Agar (persona Biblica)
Agar (Hebraice הָגָר, Hāgār, i.e. "Aliena, Peregrina"; Graece Ἀγάρ, Arabice هاجر, Hāǧar) est persona Biblica et Alcoranica, paelex vel uxor Abraham atque mater Ismaelis.
In Vetere Testamento
[recensere | fontem recensere]Aegyptia fuit ancilla Sarrae, quam Sarra, cum sterilis esset, ipsa Abrahae uxorem proposuit, ut liberos Agaris adoptaret; sed Agar iam cum gravis esset superbiam sumpsit; a Sarra irata in desertum fugit, ibi apud fontem angelus ei obviam venit praedixitque eam filium nobilem genituram, a quo populus nascetur bellicosus. Agar ad Abraham revertot et Ismaelem genuit. Ismaele annos quattuordecim nato Sarra ipsa Isaacum genuit; magna discordia inter Sarram et Agar orta est, ut Abraham Agar cum Ismaele in exilium emittere coactus sit. Agar iterum in deserto cum filio vix non periit, sed Deus ad puteum eum deduxit et iterum de Ismaele praedictionem dedit; secundum Testamentum Vetus Ismaelitae sunt Ismaelis gens.
In Novo Testamento
[recensere | fontem recensere]Paulus apostolus in Epistula ad Galatas Agar allegorice ut legem Moysis Iudaeis datam interpretatus est, Christianos autem Sarrae uxoris primae et liberae gentem nominavit; sic Iudaei e domo Abraham filio legitimo nato emittuntur.
In Alcorano
[recensere | fontem recensere]In Alcorano Hagar Pharaonis filia fuisse dicitur, qui Sarrae eam dono dedit, cum Ibraimus (ut Alcoranus Abraham nominat) e Babylone Aegyptum venissent. Sarra Hagar amabat et cum sterilis esset ipsa Abrahae Hagar uxorem proposuit, sed Ismaele adolescente Hagar et filio eius invidebat; tum Allāh Ibraimo praecepit, ut ad locum, ubi nunc Mecca est, Hagar et Ismaelem abduceret ibique relinqueret. Hic in deserto cum aqua Hagari deficeret et illa quaesitum ivit, sub pedibus Ismaelis Zamzam fons scaturire incepit. Hic diu habitabant, donec Ismael uxorem duxit et 12 filios genuit, a quibus Araborum gens orta est. Hagar prope Cabam sepulta est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Genesis 16. 1-16; 21. 9-21
- Epistula ad Galatas, 4. 22-30
- Alcoranus, surae 2, 14, 37
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon • |