Isocrates
Obitus: Augustus 338 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Familia
Isocrates (Graece Ἰσοκράτης, natus Athenis in demo Erchia anno 436 a.C.n.; mortuus anno 338 a.C.n.) fuit rhetor Graeciae antiquae et inter decem oratores Atticos notos numeratur. Fuit discipulus Gorgiae. Circa annum 390 a.C.n. Athenis scholam oratoribus erudiendis aperuit. Novas litterarum formas procreavit, et maximam in oratores posteriores vim habuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Praeter litteras ipsius Isocratis praecipuus vitae fons est Vita Plutarchi inscripta[1], quamvis non semper magna fide digna videatur[2], quae eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem."[3] Pater Theodorus tibiis conficiendis rem familiarem ita auxit, ut filios liberaliter instituere potuerit. Isocrates inter alios audivit Prodicum Ceium et postea in Thessalia[4] Gorgiam Leontinum.[5]. Socrate[6] quoque et Theramene[7] familiariter usus esse videtur.
Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat[8]. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerint ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius."
Isocrates discipulos orationibus de rebus magnis et nobilibus componendis ad res publicas gerendas praeparabat, cui studio interdum etiam discipuli pristini interfuerunt, qui iam in re publica primas partes agebant, ut dialogi orationum ad Philippum et Panathenaicus monstrant. Post annum 378 a.C.n. Isocrates pristinum discipulum eius Timotheum adiuvit, qui strategus magni momenti in republica Atheniensi fuit. Alii discipuli erant Lycurgus et Androtion et Hyperides, Isaeus orator et historici Ephorus Theopompusque[9]. Schola Isocratis et Academia Platonis in contraria abibant, cum Plato rationes oratorias illius reiecit, hic autem studia Academica et dialecticam parvi fecit.
Iam senior Plathanen, Hippiae rhetoris viduam, uxorem duxit atque minimum natu ex eius filiis Aphareum adoptavit et heredem instituit. Qui Aphareus tragoedias composuisse et bis Dionysiis vicisse dicebatur[10]. Mortuus est anno 338 a.C.n. "quadriduana inedia", cum de Chaeronensi clade audivisset, "non sustinens videre Graeciam quartum in servitutem redactam." Haec mortis interpretatio cum epistula III ad Philippum consentanea non est, in qua orator Macedonum regi post Chaeroneam gratulaturː qui maerore confectum Isocratem mori volunt spuriam hanc epistulam dicere coguntur[11].
Opera
[recensere | fontem recensere]Antiquitus sexaginta orationes sub Isocratis nomine circumferebantur, e quibus Dionysius Halicarnasseus viginti quinque, Caecilius vero viginti octo genuinas fuisse scribebant[12]. Hodie viginti unae orationes et novem epistulae Isocratis exstant, e quibus sola oratio Ad Demonicum (oratio I)[13] sine ullo dubio spuria dici potest. Unaquaeque oratio numerum ordinis sedecimo saeculo accepit quo hodieque utimur etiamsi editores recentiores ordinem chronologicum praetulerunt.
Orationes iudiciales
[recensere | fontem recensere]Orationes 16 - 21 sunt iudiciales[14] e tempore, priusquam scholam aperuitː tum enim logographus vitam quaerebat. In posterioribus operibus de hoc genere eloquentiae contemptim dicere solebat, ut quae de minimis rebus et contractibus inter privatos ageret. Hae suntː
- XVI. Oratio de bigis, (Graece Περὶ τοῦ ζεύγους); circa 395 a.C.n. pro Alcibiadis filio scripta. Pars servata Alcibiadis mores et facta laudat.
- XVII. Trapeziticus (Graece Τραπεζιτικός, e τράπεζα = argentaria, hoc est oratio de argentaria), oratio contra argentarium Pasionem circa 392 a.C.n. scripta qui pecuniam a metoeco Pontico depositam reddere recusabat.
