Jump to content

Arnaldus de Villa Nova

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
"Arnaldus de villa noua": effigies ficta e Chronicis Norimbergensibus, 1493

Arnaldus de Villa Nova seu Villanovanus[1] (anno circiter 1240 natus; mortuus die 6 Septembris 1311) fuit theologus et medicus Aragonensis. Medicinae professor fuit apud Universitatem Montispessulani medicusque et consiliarius iuxta reges Aragonenses papasque Avenionenses.

Opera sua praecipue Latine scripsit, quibusdam popularibus exceptis, quae Catalanice composuit. Omnia fere genera scriptorum medicorum illuminavit, videlicet versiones auctorum antiquorum, commentaria, aphorismos, summa tam theoretica quam practica, consilia patientibus singulis dicata, monographias de morbis, regimina, fortasse etiam antidotaria. Insuper de religione vera falsaque et de rebus futuris disseruit.

Arnaldus de Villa Nova Valentiae in regno (eo tempore coronae Aragonum tributo) natum esse censetur e familia ab oppido quodam "Villa Nova" oriunda.[2] Valentiae sine dubio educatus est. Ibi ordinatum esse refert documentum papae Clementis V ubi clericus dioecesis Valentianae nuncupatus est. Anno fere 1260 scholam medicam Montispessulani petivit titulumque magistri meruit. Breviter eisdem annis in eadem urbe theologiae apud Dominicanorum conventum studuit. Agnetem Blasii ibi cognovit et in matrimonium duxit, quae eo filiam Mariam peperit.

Valentiae habitavit ab anno 1276, sed anno 1281 ad officium medici privati regi Petro III convocatus aulam Barcinone constitutam petivit. Ibi anno insequenti opus Galeni Graecum e versione Arabica in Latinum sermonem vertit. Eisdem annis opera Avicennae celebri et Abū al‐Ṣalt (auctoris Hispani saec. XI ineuntis) e lingua Arabica convertisse, librumque contra magiam episcopo Valentiano Iasperto de Botonac(ca) (qui anno 1288 mortuus erit) dicavisse censetur:

Arnaldus de Villa Nova, "De amore heroico" ex Operibus anno 1527 editis f. 240v (Bibliotheca publica Bavarica)

Linguae Hebraicae docente Raimundo Martini studuit. Rege Petro III aegrotante et anno 1285 mortuo, Arnaldus medicus meruit iuxta successorem Alphonsum III, sed anno insequenti in Valentiam rediit et quinque annos mansit. Ibi filia eius monacha Dominicana facta est.

Professor medicinae anno fere 1291 factus est apud universitatem Montispessulanensem, cuius schola medica iam diu illustris ante duos tantum annos in novum studium generale congregata est. Annis insequentibus opera medica nonnulla composuit tam ad discipulos adiuvandos quam ad novas cogitationes proponere: aphorismata, commentarios in opera Hippocratis et Galeni, libros de pharmacologia et medicina theoretica. Lecturas suas non tantum e libris Arabicorum manualibus iam bene cognitis sed ex operibus Graecis usque eo inter Europaeos fere incognitis hausit. Ita medicinam in scientiam autonomam a philosophia naturali distinctam erigere curavit:

  • Tractatus de intentione medicorum (1291/1295: de philosophia medicinae; de dissonantia Aristotelis et Galeni)
  • Commentum super tractatum Galieni De malitia complexionis diversae (e Galeno, 1292/1295, de constitutione pathologica)
  • Commentum super De morbo et accidenti (e Galeno; an textus nobis servatus genuinus sit nescitur)
  • De dosi tyriacalium medicinarum (de natura antidotorum; de dosi theriaci)
  • Aphorismi de gradibus (1295/1300: expositio operis Alkindi De gradibus medicinarum)
  • De considerationibus operis medicinae (1298/1300: de arte medicina et praecipue de phlebotomia)
  • Tractatus de humido radicali (opusculum philosophiae naturalis de humido radicali Avicennae)

