Diaeta Imperii Germanici
Diaeta Imperii Germanici (Theodisce: Deutscher Reichstag) fuit parlamentum Germaniae annis 1871 - 1945.
Temporibus Monarchiae (1871 - 1918)
[recensere | fontem recensere]Anno 1867 Parlamentum Foederationis Germanicae Septentrionalis iam Dieta Imperii (Theod.: Reichstag) vocata est. Sed Dieta Imperii Germanici anno 1871 cum Imperio Theodisco Secundo conditum est. Legati iure suffragii aequo electi sunt. Electores omnes viri fuerunt, qui vicesimum primum annum finiverant. Parlamentum una cum Consilio Foederali de legibus et de aestimatione sumptuum decrevit. Sed consilium ministrorum creare ei non licuit.
Tempore Rei publicae Vimariana (1920 - 1933)
[recensere | fontem recensere]Re Publica Vimariana anno 1918 declarata et constitutione rei publicae anno 1919 a Consilio Formae Civitatis Constituendae, quae nunc et a mulieribus electa est, promulgata parlamentum anno 1919 iterum Dieta Imperii Germanici nominata est. Nunc parlamenti auctoritate cancellarii et administri dimittuntur. Propter iurgia multa Dieta saepe dimittebatur et denuo eligebatur. Haec Dietae Rei publicae fuerunt:
- Consilium Formae Civitatis Constituendae 1919 - 1920
- Dieta Imperii Germanici I (Res publica Vimariana) 1920 - 1924
- Dieta Imperii Germanici II (Res publica Vimariana) 1924
- Dieta Imperii Germanici III (Res publica Vimariana) 1924 - 1928
- Dieta Imperii Germanici IV (Res publica Vimariana) 1928 - 1930
- Dieta Imperii Germanici V (Res publica Vimariana) 1930 - 1932
- Dieta Imperii Germanici VI (Res publica Vimariana) 1932
- Dieta Imperii Germanici VII (Res publica Vimariana) 1932 - 1933
- Dieta Imperii Germanici VIII (Res publica Vimariana) 1933
Tempore dictaturae Nazistarum (1933 - 1945)
[recensere | fontem recensere]Anno 1933 Adolphus Hitler legem tulit, qua ipse leges dare potuit. Praeterea mox omnes legati sodales factionis NSDAP fuerunt. Itaque Dieta Imperii non magni momenti fuit. Tamen non abolita est: Nonnumquam Hitler ibi orationes habuit. Interdum et suffragia Dietae habita sunt, quae autem non libera fuerunt:
- 12 Novembris 1933, cum Germania Societatem Civitatum reliquisset
- 29 Martii 1936, postquam Hitler Rhenaniam occupavit
- 10 Aprilis 1938, postquam Austria Germaniae adiuncta est. Nunc Dieta Imperii Germaniae Magnae vocabatur. 4 Decembris 1938 et e Sudetia occupata legati missi sunt.
Concessus ultimus 26 Aprilis 1942 fuit. Anno 1943 Hitler electionem proximam in annum 1947 distulit, ne inter Bellum eligeretur. Cum autem eo anno Germania victa et occupata esset, non iam suffragium factum est. Anno 1949 Dieta Foederalis Germaniae libere electa est.