Chersonium
Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E
Numerus incolarum: 279 131
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Херсон
Gestio
Procuratio superior: Kherson urban hromada
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Chersonium[1][2] sive Cherso,[2][3] vulgo Cherson (Ucrainice Херсон), urbs est Ucrainae, in parte eius meridiana in ad ripam dextram Danapris prope ostium huius fluvii sita, metropolis regionis Chersonensis. Valens portus et locus intersectionis ferriviarum atque sedes industriae, culturae et administrationis est. Plus 296 milia incolarum habet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Chersonium, anno 1778 decreto imperatricis Russicae Catharinae II conditum, nomen suum obtinuit secundum Chersonesum, urbem antiquam in Crimaea (Chersonesus Taurica). Ab anno 1803 metropolis gubernii Chersonensis Imperii Russici fuit. Gubernio illo anno 1920 abolito, Chersonium sedes administrativa districtus et circuli in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica erat. Tempore Belli Magni Patrii Chersonium, decennio praecedenti valens sedes industriae Unionis Sovieticae factum, a copiis Germaniae nazisticae occupabatur ad mensem Martii anni 1944, cum a copiis Sovieticis liberatum est, eadem mense et metropolis regionis Chersonensis factum est.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 2.0 2.1 J. V. Müller, Lexicon manuale, geographiam antiquam et mediam cum Latine tum Germanice illustrans (Lipsiae, 1831), p. 86
- ↑ G. Freund, Grand dictionnaire de la langue latine: sur un nouveau plan, vol. 1 (Lutetiae, 1855), p. 477
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Chersonium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Charcovia • Chersonium • Chmielnicius • Circassium • Czernihovia • Czernovicum • Danapris • Donetsk • Eractum • Ivano-Frankivsk • Kiovia • Kropyvnyc'kyj • Leopolis • Luceoria • Nicolaopolis • Odessa • Poltava • Pratalia • Sebastopolis • Sumae • Sympheropolis • Tarnopolis • Uzhorodum • Vinnicia • Zaporizhia • Zitomiria | |