Eisdem annis, a Franciscanis reformantibus (sicut Petro Ioannis Olivi(en) qui apud scholam theologicam Montepessulanensem legebat) suasus, opera theologica et de adventu imminenti Antichristi scribere coepit:

  • Allocutio super significatione nominis Tetragrammaton (1292: de tetragrammatibus יהזה, IHS, XPS)[4]
  • Introductio in librum Ioachim de semine scripturarum (c. 1292: commentum operis De semine scripturarum re vera non ab Ioachimo Florensi sed a monacho quodam Bambergensi scripti)
  • Alphabetum catholicorum sive elementis catholicae fidei (1295/1297: de vita Christiana; regi Iacobo II dicatum ad liberos educandos)
  • Tractatus de prudentia catholicorum scolarium (1295/1297: de educatione et eruditione Christianorum)
"Aphorismi sive parabolae universales Arnaldi de Villa Nova medici clarissimi" e libro Articella nuperrime impressa Lugduni anno 1519 edito, f. 100 (Bibliotheca medica Countway universitatis Harvardianae)

Montepessulani etiam degens commentaria antiquorum de medicina operum in usum discipulorum aut scripsit aut dictitavit. Anno fere 1297 medicus factus est regi Iacobo II uxorique Blancae Andegavensi et liberis quos ex ea genuerit. Arnaldi nepos, nomine Armengandus Blasii, eodem regi medicus meruerit. Arnaldus ipse sub specie consiliarii regii Lutetiam anno 1299 vel 1300 missus est ad regem Philippum IV ut de pago Aranensi(ca) negotiaret. Ibi ergo opiniones suas apocalypticas apud scholam theologicam universitatis Parisiensis exposuit. Ab inquisitores requisitus, in carcerem breviter inclusus, a quaestionibus disputationibusque ita evocatis fere nunquam se liberaverit, sed anno 1301 Anagniam petivit ubi papa Bonifacius VIII, scriptis theologicos perlectis leviterque reprobatis, auctorem sine poena remissum se ad opera sua medica cohibere hortatus est. Eodem tempore papa ipse, calculis affectus, ab Arnaldo curatus est. His fere annis hae opera medica scripsit:

  • Compendium regimenti acutorum (e libro Hippocratico De regimine acutorum)
  • Doctrina Galieni de interioribus (1300, e Galeni De locis affectis)
  • Medicationis parabolae (1300, aphorismi 342 de medicina et chirurgia, regi Philippo IV dicati) et Commentum super quasdam parabolas (opus imperfectum)
  • Repetitio super canonem Vita brevis (ante 1301, de aphorismo Hippocratico "Ars longa, vita brevis")
  • Tabula super Vita brevis (de eodem)
  • Aphorismi particulares, Aphorismi de memoria et Aphorismi extravagantes (aphorismi 162, 25 et 24 de morbis)
  • Expositio super isto aphorismo Ypocratis: In morbis minus (de Galeno qui aphorismos Hippocraticus elucidavit)
  • Compilatio de conceptione (de causis sterilitatis tam virorum quam feminarum)

Controversias de Antichristo adveniente, quas Arnaldus inceperat, annis insequentibus persecuti sunt scriptis variis Ioannes Quidort Parisiensis, Petrus Cros de Arvernia, Dominicanique Bernardus de Puigcercós, Ioannes Vigoros, Martinus de Atheca(es). Arnaldus opiniones suas defendit Gerundae anno 1302, Ilerdae 1303, Massiliae 1304, Barcinone 1305 atque apud papas Benedictum XI et Clementem V:

