Beninum,[1] rite Francogallice République du Bénin ("res publica Beninensis") sed olim Dahomey, est civitas Africae occidentalis. Brevem oram maritimam ad Sinum Beninensem habet. Terrae vicinae sunt Togum (in occasum), Nigeria (in orientem), Burcina Faso, et Niger (in septentrionem). Caput est Portus Novus.

Wikidata Beninum
Res apud Vicidata repertae:
Beninum: insigne
Beninum: insigne
Beninum: vexillum
Beninum: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Burkina Faso, Res publica Nigritana, Nigeria, Togum
Locus: 8°50′0″N 2°11′0″E
Caput: Portus Novus

Gestio

democratia repraesentativa
Princeps: Patricius Talon
Praefectus: Patricius Talon
Consilium: National Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 11 175 692
Sermo publicus: Francogallice
Zona horaria: UTC+1, Africa/Porto-Novo
Moneta: West African CFA franc

Commemoratio

Paean: L'Aube Nouvelle

Sigla

ISO BJ, BEN, 204; IOC BEN
Dominium interretiale: .bj
Praefixum telephonicum: +229
Siglum autoraedarum: DY

Tabula aut despectus

Beninum: situs
Beninum: situs
Vide etiam paginam discretivam: Beninum (discretiva).

Toponymia

recensere

Per coloniae periodon et in libertate, respublica Dahomia nominabatur. Quod mutatum est anno 1975 pro Re Publica Populari Benini ex aquae corpore super quo civitas iacet, Sinu Benini, qui vicissim ex Imperio Beninico nomen cepit. Sic civitas Benini directe nec Urbi Beninensi in praesenti Nigeria nec Aeribus Beninensibus conectitur.

Novum nomen Benin propter suam "neutralitatem" eligitur. Regnum Dahomiae meridionalem tertiam praesentis reipublicae partem texit et nec septemtrionalem igitur Atacora nec Borguvianum regnum, quod Boreorientalem tertiam partem tegebat, repraesentabat.

Historia

recensere
 
Celebratio Abomiae (Francogallice: Abomey), anno 1908.

Regnum Africanum Dahomiae principium suum in Benino habuit. Saeculo XVII, ab obis imperatum est (inter quos potentissimus Fonici Dahomiae Regni fuit), et magnam partem Africae occidentalis continuit. Illud regnum fuit prosperum et commercium servibus cum Europaeis (saeculo XV primum advenientibus; plerumque Lusitanienses et Nederlandienses fuerunt) instituit. Saeculo XVIII, Dahomia dilabi incepit; itaque Franci eam regionem anno 1892 occupare potuerunt. Anno 1904, haec regio ad coloniam Africam occidentalem Francicam addita est, sub nomine Dahomiae usque ad 1975. Denique, anno 1960, plenam libertatem accepit.

Anno 1972, subalternorum officiariorum circulus potentiam prehendit et novarum rerum studiosum regimen a Matthaeo Kérékou usque ad annum 1990 gubernante ductum instituit. Kérékou adventicias civitatis societates, civiles ponderis societates privatas fecit, et valetudinaria educativaque programmata populo creat. Reipublicae doctrina rite est Marxismo-Leninismus, sed agricultura et commercium privatis in manibus manent. Anno 1975 civitas suum nomen pro Benino mutat. Politicum regimen in crisin decennio 199 intravit, et gubernatio ad adventicias pecunias mutuas confugit. Protestationum unda anno 1989 Matthaeum Kérékou politicam oeconomicamque aperturam promovere fecit. Plurifactionalismo instituto, amplius 50 factiones surgerunt. Nicephorus Soglo, dux gubernationis transitionis anno 1990 formatae, praeses anno 1991 elegitur.

Civilitas

recensere

Civilitas in repraesentativa democratica Rei Publica compage fit, ubi praeses Benini non solum dux civitatis sed etiam dux gubernationis et multifactionalistici systematis est. Gubernatio potestatem exsecutivam exercet. Potestas legisfera ambobus gubernationibus et legisfero conventui attribuitur. Potestas iudicialis ab et exsecutiva et legisfero conventu libera est. Praesens politicum systema e Constitutione Benini anni 1990 et posteriori transitione in democratiam anno 1991 deducitur.

