Jump to content

Argumentatio

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Carolus Sanders Peirce.

Argumentatio,[1] vel conclusio,[2] vel Latinitate recentiore inferentia,[3] in logica est series graduum rationalium, qui a principiis ad consecutiones logicas moventur. Quae ratio secundum traditionem in deductionem et inductionem digeritur, quae distinctio in Europa ex temporibus Aristotelis (saeculo tertio a.C.n.) aut antea nobis venit. Argumentatio est deductio quae consecutiones logicas ex principiis notis aut assumptis veris derivat, legibus inferentiae validae in logica investigatis; inductio autem est ratiocinatio ex certis principiis ad consecutionem universam motis. Tertium argumentationis genus aliquando distinguitur, insigniter a Carolo Sanders Peirce, quod abductionem ab inductione distinguit, ubi abductio est conclusio ad optimam explanationem mota.

Variae scientiae provinciae usum investigant quomodo argumentatio moveatur. Argumentatio humana (quomodo homines conclusiones concludant) intra provinciam psychologicae cognitivae per rationes ab antiquis traditas investigatur; investigatores autem intellegentiae artificiosae automataria argumentationis systemata ad conclusiones humanas imitandas excolunt. Argumentatio statistica rationes mathematicas adhibet ad conclusiones concludendas, incertitudine praesente. Quae ratiocinationem deterministicam generalem facit, incertitudine absente casu praecipuo. Argumentatio statistica datis quantitativis aut qualitativis (categoricis) utitur, quae variationibus fortuitis subiecta sint.

Nexus interni

Notae

  1. Etiam coniectura. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary, ed. quinta (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 738, s.v. inference: "(1) as a logical process, argumentatio, coniectura. (2) = conclusion drawn, conclusio, coniectura."
  2. Etiam coniectura, deductio. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 572, s.v. inference: "coniectura . . . deductio . . . ; (logic) conclusio."
  3. Vocabulum Latinum mediaevale, Webster's Ninth New Collegiate Dictionary (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster, 1985), 619, s.v. inferential.

Bibliographia

Generalia

Conclusio inductiva

Conclusio abductiva

  • O'Rourke, P.; Josephson, J., eds. (1997). Automated abduction: Inference to the best explanation. AAAI Press .
  • Psillos, Stathis (2009). Gabbay, Dov M.; Hartmann, Stephan; Woods, John. eds. An Explorer upon Untrodden Ground: Peirce on Abduction. Handbook of the History of Logic. 10. Elsevier. pp. 117–152 .
  • Oliver, Ray. 2005. "Hybrid Abductive Inductive Learning." Ph.D. thesis, University of London, Imperial College. citeseerx = 10.1.1.66.1877. PDF.

Psychologicae ratiocinationis humanae investigationes

Deductiva

Statistica

Analogica

  • Burns, B. D. (1996). "Meta-Analogical Transfer: Transfer Between Episodes of Analogical Reasoning". Journal of Experimental Psychology: Learning, Memory, and Cognition 22 (4): 1032–1048 .

Spatialis

Moralis

  • Bucciarelli, Monica, Sangeet Khemlani, et P. N. Johnson-Laird. 2008. ""The Psychology of Moral Reasoning. Judgment and Decision Making 3, no. 2 (Februarius): 121–39. PDF.

Nexus externi