  • Tractatus de tempore adventus Antichristi (1297-1300: de fine mundi et adventu Antichristi)
  • Protestatio facta coram domino rege Francorum et Appellatio ad apostolicam sedem contra cancellarium et collegium theologorum Parisiensium (1300: ad regem Philippum IV et papam Bonifacium VIII missae)
  • Tractatus de mysterio cymbalorum ecclesiae et Tractatus epistolarum christini (medio anno 1301: de fine mundi, cum epistolis de eadem re duodecim)
  • Philosophia catholica et divina et Epistolae nuncupatoriae (medio anno 1302: de membris Antichristi, cum epistolis de eadem re tribus)
  • Apologia de versutiis atque perversitatibus pseudotheologorum et religiosorum, Eulogium de notitia verorum et pseudoapostolorum, Denuntiationes Gerundenses tres, Confessio Ilerdensis de spurcitiis pseudoreligiosorum (1302/1303)
  • Gladius iugulans thomatistas, Denuntiationes Massiliae factae et Carpinatio poetriae theologi deviantis (ineunte anno 1304)
  • Protestatio Benedicto XI et Protestatio Perusii facta (1304)
  • De esu carnium (1304? de regimine vegetali Carthusianorum)[5]
  • Allocutio Christini de hiis quae conveniunt homini secundum propriam dignitatem creaturae rationalis (1302-1305: de principe Christiano, Friderico II regi Siciliae dicata)
  • Antidotum contra venenum effusum per fratrem Martinum de Atheca praedicatorem (ineunte anno 1305)
  • Confessió de Barcelona (1305)
  • Praesentatio facta Burdegaliae coram domino summo pontifice Clemente V (1305)
  • Epistola ad Bremundum, dominum Montisferrarii et Epistola ad Bartholomaeam Montaneri (1305: de cura tam medica quam spirituali)
  • Dancia Iacobi II cum commento Arnaldi de Villanova (c. 1305: carmen allegoricum a rege composito)[6]

Clemens V enim, omnibus operibus Arnaldianis evangelicis congessis, ad sanctam sedem inquisitionem horum operum reservavit. Eisdem annis rex Iacobus II, eisdem scriptis ab inquisitore Valentiano Guillelmo de Caucolibero reclamatis, se ipsum librorum Arnaldianorum possessorem et lectorem proclamavit. Finis ita ad interim controversiarum facta est.

Incipit regimen sanitatis ad inclitum regem Aragonum a magistro Arnaldo de Villa nova directum et ordinatum anno 1474 editum (Bibliotheca publica Bavarica)

Arnaldus ab anno fere 1305 crebriter missus est inter reges fratres Iacobum II Aragonensem Fridericumque Siciliae et papam Clementem V. Anno 1308 in persecutione Templariorum intervenit. Eodem anno Massiliae monachis Athois receptis petitionem de montis sacri a praedationibus Catalanorum immunitate ad regem Iacobum transmisit, bono eventu. His annis Arnaldus opera medica et theologica scribebat patronisque variis mandabat:

  • Regimen sanitatis ad regem Aragonum (regi Iacobo II dicatum, 1305/1308: de morbis et regimine regis ipsius)
  • Speculum medicinae (c. 1308: opus generale de medicinae theoria) et Pars operativa (imperfecta)
  • Responsio ad cavilationes (1306)
  • Lliçó de Narbona (1305/1308)
  • Epistola ad priorissam de caritate (1305/1308)
  • Epistola ad gerentes zonam pelliceam (1307/1309)
  • Epistola ad Clementem papam V de Templariis et Epistola ad Iacobum regem II de Templariis (1308)
  • Practica summaria (de cura morborum 31)
  • Regimen podagrae (consilium patienti singulo dicatum)

Avenione anno 1309 palam cardinales religionem Christianam reformare suasit ducibus Friderico Siciliae (hoc favente) et Iacobo Aragonensi (dubitante). Narbone cum Franciscanis spiritualibus concurrit. Papa Clemens V curriculum medicum Montepessulanensem, ab Arnaldo elaboratum, confirmavit. Hoc anno Arnaldus scripsit:

