Beneficentia
Beneficentia[1] est opera omnino utilis privatis opibus ad homines pauperes adiuvandos praebenda. Operae beneficae spontaneae esse possunt singulatimque factae, aut bene praestitutae et per societatum idealium aut collegiorum opificum syndicos factae.
Eleemosyna est res simplicissima, quam homo quivis sua sponte suas opes (pecuniam, operam, mercimonia) viduis orphanisve pauperibus donare potest. Primitus eleemosyna fuit stips misericordia data. Qui suis viribus se sustinere minime poterant aut hunc statum fingebant, mendicorum loco habebantur. Hodie autem eleemosynae factae sunt per
- instituta religiosa
- instituta rei publicae
- universitates
- valetudinaria
Philanthropia in pecunia, mercimoniis, apparitionibus, operis benevolentiae vel cultus humani excolendi causa donandis consistit. Quae operae non necesse utilitati donatoris inserviunt. Hae maxime causae a philanthropis proferri solent:
- auxilium humanitarium
- aedificia publica
- bellae artes
- educatio
- medicina
- religio
- rerum naturalium conservatio
- scientiae
Nexus interni
- Altruismus
- Caritas (virtus)
- Collativum commune
- Dies internationalis beneficentiae
- Dies Mandelae
- Donum
- Educatio gratuita
- Exercitus Salvationis
- Misericordia
- Opera socialis
- Societas non lucrativa
- Subsidium sociale
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes! |