- XVIII. Oratio adversus Callimachum[15] (Graece Παραγραφὴ πρὸς Καλλίμαχον), circa 402 a.C.n. scripta. Callimachus decem minas argenti quae a decemviris qui trigintaviris Athenis breviter successerant iniuste publicatae erant ab Isocratis cliente repetit. Qui exceptione iuris (παραγραφή) Archini lege nuper creata utitur, quae rebus in civili discordia gestis amnestiam promulgarat. Itaque Isocrates concordiam civilem restitutam et partium iurata pacta et reconciliationem per amnestiam effectam laudat.
- XIX. Aegineticus[16] (Graece Αἰγινητικός), anno incerto circa 390 a.C.n. scripta. Isocratis cliens, homo ex Siphno insula exsul et nunc Aeginae metoecus, ab amico Thrasylocho adoptatus et heres factus est, simul sorore ad matrimonium data. At soror quaedam defuncti hereditatem sibi vindicat. Isocrates coram Aeginetis iudicibus demonstrat non tantum ex legibus sed etiam plurimis beneficiis oratorem sibi hanc hereditatem meruisse.
- XX. Oratio contra Lochitem[17] (Graece Κατὰ Λοχίτου), Lochites est adulescens dives et superbus qui clienti Isocratis vim attulit sine magno damno (δίκη αἰκίας). Pars posterior orationis sola servatur (narratio abest) in qua amplificatione oratoria (δείνωσις) utitur Isocratesː nam, quamvis Lochites iunior sit quam ut illis eventis interfuisse potuerit, adfirmat tales homines, legum et civilis aequalitatis contemptores, fuisse qui democratiam bis (411 et 404 a.C.n.) subverterunt.
- XXI. Oratio contra Euthynum[18] (Graece Προς Εὐθύνουν ἀμάρτυρος ή Περί παρακαταθήκης), circa 402 a.C.n. scripta contra Euthynum quendam qui e tribus talentis sibi a sobrino Nicia tempore triginta tyrannorum sine testibus commissis duo tantum reddidit, unum negavit. Finis orationis deesse videtur. Fuerunt qui dubitarent an re vera Isocratis sit.
Orationes demonstrativae
[recensere | fontem recensere]Deinde orationes demonstrativas (ἐπιδεικτικός) scripsit quae artem suam in laudationibus et vituperationibus ostentarent[19]. Orationes contra Sophistas (13.), de laudibus Helenae (10.), Busiridis laudatio (11.) paulo post scholam apertam contra rhetores cynicos scriptoresque ut puta Polycraten et Antisthenen composuit, suam paedagogicam methodum ut vindicaret et novam esse monstraret[20]. Postea etiam orationem funebrem regis Euagorae composuit, quod panegyrici exemplum fieret atque simul idealem regem secundum Isocratem depingeret. Non historiam enim sed laudationem scribebat (Euagoras, oratio 9). Grylli quoque laudationem quandam, Xenophontis filii apud Mantineam 362 a.C.n. pugnando interfecti scripsisse dicebatur[21], hodie deperditam. Ad idem genus contribui possunt duae aliae "Cypriae" orationes quae saepe hortatoriae (παραινέσεις[22]) dicuntur quia moralia praecepta praeferuntː oratio ad Nicoclem [2.] et oratio Nicocles sive Cyprii [3.] (Nicocles, Euagorae filius, post patrem mortuum Salamine regnavit et Isocratis discipulus Athenis fuisse videtur). Nihilominus illae duae orationes circa 370 a.C.n. scriptae iam politicas res attingunt dum altera officia boni regis, altera officia boni subiecti enumerat[23].