  • Interpretatio de visionibus in somniis dominorum Iacobi secundi regis Aragonum et Friderici tertii regis Siciliae eius fratris (his regibus missa, 1309)
  • De helemosina et sacrificio (1309/1310)
Arnaldi De regimine castra sequentium: Opera anno 1504 edita, f. 143r (Bibliotheca publica Bavarica)

Almariam anno 1310 properavit, quam urbem rex Iacobus obsidebat. Ibi apud regem Catalanice explicavit (Raonament d'Avinyó) argumenta de ecclesiae reformatione quae antea Avenione palam cardinales Latine exposuerat: rex autem, versionibus Catalana et Latina comparatis, iratus est familiaritatemque abrupsit. Siciliam deinde petivit ubi Informació espiritual composuit, e quo rex Fridericus praecepta in Constitutiones Regni Trinacriae, i.e. codicem legum Siciliae, incorporare curavit. Eodem anno chirurgus Berengarius de Sarriera versionem Catalanam operis Arnaldiani Regimen sanitatis ad regem Aragonum reginae Blancae Andegavensi dicavit. Anno fere 1310 Arnaldus scripsit:

  • Raonament d'Avinyó (1310)
  • Regimen Almariae seu De regimine castra sequentium (1310: medicina militaris)
  • Epistola ad Iacobum regem II de titulo regali Frederici (1310)
  • Per ciò che molti (c. 1310)
  • Informació espiritual (1310)
  • Alia informatio Beguinorum (1310/1311, continuatio operis Lliçó de Narbona)[7]
  • De humilitate et patientia Iesu Christi

Arnaldus inter itinera sua die 6 Septembris 1311 in mari ante Genuam mortuus est. Locus sepulturae nescitur: testamento enim (Barcinone die 20 Iulii 1305 acto, anno 1308 per codicillum emendato) se in illa paroecia, ubi mortem obierit, sepeliri praecepit.

Controversiae de adventu Antichristi mox recrudescebant. Galfridus de Cruïlles, praepositus archidioecesi Tarraconensi, et Ioannes de Llotger die 8 Novembris 1316 theses theologicas varias Arnaldianas damnaverunt possessionemque et lecturam operum Arnaldi theologicorum interdixerunt. Ergo opera medica valde admirata in multis manuscriptis, theologica autem in paucis servantur.

E scriptis Arnaldi theologicis satis multa, e medicis fere nulla, post auctoris mortem ab inquisitoribus damnata sunt; e qua re evenit opera medica in multis, opera religiosa et apocalyptica in perpaucis libris manuscriptis servata aut omnino deperdita esse. Auctori nihilominus celeberrimo alia opera haud pauca, praesertim alchemica, falso saeculis XV et XVI adscripta sunt:

