Simona Signoret
Simona Signoret (nata Simone Henriette Charlotte Kaminker Aquis Mattiacis die 25 Martii 1921; mortua Autheuil-Authouillet die 30 Septembris 1985) fuit clara actrix et scriptrix Francica. Anno 1949 Signoret Ivo Montand nupsit. Ei saepe contigit personificare mulieres ilices.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filia interpretis Iudaeici pueritiam Lutetiae egit. Germanis annis inter 1940 et 1944 insessoribus Repugnationi Francicae adhaesit. Eodem tempore autem theatro inflammata est: anno 1941 machina cinematographica queentiam eius primo aucupata est. Secundo bello pancosmico finito in pellicula criminali caliginosa Macadam (1946) Signoret, quae numquam in arte histrica erudita erat, meretrix erat. Ingenium histrionale magnum, forma egregia et suavitas trahitoria permittebant, ut partes feminae fatalis in pelliculis mariti Ivonis Allégret mire efferret; eius matrona annis inter 1944 et 1949 erat.
Nobilitatem maximam autem adepta est hoc opere utroque: pellicula Maximiliani Ophüls La ronde (1950; adaptio Francogallica operis Arthuri Schnitzler cui titulus originalis Der Reigen) et pellicula Iacobi Becker Casque d'or (1951; iterum humananda fornicatrice). Ab anno 1951 se mire produxit et in scaenis una cum Ivo Montand, cui anno 1951 nupsit. Inter alias pelliculas annorum 1950 mentionis dignae sint Henrici Georgii Clouzot Les diaboliques (1954), Ludovici Buñuel La mort en ce jardin (1956; gesta cum Michaele Piccoli) necnon Iacobi Clayton Room at the Top (1958; cum Praemiorum Academiae decore pro optima actrice principali).
Tunc autem feminas annis maturiores, sibi fidentes et carneas incorporare maluisse videtur, e.g. in opere Stanislai Kramer Ship of Fools (1965). Annis 1970 inobliteratas partes egit in Le chat (1970; secundum mythistoriam Georgii Simenon) et in Patricii Chéreau Le chair de l'orchidée (1975). Anno 1977 praemio César honorata est pro opere La vie devant soi (iterum pro scorti partibus).
Signoret scriptrix
[recensere | fontem recensere]Dua monita vitae suae scripsit: La nostalgie n’est plus qu’elle était (1976) et Le lendemain, cela était souriante. Etiam fabulam Milesiam pepigit praetitulatam Adieu Volodia (1984).
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Simone Signoret: "La nostalgie n'est plus ce qu'elle était", 1978,
- Simone Signoret: "Adieu Wolodja ", 1985