Antinous (procus Penelopae)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Antinous (nomen).
Antinous (Graece Ἀντίνοος) Eupeithis filius[1] Ithacensis in Odysseae procorum Penelopae nobilissimus et audacissimus. Antinoo suadente proci Telemacho insidias fecerunt ut eum occidant [2]. Saepe Ulixem et Eumaeum laesit, cum Eumaeus Ulixem specie senis mendici indutum in palatium adduxisset. Pugnam Ulixis cum Iro Antinous instituit [3]. Prima sagitta Ulixes eum occidit, quae guttur Antinoi transfigit, cum ille poculum vini ad labia afferret[4]. Eupeithes pater Antinoi post mortem eius turbam Ithacensium contra Ulixem duxit, sed ab eo occisus est [5]. Erant qui Penelopem ab Antinoo corruptam esse dicebant, qua de causa Ulixes eum ad Icarium patrem misit, ubi Penelope a Mercurio Pana genuit[6].