Subdivisio

recensere
 
Departimenta Benini

Beninum est omne divisum in departimenta (Francogallice: départements) duodecim, quarum sunt inferiora:

Departimentum Latine Departimentum Francogallice Caput Latine Caput Francogallice
Aliborium Alibori Candium Kandi
Atacora Atakora Natitingu Natitingou
Atlanticum Atlantique Vida Ouidah
Borguvia Borgou Pancosmopolis Parakou
Colles Collines Savalu Savalou
Donga Donga Dzugu Djougou
Cuffo Kouffo Dogbo Dogbo
Litorale Littoral Cotonu Cotonou
Mono Mono Locossa Lokossa
Veme Ouémé Portus Novus Porto Novo
Oropedium Plateau Sacete Sakété
Zuvia Zou Abomia Abomey

Geographia

recensere
 
Urbana Cotonus scaena, maximae urbis ubi nationalis gubernationis sedes est.

Benini terra inter flumen Nigerem et Sinum Benini iacet. Linea aequatorialis et Cancri tropicus e Septemtrione ad Meridiem arctam nationem in Africa Occidentali secant. Beninum 112 620 km² latum est, patens e flumine Nigro Septemtrione in Oceanum Atlanticum Meridie cum distantita inter ambo 700 km. Eius locus amplissimus ex oriente in occidentem 325 km latus est et eius litoralis lacinia 121 km lata est. Beninum minimarum Africarum nationum una, octies minus orientali vicina, Nigeria, sed bis maius occidentali vicino, Togo.

Benini altitudo fere eadem toti reipublicae est, cum media 200 metrorum. Plerique incolae Meridionales litorales planities colunt ubi sunt maximae urbes Beninenses, inclusis? Porto Novo et Cotonu. Reipublicae septemtrio praesertim in savanna et in superioribus semiaridis terris consistit.

Caelum Benini est calidum et humidum. Contra duo tempora anni pluvialia (a mense Aprili usque ad mensem Iulium, et a mense Septembri usque ad mensem Novembrem) sunt pauci imbres.

Oeconomia

recensere
 
Typica Beninensis scaena

Beninensis oeconomia parum evoluta et de agricultura subsistentiae pendet. Xyli cultus ad 40% PDG et fere ad 80% exportationum voluminis respondet. Beninum textilia, opera manualia, et cacaonem etiam exportat.

Maizum, phaseolus, oryza, arachis, cassuvium, ananas, et mandioca praecipua subsistentiae producta sunt. Beninum parvam petrolei quantitatem Octobri mense anni 1982 producere coepit. Productio recentibus annis propter depositorum deminutionem cessavit sed novorum locorum usurpatio temporis quaestio est.

Parva navium classis pisces et alia marina alimenta loci subsistentiae et exportationi, praesetim in Europam, suppeditat.

Commerciales activitates antea a gubernatione custoditae privatizatae sunt. Parvae societates in Beninensium manibus, dum magnae pleraeque in peregrinis manibus, praesertim Francicis et Libanensibus.

Demographia

recensere
 
Conclave scholare in Benino.

Plerique Beninenses Meridiem incolunt. Incolae plerique iuvenes sunt cum exspectatione vitae 53 annorum. Circa 42 Africi ethnici circuli hanc nationem incolunt; hi varii circuli in Benino siti dissimilibus in temporibus et in natione quoque migraverunt. Inter ethnicos circulos Yorubae (Francogallice: Yoruba), e Nigeria saeculo XII migrati, Austroriente; Dendi (Francogallice: Dendi), qui e Malio saeculo XVI venere, in Media Septemtrionali area; Baribae et Fulani (Francogallice: Bariba et Peuls respective) Boreoriente; Tammari et Sombae (Francogallice: Bétammaribé et Somba) in Iugo Atacorae; Foni (Francogallice: Fon) in area circum Abomiam Media Meridie; et Minae, Xuedae et Adzae (Francogallice: Mina, Xuéda et Aja respective) (qui e Togo veniunt) in litore sunt.

Recentes immigrationes adventa ex aliis Africis civitatibus in Beninum tulerunt, inter quos Nigeriani, Togenses, et Malienses. Peregrina communitas quoque multos Libanenses et Indos commercio involutos includit. Plurimarum Europaearum legatoriarum sedium, peregrinarum auxiliarium missionum, societatum non gubernativarum et variorum missionariorum circulorum operarii rationem magnae 5500 Europaeorum partis reddunt. Parva Europaeorum pars in Belinensibus civibus cum Francicis proavis consistunt qui Beninum rexerunt et libertate confecta reliquerunt.