Orationes politicae
[recensere | fontem recensere]Ab anno 380 a.C.n. in orationibus fictitiis Isocrates politica consilia de maximis rebus divulgabatː ita omnes Graecas civitates ad panhellenicam concordiam adversus barbaros incitabat et domi oligarchiae moderatae favebat atque etiam in externis civitatibus ut in insula Cypro aut Macedonia regna non impugnabat, siquidem monarchi philosophiae studuissent[24]. Democratiae amore quidem non ardebat, sed Athenas quia magisterium totius Graeciae in artibus exercebant, hegemonia dignas esse existimabat.
Panegyrico (4.), qui Olympiis anni 380 a.C.n. editus est, Isocrates ad unitatem omnium Graecorum communemque contra Persas pugnam Athenis ducibus evocat. Res Graecas hegemonia Athenarum melius prorsus isse quam postea Lacedaemone duce. Simul pollicetur Athenas errores pristinos non repetituras. Plataica oratione (14.) et Archidamo (6.) Isocrates Thebanorum hegemoniam respuens, Athenienses ut cum Lacedaemoniis in gratiam redirent monebat.
Timotheo mortuo Isocrates Areopagitico (7.) Athenas, ut ad disciplinam Solonis redeant, cohortatur; oratione de pace (8.) Athenas, ne armis potentiam propagent, admonet, Oratione ad Philippum ([5.]) Philippum Macedonum regem hortatur ut Graecos circum se reconciliet atque adversus Persas ducat.
In oratione de permutatione (sive Graece: Antidosis) (15.), quam Isocrates, ut ipse scribit, "non aetatis flore sed natus annos octoginta et duos" scripsit, de vita sua rationem reddit et rhetoricam institutionem omnium optimam esse demonstrare vult..
Opus ultimum nomine Panathenaicus (12.) exponit, quare consilia Athenarum naufragium fecerint. Longus dialogus cum discipulis in libri fine maximi momenti est.[25]
Artem rhetoricam composuisse a nonnullis dicebatur quam Cicero numquam viderat[26] et Quintilianus[27] an umquam fuerit dubitabat.
De doctrina paedagogica
[recensere | fontem recensere]Doctrinam suam, quam ipse "philosophiam" vocat, Isocrates exponit his verbis[28]:
- Verumtamen eos arbitror semetipsos meliores reddere posse, si ad bene dicendum impense incumbant, curentque se fieri idoneos ad persuadendum audientibus, et si praeterea studeant praestare inter ceteros homines, non ita quidem ut stulti id intelligunt, sed ut revera praecellentes evadant. Quod haec ita se habeant, statim, puto, patebit. Ac primum quidem qui dicere aut scribere aggreditur sermones laude et honore dignos, fieri non potest, ut sumat materiam iniustam aut tenuem aut de privatis negotiis, sed magnam pulchram humano generi utilem atque ad rem pertinentem capiet. (...) Deinde rerum, quae ad argumentum faciunt, splendidissimas et convenientissimas eliget. Iam vero qui res tales assuevit contueri et perpendere, is non tantum ad eum qui prae manibus est sermonem, sed ad alias etiam tractationes eandem vim retinebit. Quare simul et dicere et sentire recte continget iis qui philosophice et studiose ad eloquentiam incumbent. Nam neque qui aliquibus suadere aliquid vult, negliget ipse virtutem, sed longe plus his ei studebit, ut aequissimam apud bonos cives existimationem obtineat[29].
