Gulielmus Dufay
Gulielmus Dufay, etiam Du Fay et Du Fayt (natus anno 1397 prope Bruxellas; mortuus Cameraci, hodie Cambrai, die 27 Novembris 1474), fuit presbyter et compositor Francicus-Flandricus et praeclarissimus scholae Burgundiae compositor.
De vita
[recensere | fontem recensere]Dufay, musicographus inter contrapunctus artifices maxime egregius, in schola cathedrali urbis natalis educatus est. Cui Aegidius Binchois coalumnus senior. Anno 1428 cantor creatus est in capella papali Romae. Anno 1437 autem ad curiam Philippi Boni ducis Burgundiae venit et annis inter 1442 et 1449 verisimiliter musicographus in orchestris papae Felicis V fuit. Ex anno 1430 canonici Camaracensis munere fungebatur.
Revera Dufay contrapunctum perficiebat velut duo alii, Ioannes Dunstaple et Binchois. Multas melodias ex anno 1901 impresserunt in serie V »Denkmäler der Tonkunst in Österreich« (1901) et Londinii anno 1898 a domino Stainer (»Dufay and his contemporaries«).
Lamentatio sanctae matris ecclesiae Constantinopolitanae est motetus Gulielmi Dufay in quo de excidio urbis Constantinopolis atque ecclesiae cathedralis Sanctae Sophiae anno 1453 queritur.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Fallows, David. 1987. Dufay, rev. ed. Londinii: J. M. Dent & Sons. ISBN 0-460-02493-0.
- Mila, Massimo. 1997. Guillaume Dufay., nova editio, ed. Simone Monge, Torini: Einaudi. ISBN 88-06-14672-6.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Discographia Gulielmi Dufay a Todd McComb parata