  1. "Arnaldi de Villa Nova" in manuscriptis editionibusque operum pluribus; "Arnaldi Villanovani" in editione 1585
  2. Per fontem tardiorem iuxta Villanueva de Jiloca Aragoniae natus sit, sed "Catalanus", non "Aragonensis" apud alios nuncupatur.
  3. "Incipit liber de rigore et tremore et iectigatione et spasmo translatus barchinone a magistro arnaldo de villanova anno domini m°cc°lxxx°secundo": Michael R. McVaugh, ed., Arnaldi de Villanova Opera medica omnia: Translatio libri Galieni De rigore (Barcinone, 1981) pp. 41, 47 (Paginae selectae apud Google Books)
  4. "in castro Medulionis" die 19 Iulii 1292 subscripta. Joaquin Carreras y Artau, "La 'Allocutio Super Tetragrammaton' de Arnaldo de Vilanova" in Sefarad vol. 9 (1949) pp. 75-105
  5. (Paginae selectae apud Google Books)
  6. Editio: vide pp. 289-295
  7. Josep Perarnau i Espelt, ed., L'«Alia informatio Beguinorum» d'Arnau de Vilanova. Barcinone: Facultat de Teologia de Barcelona, Secció de Sant Pacià, 1978 (Studia, textus, subsidia, 2)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Hec sunt opera Arnaldi de Villa nova ... (Lugduni, 1504)
Hec sunt opera Arnaldi de villa nova ... (Venetiis, 1505)
Arnaldi de villa nova medici acutissimi opera nuperrime revisa (Lugduni, 1520)
Opera Arnaldi de villa nova ... (Venetiis, 1527)
Opera utilissima di Arnaldo di Villa nuova di conservare la sanita, pur hora tradotta di latino in buona lingua italiana (Venetiis: M. Tramezzinus, 1549)
Arnaldi Villanovani philosophi et medici summi opera omnia (Basileae, 1585)
Editiones operum generales
  • 1504 : Hec sunt opera Arnaldi de villa Nova .... Lugduni Textus apud MDZ
  • 1505 : Hec sunt opera Arnaldi de villa nova .... Venetiis Textus apud MDZ
  • 1506 : "De vinis Arnaldi de Villanova; De regimine senum et seniorum eiusdem" in Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis [etc.]. Lutetiae: Jehan Petit Textus apud Gallica
  • 1520 : Arnaldi de villa nova medici acutissimi opera nuperrime revisa. Lugduni Textus apud MDZ
  • 1527 : Opera Arnaldi de Villa nova .... Venetiis Textus apud MDZ
  • 1549 : Opera utilissima di Arnaldo di Villa nuova di conservare la sanita, pur hora tradotta di latino in buona lingua italiana. Venetiis: M. Tramezzinus Textus apud Gallica
  • 1585 : Arnaldi Villanovani philosophi et medici summi opera omnia. Basileae Textus apud Internet Archive apud Biblioteca de Catalunya
  • 1947 : Joaquin Carreras i Artau, M. Battlori, edd., Arnau de Vilanova: Obres catalanes. 2 voll. Barcinone: Editorial Barcino
  • 1950 : Joaquin Carreras i Artau, L'epistolari d'Arnau de Vilanova. Barcinone
  • 1975- : Luis García-Ballester, J. A. Paniagua, Michael McVaugh, edd., Arnaldi de Villanova opera medica omnia. Granatae, Barcinone De hac librorum serie
  • 2004- : Arnaldi de Villanova opera theologica omnia. Barcinone
  • 2011 : Antoine Calvet, Les Oeuvres alchimiques attribuées a Arnaud de Villeneuve: grand oeuvre, médecine et prophétie au Moyen-Âge. Mediolani: Archè. ISBN 978-88-7252-318-6
Documenta
  • Josep Alanyà y Roig, "Diplomatari de mestre Arnau de Vilanova: avantprojecte: regest de documents" in Arxiu de Textos Catalans Antics vol. 30
  • R. d'Alós, "Colecció de documents relatius a Arnau de Vilanova" in Estudis Universitaris Catalans vol. 4 (1910) pp. -110-
  • Joaquin Carreras i Artau, "La llibreria d'Arnau de Vilanova" in Analecta sacra Tarraconensis vol. 11 (1935) pp. 63-84