Ita litteratorum studiorum etiam humanitatum dictarum praecursor fuit, quae usque ad vicesimum saeculum in occidentali parte mundi floruerunt. Primum adulescentes de maximis rebus humanis disserere discunt, deinde ita instructi scientias speciales adeunt quibus utiles civibus suis fierent[30]
Quid novi in litteras attulerit
[recensere | fontem recensere]Isocrates prosae numerosae[31] et periodi oratoriae, quem Latini circuitum aut ambitum aut circumscriptionem appellant[32], iure pater dici potest etiamsi praecursores ante eum fuerunt[33]. Non versus nec metra poetica quidem in solutam orationem accepit sed numeros quosdam qui aurem delectarent[34]. Quantum oratio a poesi differat ipse in Euagorae primis paragraphis docebat. Oratorem enim verbis fictis aut poeticis aut alienigenis aut translatis uti vetabat, qui e communi omnium sermone vocabula eligere deberet. Simul figurarum, quibus eius magister Gorgias immodice utebatur, ipse parcior erat. Non tantum eurythmiae sed etiam euphoniae maximam curam adhibebat hiatum vocalium et discrepantiam sonorum e syllabarum similium repetitione nascentem scrupulose fugiens. Econtra in longis sententiis membra in eundem sonum cadentia adfectabat. Nam in membris symmetriam antitheticis verbis et homoeoteleutis corroboratam amabat[35] ita ut omnia quae sententiae principali adnectenda essent concinne in unum circuitum aptarentur. Ita genus dicendi multo uberius quam Lysiae ei fuit[36] et arte prosam multa elaboratam[37] creavit.
De posteritate
[recensere | fontem recensere]Isocrates et Demosthenes optimi Graeciae oratores saepe habentur. Iam Plato in Phaedro Socratem de Isocrate adulescente optime augurantem induxerat, quod testimonium memorabat Cicero ad suum iudicium roborandumː "me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur"[38]. Mos Isocrateus a discipulis eius non tantum in orationes sed etiam in historiam propagatus est. Nam "e ludo Isocratis tamquam ex equo Troiano meros principes exisse" aiebat Cicero[39]. Et Aristoteles in libro de arte rhetorica plura exempla ex Isocratis litteris sumpsit sed eum non magni faciebat[40].
Quamquam eius eloquentiam scholis pompisque aptiorem quam Foro et iudiciis iudicabat, tamen Cicero eum inter optimos oratores numerabat (quidni? etenim nisi per Isocratem eloquentia Ciceroniana numquam exstitisset). Eum atque simul semet ipsum a neoatticis defendebat qui floridum genus dicendi reiciebant atque ad Lysiae siccitatem redire volebant. Dionysius Halicarnassensis et Quintilianus Ciceroni similem opinionem praetulerunt atque ita Isocratis fama usque ad moderna tempora pervenitː inter raros scriptores Graecos fuit qui iam quinto decimo saeculo typographice publicarentur et ab humanistis libenter legebatur[41].
Isocrates diu ob dicendi facultatem et politam artem tantummodo laudatus estː fuerunt etiam qui in eius operibus nihil nisi inanem et sonoram grandiloquentiam perciperent. Saeculo vicesimo demum animus interdum intentus est ad ea quae dixerat sive de republica sive de educatione: exempli gratia Werner Jaeger eum "patrem cultus atque humanitatis"[42] vocat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristoteles, Rhetorica
- Cicero, Brutus 32-3, 48, 204 et De oratore II.94, III.140 et Orator 37-42, 62, 151, 167, 172-176, 190, 207, 235 et de Optimo genere oratorum 17
- Dionysius Halicarnasseus, "Isocrates" in de veteribus oratoribus commentarii Graece et Francogallice apud Remacle
- Quintilianus, Institutio oratoria passim.
- Plato, Phaedrus 278D-279A
- Vitae decem oratorum Plutarcho tributae apud Remacle
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Editio princeps orationum per Demetrium Chalcondylem curata Mediolani, anno 1493.
- Editio princeps epistularum a Marco Musuro curata Venetiis apud Aldum Manutium anno 1499 in lucem prodiit.
- Sedecimo saeculo editiones Hieronymi Wolfii (1553 et 1570, saepe recusae) diu maxima auctoritate viguerunt.
- Orationes et epistulaeː textus et versio Latina Hieronymi Wolfii, Parisiis, 1621. Idem, Genevae, 1642
- Isocratis oratio ad Demonicum, cum interpretatione latina […] Dilingae, Formis Academicis. Ignatius Mayer (typographus), Dilingae 1654 (Graece et Latine).
