum aquae liquidae oceanum sub superficiem planetae. Exemplaria similia pro aliis caelestibus in Systemate Solari corporibus praedicta sunt.

Tellus, cum id esset solus planeta in nostro Systemate Solari notus cui sunt magna aquae liquidae in superficie corpora constantia, alia corpora caelestia magnos oceanos habere putantur.

Planetae

recensere

Iuppiter et Saturnus, gigantes gasii, putantur superficiebus carere et magis stratum habere hydrogenii liquidi; eorum geologia autem planetaria non iam bene intellegitur. Similiter, Uranus et Neptunus, gigantes [glacies|glaciei]], vastos aquae liquidae oceanos sub eorum atmosphaeris densis fortasse habent, quamquam eorum structura interna non iam confirmata est.

Hodie adsunt disceptationes num Marti olim fuit oceanus in eius hemisphaerio septentrionali, et ubi sit; recentiora missionis Mars Exploration Rover inventa subiciunt Marti diu fuisse aqua constans in saltem uno loco, sed eius magnitudo est ignota.

Astronomi credunt Veneri olim fuit aqua liquida et fortasse fuerunt oceani. Si exsisterunt, ei deinde ob resurfacing? evanuerunt.

Satellites naturales

recensere

Globale aquae liquidae stratum tam crassum quam id crustum ex amiculo separavit quod praesens creditur in Titane, Europa, et minus certe Callisto et Ganymede.[26] Oceanus magmae creditur praesens in Ione. Nonnullae aquae calidae salientes in Encelado, luna Saturni, inventa sunt, sed eorum origines non iam bene intelleguntur. Aliis lunis glacialibus etiam fortasse sunt oceani interni, vel eis olim erant oceani interni qui nunc conglaciaverunt.[26]

Magna hydrocarboniorum liquidorum corpora putantur in superficie Titanis praesentia, sed parva sunt, usitate lacus vel maria appellata. Missio spatii Cassini–Huygens primum res invenit quae siccorum lacuum alveorum vacuorumque fluminum canalium similes erant, quod significat Titanem quaecunque liquida superficialis habuerat amisisse; recentior autem Cassini transitus Titanis imagines fecit quae vehementer subiciunt lacus hydrocarboniorum prope frigidiores regiones polares. Titan subterraneum aquae oceanum sub mixtura glaciei et hydrocarboniorum habere creditur, quae crustum externum constituit.

Nexus interni

  1. Unus ex Titanibus: Ὠκεανός, Henricus Georgius Liddell et Robertus Scott, A Greek–English Lexicon, apud situm perseus.tufts.edu (Perseus project).
  2. "WordNet Search — ocean". Princeton University 
  3. "ocean, n.". Oxford English Dictionary .
  4. "ocean". Merriam-Webster .
  5. Syed Qadri, "Volume of Earth's Oceans," in The Physics Factbook (2003).
  6. "Ocean," The Columbia Encyclopedia (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2002).
  7. 7.0 7.1 "Distribution of land and water on the planet," UN Atlas of the Oceans.
  8. Spilhaus, Athelstan F. (Iulio 1942). Maps of the whole world ocean. 32 (3). American Geographical Society. pp. 431–35 .
  9. "Limits of Oceans and Seas, 3rd edition". International Hydrographic Organization. 1953 .
  10. "How deep is the ocean?". National Oceanic and Atmospheric Administration .
  11. Drogin, Bob (24 Octobris 2003). "Census of Marine Life maps an ocean of species". Los Angeles Times 
  12. "The Biosphere: An Introduction to Earth's Diverse Environment," in Biology: Concepts & Connections (capitulum 34.7).
  13. 13.0 13.1 The World's Oceans and Seas. Encarta 
  14. Qadri, Syed (2003). "Volume of Earth's Oceans". The Physics Factbook .
  15. {{cite web | last = Drazen | first = Jeffrey C. | title = Deep-Sea Fishes | publisher = School of Ocean Earth Science and Technology, University of University of Hawaiʻi at Manoa | url = http://www.soest.hawaii.edu/oceanography/faculty/drazen/fishes.htm | accessdate = 7 Iunii [[2007]|archiveurl=https://archive.is/NM1f%7Carchivedate=2012-05-24}}.
  16. Paula G. Coble (2007), "Marine Optical Biogeochemistry: The Chemistry of Ocean Color," Chemical Reviews 107:402–418, DOI 10.1021/cr050350.
  17. C. L. Braun et S. N. Smirnov (1993), Why is water blue? Journal of Chemical Education 70(8): 612.
  18. Britt, Robert Roy (4 Octobris 2005). "Mystery Ocean Glow Confirmed in Satellite Photos" 
  19. 21 November 2005, USA Today: A glowing sea, courtesy of algae: "The water glowed green in the direction of the movement. . . . Little microscopic creatures (called Lingulodinium polyedrum) that glow in the dark caused the alluring strange display that night."
  20. 05 October 2005, New Scientist: Sea's eerie glow seen from space: "The ancient mariners were right. Tales of "milky seas" that glow bluish-white at night and extend as far as the horizon have been spun by sailors for centuries. Now this eerie glow has been spotted from space. . . . The glowing area spanned 15400 km2, area magnitudinis Connecticutae (Image: Steven D Miller, US Naval Research Laboratory)"
  21. NASA, DAAC Study: The Incredible Glowing Algae "Each year, the North Atlantic Ocean announces springtime by producing “blooms” large enough to be seen from space. These explosive increases in microscopic marine algae, called phytoplankton, appear as sudden bright blossoms in satellite imagery."
  22. Pro disceptatione aestimationum profunditatis maximae, vide commentarium Fossa Mariannensis .
  23. Pro disceptatione de mutationibus circulationis thermohalinae ob calefactionem globalem, vide omissio circulationis thermohalinae? (shutdown of thermohaline circulation).
  24. R. Seager, "The Source of Europe's Mild Climate," American Scientist (2006).
  25. Rhines et Hakkinen (2003), "Is the Oceanic Heat Transport in the North Atlantic Irrelevant to the Climate in Europe?" (ASOF Newsletter).
  26. 26.0 26.1 doi:10.1016/j.icarus.2006.06.005.

Bibliographia

recensere
  • Braun, C. L., et S. N. Smirnov. 1993. "Why Is Water Blue?" Journal of Chemical Education 70: 612ff.
  • Heinemann, B. et Open University. 1998. Ocean Circulation. Oxoniae: Oxford University Press.
  • INKOTA-netzwerk, eds. 2010. Weltmeere: die globalisierte Ausplünderung. INKOTA Brief 154. December.
  • Leier, Manfred. 2007. Weltatlas der Ozeane: mit den Tiefenkarten der Weltmeere. Monaci: Frederking und Thaler. ISBN 978-3-89405-541-7.
  • Papon, Pierre. 1996. Le sixième continent: Géopolitique des océans. Odile Jacob.
  • Pope, F. 2009. "From eternal darkness springs cast of angels and jellied jewels." The Times, 23 Novembris 2009, 16–17.
  • Robinson, Ian S. 2008. Understanding the Oceans from Space. Berolini: Springer. ISBN 978-3-540-24430-1.
  • Stow, Dorrik. 2004. Encyclopedia of the Oceans. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-860687-7.
  • Tomczak, Matthias, et J. Stuart Godfrey. 2003. Regional Oceanography: An Introduction.
  • Vanney, Jean-René. 2001. Geographie de l'océan global. Gordon & Breach.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oceanum spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Oceanos spectant.