Ecclesia antiqua
Ecclesia antiqua significat prima saecula historiae ecclesiasticae a Pentecoste ("dies natalis ecclesiae") fere anni 30 usque ad finem Antiquitatis, qui autem ab aliis aliter statuitur.
Terminatio aevi
[recensere | fontem recensere]Plerumque Ecclesia antiqua tempus ante discessum Ecclesiarum Orthodoxarum Orientalium atque alienationem theologicam ecclesiarum Orthodoxae et Romano-Catholicae denotat. Evolutio theologica, Oecumenica concilia, sancti Patresque ecclesiae huius aevi ab omnibus ecclesiis magnis comprobantur.
Ad Ecclesiae antiquae aevum Ecclesia primitiva (sive tempus apostolorum), Patres Apostolici, apologetae, martyres Ecclesiae antiquae, Patres Ecclesiae, ecclesia imperialis post Conversionem Constantinianam et quattuor Oecumenica concilia usque ad Concilium Chalcedonense (anno 451) pertinent.
Quod ad ecclesiam occidentalem attinet, aevum Ecclesiae antiquae saepe usque ad occasum Imperii Romani occidentalis extenditur, secundum quosdam scriptores etiam usque ad Gregorium Magnum (540–604), ultimum Doctorem Ecclesiae, qui etiam ab ecclesia orientali approbatur.
Notiones
[recensere | fontem recensere]Sunt variae notiones pro Ecclesia antiqua in usu, quae partim eadem exprimunt.
- Prima communitas Hierosolymitana (sive communitas primitiva) erat prima communitas, quae post Pentecoste Hierosolymis circiter annis 30-70 congregabatur.
- Ecclesia primitiva (sive tempus Apostolorum) in religionis Christianae historia originem Christianitatis a morte Iesu circiter anno 30 vel 33 usque ad evangelia conscripta, secundum alios usque ad mortem ultimi apostoli designat.
- Tempus Patrum Apostolicorum est tempus Patrum ecclesiae, qui apostolos cognoverunt vel ab auctoritate eorum maxime regebantur, ergo Patres ecclesiae primi saeculi vel saeculi secundi ineuntis.
- Persecutiones Christianorum sive singulis locis sive toto Imperio Romano habitae circiter anno 49 coeperunt et Conversione Constantiniana anni 313 finem ceperunt, omnino autem anno 391, cum ecclesia unica religo publica facta est.
- Ad ecclesiam imperialem formandam Edictum trium imperatorum Theodosii I, Gratiani et Valentiniani II nomine "Cunctos populos" die 27 Februarii 380 Thessalonicae constitutum maximi momenti erat, quod fidem trinitariam (Romano-Alexandrinam) regulam fidei Imperii Romani declaravit, quo controversiae theologicae finirentur, et edictum anni 391, quo Theodosius I cultus paganos vetuit. Re vera autem demum imperatore Iustiniano I sexto saeculo medio Religio Christiana victoriam e polytheismo tulit.
- Tempus Oecumenicorum conciliorum vocatur tempus septem conciliorum a Concilio Nicaeno Primo (325) usque ad Concilium Nicaenum Secundum (787).
- Patristica est scientia, quae de patribus ecclesiae agit, spatium a primo usque ad initium octavi saeculi comprehendens.
- Pentarchia tempus quinque patriarchatuum oecumenicorum appellatur. Hi patriarchatus re vera a Concilio Constantinopolitano Primo (381) exstiterunt et anno 451 in Concilio Chalcedonensi definiti sunt. Pentarchia quinque patriarchatus sequentes comprehendebat: Roma, Constantinopolis, Alexandria, Antiochia et Hierosolyma. Aevum Pentarchiae Schismate Orientis (1054) terminatum est.
Evolutio institutionale
[recensere | fontem recensere]Tempore Ecclesiae antiquae religio Christiana in ecclesiam episcopalem profecta est, quae denique e quinque patriarchatibus (Alexandria, Antiochia, Hierosolyma, Constantinopolis et Roma) constabat.
Eodem tempore vita monastica orta est, Pachomius Tabennisiensis prima monasteria in Aegypto condidit, Basilius Caesariensis et Benedictus de Nursia regulas suas scripserunt
Theologia
[recensere | fontem recensere]Aevum Ecclesiae antiquae est tempus Patristicae. Hoc tempore Canon Novi Testamenti statutus est et symbola generaliter approbata definita sunt. Doctrina ecclesiastica ab apologetis defendebatur, inter alia contra Gnosin. Praecipue controversiae de persona Christi deque trinitate (Arianismus, Nestorianismus et Monophysitismus), de peccato originali (Pelagianismus) atque de natura ecclesiae (Donatismus) Ecclesiam antiquam concusserunt et diviserunt.
Res gestae fundamentales
[recensere | fontem recensere]- sub 33: Crucifixio Christi Hierosolymis; Prima communitas Hierosolymitana oritur, cum discipulorum fide resurrectionis Christi tum experientia pentecostali ("Effusio Spiritus Sancti").
- sub 36-40: Martyrium Sancti Stephani et prima persecutio Christianorum, cui usque ad annum 313 (Edictum Mediolanense) multae aliae sequuntur (vide: Martyr
- sub 40: Antiochiae Christi asseclae primo "Christiani" appellantur. Paulus ibi itinera missionaria exorditur multasque communitates Christianas condit, quibuscum litteris coniunctus est.
- 64: Decollatio Sancti Pauli; Crucifixio Sancti Petri ad Montem Vaticanum Romae. Persecutio Neroniana.
- 60-95: Conscriptio Evangeliorum
- sub 125: Fragmentum antiquissimum Novi Testamenti (Papyrus P52)
- sub 220: Callistus I primatum episcopi Romani postulat.
- 301: Tiridates III, rex Armeniae, religionem Christianam religionem publicam facit, quo facto Armenia fit prima civitas Christiana toto orbe terrarum.
- 311: Edicto tolerantiae Galerii persecutio Christianorum in Imperio Romano terminatur et religio Christiana "religio licita" fit.
- 313: Constantinus Magnus Christianis Edicto Mediolanensi libertatem religionis concedit et anno 330 Constantinopolim condit.
- 325: Concilium Nicaenum Primum
- sub 341: Ulfilas Antiochiae "episcopus Christianorum in terra Ghotica" consecratus est. Visigothos in fidem Arianam convertit (cf. etiam: Biblia Ulfilae. Mox multae gentes Germanorum Christiani (Ariani) fiunt.
- 361-363: Imperator Flavius Claudius Iulianus cognomine Apostata cultum deorum veterum restituere et religionem Christianam reprimere conatur.
- 381: Concilium Constantinopolitanum Primum
- 380: Theodosius I edicto Cunctos populos religionem Christianam secundum decreta Nicaena religionem publicam fecit.
- 400: Augustinus: Confessiones
- 431: Concilium Ephesinum
- sub 430: Sanctus Patricius a papa Caelestino I in Hiberniam missus esse dicitur. Religio Christiana quidem eo tempore ab incolis recepta est.
- 452: Papa Leo Magnus Attilae Mantuae obviam it. Primatum papae strenue poposcit, primus papa tituos "Pontifex Maximus" et "Patriarcha Occidentis" adhibet.
- 590-604: Papa Gregorius Magnus, unus e papis maximi momenti omnium temporum; quod Augustinum Cantuariensem cum sociis in Angliam missus est, maximum in confirmanda et progaganda Ecclesia Catholica Romana momentum habuit.