- E. Drerup (ed.): Isocratis opera omnia. Tom. I. Lipsiae 1903 (editio critica).[43]
- Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Emile Brémond, Isocrate. I-IV. Les Belles Lettres, 1929. Cum apparatu critico et versione Gallica. Quattuor volumina.
- Isokrates. Sämtliche Werke. Versa a Christine Ley-Hutton, introd. et comment. a Kai Brodersen. Stuttgardiae 1993–1997. Tomus 1: Reden I–VIII, 1993, ISBN 3-7772-9307-5; Tomus 2: Reden IX–XXI, Briefe, Fragmente, 1997, ISBN 3-7772-9711-9.
- Vasilis G. Mandilaras (ed.): Isocrates opera omnia. Tom. I-III. Monaci 2003 (editio critica).[44]
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]Latine
[recensere | fontem recensere]- Rudolf Bock, De codicis Isocratei urbinatis (Γ) auctoritate, Brunsvigae, 1883
- Gulielmus Dindorfius (edidit), Scholia graeca in Aeschinem et Isocratem ex codicibus aucta et emendata, Hildesheim, 1970
- Ernestus Otto Gehlert, De elocutione Isocratea. Particula prior, Lipsiae, 1874
- Guilelmus Hoess, De ubertate et abundantia sermonis Isocratei observationum capita selecta, Friburgi Brisgoviae, 1892
- Samuel Ljungdahl, De transeundi generibus quibus utitur isocrates : commentatio, Upsaliae, 1871
- Paulus Sanneg, De schola Isocratea, Halae Saxonum, 1883
- Carolus Schwabe, De dicendi genere Isocrateo, Halae Saxonum, 1867
- Fortunat Strowski, De Isocratis paedagogia, Lutetiae, 1898
Barbare
[recensere | fontem recensere]- Evangelos Alexiou: Isokrates. In: Bernhard Zimmermann / Antonios Rengakos (ed.): Die Literatur der klassischen und hellenistischen Zeit (= Handbuch der griechischen Literatur der Antike. tomus 2). Monaco 2014, ISBN 978-3-406-61818-5, p. 781–799.
- Ruhm und Ehre, Studien zu Begriffen, Werten und Motivierungen bei Isokrates, Heidelberg, 1995. Recensio critica
- Cinzia Bearzot, Studi su Isocrate, 1980-2020, Mediolani, 2020
- Friedrich Blass, Die Attische Beredsamkeit ... Isokrates und Isaios, Lipsiae, 1874
- Christian Bouchet, Isocrate l'Athénien ou La belle hégémonie : étude des relations internationales au IVe siècle a.C., Burdigalae Pessac : Ausonius, 2014.
- Christian Bouchet et Pascale Giovannelli-Jouanna, Isocrate: entre jeu rhétorique et enjeux politiques., Lugduni, 2015 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Klaus Bringmann, Studien zu den politischen Ideen des Isokrates, Göttingen, 1965 Recensio critica
- Robert Clavaux, "L’éloge d’Isocrate à la fin du Phèdre", in Le Ménéxène de Platon et la rhétorique de son temps, Les Belles Lettres, 2010: 297-302
- Paul Cloché, Isocrate et son temps, Les Belles Lettres, 1978
- Lucia Gualdo Rosa, La fede nella "paideia" : aspetti della fortuna europea di Isocrate nei secoli XV e XVI, Romae, 1984
- Isokrates. Wege der Forschung (curatore Friderico Seck), Darmstadt, 1976 Recensio critica Alia recensio critica
- Jean-Pierre Levet, "Isocrate et la sagesse homérique", in Mélanges offert à Michel Woronoff. Volume 2, 2012ː 81-97
- Juan Luis López Cruces / Pedro Pablo Fuentes González: Isocrate d’Athènes. In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques. Tomus 3. Parisiis 2000, ISBN 2-271-05748-5, p. 891–938.