  • Roque Chabàs, "Inventario de los libros, ropas y demás efectos de Arnaldo de Villanueva (pergamino O. 7430 del Archivo Metropolitano de Valencia)" in Revista de archivos, bibliotecas y museos vol. 9 (1903) pp. 189-203
  • M. McVaugh, "Further Documents for the Biography of Arnau de Vilanova" in Dynamis vol. 2 (1982) pp. 363-372
  • Martí de Barcelona, "Regesta de documents arnaldians coneguts" in Estudis Franciscans vol. 42 (1935) pp. -269-
  • Martí de Barcelona, "Nous documents per a la biografia d’Arnau de Vilanova" in Analecta Sacra Tarraconensia vol. 11 (1935) pp. -93-
Bibliographica
  • Jaume Mensa i Valls, Arnau de Vilanova, espiritual: guia bibliogràfica. (Paginae selectae apud Google Books)
  • J. A. Paniagua, "La obra médica de Arnau de Vilanova: introducción y fuentes" in Archivo iberoamericano de historia de la medicina vol. 11 (1959) pp. 351-401
Collectanea
  • Actes de la I Trobada Internacional d'Estudis sobre Arnau de Vilanova in Arxiu de Textos Catalans Antics voll. 13-14 (1994-1995)13 14
  • "II Trobada Internacional d'Estudis sobre Arnau de Vilanova" (Barcelona, 30 IX - 3 X 04) in Arxiu de Textos Catalans Antics vol. 23/24 (2005) pp. 9-527 Textus
  • Actes de la "III Trobada Internacional d'Estudis sobre Arnau de Vilanova" in Arxiu de textos catalans antics vol. 30 (2 014) pp. 5-480Textus
De vita
  • Joaquin Carreras i Artau, "La patria y la familia de Arnau de Vilanova" in Analecta sacra Tarraconensia vol. 20 (1947) pp. -53-
  • Joaquin Carreras i Artau, Relaciones de Arnau de Vilanova con los reyes de la Casa de Aragón. Barcinone, 1955
  • F. Ehrle, "Arnaldo de Vilanova" in Gregorianum vol. 1 (1920) pp. 475-501
  • Theo H. M. Falke, Michael R. McVaugh, "Arnau de Vilanova at the summit of Oloron (1287): a major inflection point in the life of a medieval physician" in Journal of Medieval History (2016) Epitome
  • Heinrich Finke, Aus den Tagen Bonifaz VIII. Monasterii: Druck und Verlag der Aschendorffschen Buchhandlung, 1902
  • Luis García-Ballester, "Arnold of Vilanova (ca. 1240–1311) and the Reform of Medical Studies in Montpellier (1309): The Latin Hippocrates and the introduction of the new Galen" in Dynamis vol. 2 (1982) pp. 97-158
  • Marc Haven [E. Lalande], La vie et les oeuvres de maître Arnaud de Villeneuve [Arnaud de Villeneuve, sa vie et ses oeuvres]. Lutetiae, 1896 Textus apud archive.org
  • Michael R. McVaugh, "Arnau de Vilanova and Paris: one embassy or two?" in Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen âge vol. 73 (2006) pp. 29-42 Situs venalis
  • Michael R. McVaugh, "Moments of Inflection: The Careers of Arnau de Vilanova" in P. Biller, J. Ziegler. edd., Religion and Medicine in the Middle Ages (Eboraci, 2001) pp. 47-67
  • Michael R. McVaugh, Medicine before the Plague: Practitioners and their Patients in the Crown of Aragon, 1285–1345 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002) pp. 4-15 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
  • Raoul Manselli, "Arnald da Vilanova e i Papi di suo Tempo" in Studi Romani vol. 7 (1959) pp. 146-161
  • Raoul Manselli, "La religiosità d'Arnaldo da Villanova" in Bulletino dell'Instituto Storico Italiano per il Medio Evo ed Archivo Muratoriano vol. 63 (1951) pp. 1-100
  • Raoul Manselli, "Un Compagno di Strada: Arnaldo da Vilanova" in Spirituali e Beghini in Provenza (Romae: Instituto Storico Italiano per il Medio Evo, 1959)
  • J. A. Paniagua, El maestro Arnau de Vilanova, médico. Valentiae: Cátedra e Instituto de Historia de la Medicina, 1969
