Tydeus
Tydeus (Graece Τυδεύς) in mythologia Graeca est filius Calydonum regis Oenei et eius uxoris Periboeae[1], frater igitur Meleagri et Deianirae. Quia hominem occidit ad Argivos apud regem Adrastum fugere coactus est qui eum sanguinis lue abluit et cuius filiam Deipylam uxorem duxit. E qua Diomedem genuit qui bello Troiano gloriose interfuit et patris virtutem iactare solebat[2]. Nam Tydeus et ipse fortis bellator erat et unus e septem ducibus qui cum Polynice et Adrasto Thebas oppugnaverunt. Quo in bello a Melanippo vulneratus fatum obiit.
De morte
[recensere | fontem recensere]In Apollodori bibliotheca[3] legimus Melanippum Astaci filium prope portam urbis Tydeum letaliter vulnerasse atque simul ipsum occisum esse; deam vero Athenam quae Tydeum non minus diligebat quam postea filium Diomeden in Iliade medicinam a Iove petisse atque heroem curasse voluisse. At Amphiaraum vatem et Tydei inimicum caput Melanippi abscidisse et Tydeo dedisse qui scisso capite cerebrum sorbere coepit. Ferocitatis et anthropophagiae Athenam taeduit quae medicinam heroi morienti non adhibuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aeschylus, Septem contra Thebas 377-394 et 571-5
- Apollodori bibliotheca I.8.4-6 et III.6.8
- Euripides, Phoenissae 131-140 et 417-429 et 1119-21 et Supplices 133-148 et 901-8
- Hyginus, Fabulae 69-70
- Ilias IV.370-400 et V.800-813 et VI.222-3 et XIV.110-132
- Pausanias, libro nono Descriptionis Graeciae 18.1
- Statius, libro octavo Thebaidis 718-766
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Bernard Laurot, "La geste de Tydée dans l'Iliade", Ktèma, 1999ː 93-100.