- G. Mathieu, Les idées politiques d'Isocrate, Lutetiae, 1925 Recensio critica
- James R. Muir, The legacy of Isocrates and a platonic alternative : history, political philosophy, and the value of education, Routledge, 2019. Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Roberto Nicolai, Studi su Isocrate : la comunicazione letteraria nel IV sec. a.C. e i nuovi generi della prosa, Romae, 2004 Recensio critica
- "Isocrate et ses amis : l’école du rhéteur décrite par le maître" in Figures du maître, P.U. de Rennes, 2013ː 139-158
- Franz Pointner, Die Verfassungstheorie des Isokrates, Monaci, 1969
- Takis Poulakos, Speaking for the polis : Isocrates' rhetorical education, Columbia, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Marie-Noëlle Ribas, La querelle de l'expérience : Aristote, Platon, Isocrate, Garnier, 2019 Recensio critica
- Edward Schiappa, The Beginnings of Rhetorical Theory in Classical Greece, Yale University Press, 1999 Recensio critica Altera recensio critica
- Wolf Steidle, "Redekunst und Bildung bei Isokrates", Hermes, 1952ː257-296
- Laura Viidebaum, Creating the Ancient Rhetorical Tradition, Cambridge University Press, 2021ː pars prima capita III-V [1]
- Tarik Wareh, The theory and practice of life : Isocrates and the philosophers, Washington, 2012 Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Moralia: Vita decem oratorum. - Citationes Latinae hac in particula ex illo libro sumptae sunt. Versio Latina sequitur Plutarchi Chaeronensis Scripta Moralia, tom. 2, Parisiis, editore Didot 1841, p. 1019-1023.
- ↑ Sunt etiam vita anonyma in manuscriptis operibus praeposita nec altera melior et breve summarium quod Dionysius Halicarnasseus opusculo suo de Isocrate praefixit.
- ↑ Similiter Diogenes Laertius 3,3,1: ἔστιν οὖν Ἰσοκράτους νεώτερος ἔτεσιν ἕξ.
- ↑ Cicero, Orator 176
- ↑ Plurimi fontes in hac re cum Plutarcho consentiunt; Quintilianus tamen refert etiam alias opiniones fuisse (Quint. Inst. 3,1,13: "clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates - quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit, nos tamen Aristoteli credimus.")
- ↑ Plato, Phaedrus. Vita Plutarchi inscripta 35 et Vita anonyma.
- ↑ Vita Plutarchi inscripta 3. Vita anonyma.
- ↑ Cicero, Brutus 32ː Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi.
- ↑ Cicero, Brutus 56 et de Oratore II.13.56 necnon III.9.132. Quintilianus II.8.11.
- ↑ Vita Plutarchi inscripta 40, 46-7 = Vita anonyma. Orationes quoque pro patre pronuntiavit (Dionysius Halicarnasseus XVIII).
- ↑ Collection des Universités de Franceː tomus 1ː III-IV et tomus 4ː 180-183. Fabula primum apud Dionysium Halicarnasseum apparet.
- ↑ Vita Plutarchi inscripta 28. In Vita anonyma catalogum operum Isocrati falso adsignatorum legere possumus. Quae ad nos non pervenerunt.
- ↑ Aristotelis, qui protrepticon conscripserat orationes Cyprias imitans, discipulus, ut videtur, Isocratis libro nomine Demonicus (1.) respondit, qui liber ab editoribus antiquis in primo loco collocatus est.
- ↑ Drerup (Engelbert) . De Isocratis orationibus iudicialibus quaestiones selectae, Teubner, 1896
- ↑ Textus apud Perseum et Vicifontem. Isocrate, Cinq Discours : Éloge d'Hélène, Busiris, Contre les Sophistes, Sur l'Attelage, Contre Callimachos. Édition, introduction et commentaire de Robert Flacelière (« Érasme »), PUF, 1961 Recensio critica Altera recensio critica
- ↑ Textus Graecus apud Perseum et apud Vicifontem et versione Francogallica addita apud Remacle
- ↑ Textus apud Vicifontem et cum versione Francogallica apud Remacle
- ↑ Textus Graecus apud Perseum et apud Vicifontem et addita Francogallica versione apud Remacle
- ↑ Cicero, Orator 37 totius generis quod Graece epideiktikon nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est.