Valetudo

recensere

Per decennium 199, minus quam 30% incolarum ad primariae valetudinariae therapiae diaconias accessum habent. Beninum maximorum infantilis mortis indicum unum in minore aetate quam quinque annis habuit. Mortalitatis infantilis index in 203 mortibus pro 1000 vivorum natorum manet. Solum una pro quaque tribus matribus accessum ad infantilis therapiae diaconias habuit. Initiativa Bamakensis magnopere id mutavit per introducendam valetudinariorum diaconiarum in communitate fundatarum reformationem, quius resultatio efficientiores et aequiores diaconias suppeditare fuit. Comprehensivae appropinquationis strategia ad omnes valetudinariae therapiae areas? extensa est cum subsequenti admelioratione in valetudinariis indicibus et cum admelioratione in valetudinariae curae efficentia et sumptu.

Beninenses litterae fortem oralem traditionem? habuit valde antequam lingua Francogallica dominans lingua fieret. Felix Couchoro primam Belinensem mythistoriam, "Servus" (Francogallice: L'Esclave), anno 1929 scripsit.

Libertate confecta, respublica vibrantis innovativaeque musicae scaenae domus fuit ubi autochthonica laographica musica cum Ganensi excelsa vita, Francico cabaret, Civitatis Foederatarum rockica, punkica, musica pectorali, et Congensi suco (Francogallice:(highlife ghanϩenne, cabaret brançais, rock Américain, funk$ soul, et sgukous Congolais respective) combinatur.

Cantrix Angelica Kidjo et actor Dzimonus Hounsou ambo in Cotonu, in Benino nati sunt.

Veterrima nomina

recensere

Multi Beninenses civitatis meridie in lingua Acanica fundata nomina hebdomadis diem in quo nati sunt indicantia habent.

Linguis loci in elementariis scholis instructio utitur, dum lingua Francogallica post varios annos introducitur. Beninenses linguae generatim transcribuntur cum singula separata littera pro singulo phonemate, potius quam diacriticorum usu Francogallice aut Anglice digraphorum usu. Quod Beninensem linguam Yorubam includit quae in Nigeria cum diacriticis digraphisque scribitur. Verbi gratia, vocales mediae Francogallice é è, ô, o scripta Beninensibus linguis e, ɛ, o, ɔ scribuntur, dum consonantes ng et sh aut ch Anglice scriptae Beninensibus linguis ŋ et c scribuntur. Nihilominus, digraphis utuntur vocales nasales et consonantibus labiovelaribus kp et gb, velut in Fonico nomine Fon gbe /fõ ɡ͡be/, et utuntur diacriticis sicut toni signo. In editionibus Francogallice, Francogallicae et Belinensis orthographiarum mixtura videri potest.

 
Ecclesiae Christianismi Caelestis baptismus in Cotonu. 5% Beninesium ad Ecclesiam Christianismi Caelestis, Ecclesiam Initiatam Africam, pertinet.

Anni 2002 censu, 42,8& Beninensium Christianum (27.1% Catholicum, 5% Ecclesiae Christianismi Caelestis, 3.2% Methodisticum, 7.5% aliarum Christianarum denominationum), 24.4% Musulmanum, 17.3% Afrovuduisticum, 6% aliorum traditionalium localium religiosorum circulorum, 1.9% aliorum religiosorum circulorum et 6.5% nullius religiosae affiliationis.

Autochthonicae religiones locales Animisticas religiones in Atacora (in Atacorae et Dongae provinciis) et Vuduismum Africum et Orisarum venerationem inter Yorubas et Tadones civitatis medio meridieque includunt.? Vidae urbs medio litore spirituale Beninensis Vuduismi sedes est.

Praecipuae introductae religiones sunt Islamismus, ab Imperio Songhaico et Hausis mercatoribus introducta, et nunc culta per Aliboriii, Borguviae et Dongae departimenta non minus quam ab Yorubis (qui etiam Christianismum colunt) et Christianismus, per Meridiem et Centrum Beninensia et in Tammaria in Atacora cultus. Multi, nihilominus, Afrovuduistica et Orisica credibilia adhuc servant et in Christianismum Afrovuduisticum et Orisicum pantheon incorporaverunt.?

  1. "Beninum": Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 39

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Beninum spectant.