  • R. Verrier, Études sur Arnaud de Villeneuve. 2 voll. Lugduni Batavorum: Brill; Lutetiae: Champion, 1947-1949. -- Vol. 1: Ses origines. - Son neveu Jean Blaise. - Son neveu Armengaud Blaise. - Sa famille. -- Vol. 2: Le Breviarium Practicae ou Arnaud de Villeneuve et l'Italie. - L'étudiant de Naples. recensio voluminis secundi
  • Joseph Ziegler, Medicine and Religion c. 1300. The Case of Arnau de Vilanova. Oxonii: Clarendon Press, 1998
De scriptis
  • Joaquin Carreras y Artau, "Arnaldo de Vilanova, Apologista Antijudaico" in Sefarad vol. 7 (1947) pp. 49-61
  • Juanita A. Daly, "Arnald of Vilanova: Physician and Prophet" in Essays in Medieval Studies vol. 4 (1997) pp. 29-44
  • Paul Diepgen, Arnald von Villanova als Politiker und Laientheologe. Berolini, 1909
  • Paul Diepgen, "Studien zu Arnald von Villanova, IV: Arnalds Stellung zur Magie, Astrologie und Oneiromantie" in Archiv für Geschichte der Medizin vol. 5 (1911) pp. 88-115
  • Luis García-Ballester, "Las influencias de la medicina islámica en la obra mèdica de Arnau de Vilanova" in Estudi general vol. 9 (1989) pp. 79-95
  • Sebastià Giralt, "Arnaldus Astrologus? La astrología en la medicina de Arnau de Vilanova" in Medicina & historia (2003 no. 2)
  • Sebastià Giralt, "Arnau de Vilanova, un medico medievale davanti alle arti occulte" in Bruno Ravera, ed., Farmacopea antice e medioevale (Salerno? 2007?)
  • Sebastià Giralt, "Medicina i astrologia en el corpus arnaldià" in Dynamis vol. 26 (2006) pp. 15-38
  • Sebastià Giralt, "Nota sobre alguns ictiònims d'origen occità en textos mèdics d'Arnau de Vilanova i d'altres autors medievals" in Estudis romànics vol. 24 (2002) pp. 103-108
  • Sebastià Giralt, "The "Consilia" Attributed to Arnau de Vilanova" in Early Science and Medicine vol. 7 (2002) pp. 311-356
  • Manfred Peter Koch, Gundolf Keil, "Die spätmittelalterliche Gesundheitslehre des 'Herrn Arnoldus von Mumpelier[!]'" in Sudhoffs Archiv vol. 50 (1966) pp. 361-374
  • Maurice Kriegel, "The reckonings of Nahmanides and Arnold of Villanova: on the early contacts between Christian millenarianism and Jewish messianism" in Jewish History vol. 26 (2012) pp. 17-40
  • Harold Lee, "Scrutamini Scripturas: Joachimist Themes and Figurae in the Early Religious Writing of Arnold of Vilanova" in Journal of the Warburg and Courtauld Institutes vol. 37 (1974) pp. 33-56
  • Michael McVaugh, "Arnald of Vilanova and Bradwardine's Law" in Isis vol. 58 (1967) pp. 56-64
  • Michael McVaugh, "Chemical Medicine in the Medical Writings of Arnau de Vilanova" in Arxiu de Textos Catalans Antics vol. 23/24 (2005) pp. 239-264
  • Jaume Mensa i Valls, Arnau de Vilanova i les teories medievals de l’amor. Barcinone: Editorial Cruïlla - Fundació Joan Maragall, 2012
  • Marilyn Nicoud, Les régimes de santé. Naissance et diffusion d'une écriture médicale (XIIIe-XVe siècles) (Romae: École française de Rome, 2007) pp. 160-170 Textus apud academia.edu
  • J. A. Paniagua, Studia Arnaldiana: trabajos en torno a la obra médica de Arnau de Vilanova. Barcinone, s. a.
  • Jose M. Pou y Marti, "Visionarios, Beguinos y Fratricelos" in Archivo ibero-americano vol. 6 (1919) pp. 143-221
  • Lynn Thorndike, A History of Magic and Experimental Science vol. 3 (Novi Eboraci, 1934) pp. 52-85
De fortuna
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arnaldum de Villa Nova spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Большая российская энциклопедия •