- ↑ H. D. Verdam ,"Quo ordine Isocratis Busiris adversus sophistas Helena orationes inter se succedant et quid Plato ad eas responderit", Mnemosyne, 1916ː 373-395
- ↑ Ab Hermippo apud Diogenem Laertium, Xenophon 2.55. Pierre Pontier, "Isocrate et Xénophon, de l’éloge de Gryllos à l’éloge du roi : échos, concordances et discordances", Ktèma, 2016ː 43-58
- ↑ Vita anonyma quae inter hortationes etiam orationem apocrypham Ad Demonicum numerat.
- ↑ Nicocles 11.
- ↑ Nicocles sive Cyprii 13-24
- ↑ Particula "opera" magna ex parte articulum "Isokrates" Vicipaediae Theodiscae sequitur.
- ↑ De Inventione II.7.
- ↑ II.15.4.
- ↑ Andrea Mustoxydēs (ed.): Isocratis oratio de permutatione, versa ab Angelo Mai, Mediolani 1813, p. 109 (= Isocrates, Antidosis 275–278) - in interrete.
- ↑ Cf Nicocles 7ː τὸ γὰρ λέγειν ὡς δεῖ τοῦ φρονεῖν εὖ μέγιστον σημεῖον ποιούμεθα, καὶ λόγος ἀληθὴς καὶ νόμιμος καὶ δίκαιος ψυχῆς ἀγαθῆς καὶ πιστῆς εἴδωλόν ἐστιν = nam apte dicere bonae mentis maximum indicium habemus et oratio veridica, secundum mores et iusta boni et fide digni animi imago est.
- ↑ H. I. Marrou, Histoire de l'éducation dans l'antiquité, Seuil, 1948 Commentarius Pauli Demont
- ↑ Cicero, Orator 174ː Nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit et Brutus 32ː primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari. Cf de oratore III.44.173.
- ↑ Cicero, Orator 207ː placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio...
- ↑ Cicero, ibid. 175-6ː eos ille moderatione non inventione vicerit.
- ↑ Friedrich Blass, Die Rhythmen der attischen Kunstprosa: Isokrates-Demosthenes-Platon, Lipsiae, 1901. Recensio critica
- ↑ Cicero, de oratore 38ː ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum. Dionysius Halicarnasseus II et XIV.
- ↑ Orator 40ː primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias
- ↑ Nimie ut quibusdam videbatur. Ita dicebat Quintilianus (X.1.79)ː in compositione adeo diligens ut cura eius reprehendatur. Cf Dionysius Halicarnasseus III et XII-XIII.
- ↑ Orator 42.
- ↑ Cic. de oratore,2,XXII,94
- ↑ Dionysius Halicarnasseus XVIII.
- ↑ Lucia Gualdo Rosa (1984)
- ↑ „Vater der humanistischen Bildung“, in: Werner Jaeger: Paideia. Die Formung des griechischen Menschen. Tomus 3. Berolini 1955, p. 105sqq. Nonnullae paginae apud Guglum librorum. Vide etiam H.I. Marrou (1948).
- ↑ Engelbertus Drerup, rerum Isocratearum peritissimus, orationes tantum quattuordecim primo in editionis suae volumine edidit et scholiis testimoniisque instruxit.
- ↑ Editionem Mandilarianam, diligenter excussam, fide non dignam existimat S. Martinelli Tempesta in opusculo critico quod legitur in «Gnomon» n. 78 tom. 7, a. 2003, pp. 583-596.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |