Castrum
Castrum sensu latissimo est omnis locus munitus, sive de turribus singulis aut de ingentibus fortalitiis stellaribus, vel sive de antiquis arcibus aut inmanibus consaeptis militaribus hodiernis agitur.
Per saecula autem notio castri multum profecit. Antiquis temporibus gentes aut arces stativas aut castra temporalia habebant. Tunc medio aevo arx, castrum, castellum, burgus plerumque cognita sunt stativi loci qui specialiter muniti sunt moenibus, turribus, et fossis. Tandem ex saeculo sexto decimo propugnacula appellabantur specialiter castra sine turribus, muribus, mota.
Historia
[recensere | fontem recensere]Temporibus antiquis arces, sicut Arx Romana et Acropolis, erant sola magna castra vere stativa. Romani igitur sensu plurali castra vulgo appellabant magnum locum vallo fossaque cinctum intra quem milites tentoria statuebant, ubique in expeditionibus quiescebant et exercebant. Castellum appellabatur castrum parvum extra castrorum fines situm, et burgus parvum castellum, quod saepe constabat in singula turri ad limites Imperii in silva speculandi causa statuta. Saepe militum familiae et alii ministri cum legionibus ibant, qui aut intra aut extra vallum formabant oppidum.
Romani pacificendi causa, cum castra stativa tenebant, moenia loco valli statuebant, et omnia castra cum muris muniebant. Quamobrem castra et castella saepe cum urbibus et oppidis plerumque a populo identificata? sunt cum Biblia Vulgata scripserunt.
Medio aevo arx, castrum, castellum, et burgus cognita sunt loci muniti moenibus, turribus, fossis. Arx definita est castrum super urbem aut oppidum editum, castellum ut castrum minus cum turri et vallo aut muro cinctum, burgus ut castellum ubi princeps quidam residat aut longe ab urbibus in silva.
In Britannia, Hibernia, et Francia saeculis undecimo et duodecimo, regiones domandi et pacificandi causa, multa castella mota et baillio munita statuta sunt, quod facillime et velociter aedificata sint.
Inventum pulveris pyrii amorumque igniferorum Sinae saeculis 13-14 per totum orbem terrarum postea naturam belli et panoramam politicam magnopere commutaturum erat. Cannonibus resistere fossae castrenses et turres verteres iam non poterant. Ex saeculo sexto decimo nova castra constabant:
- Fortalitia quae munitur a moeniis angularibus, pugnaculis, castellis, et bunkeris, exempli gratia fortalitia stellaris
- Propugnaculum, locus militaris saepe sine turribus, muribus aut mota, solus ab aggere, saepibus aut vallo munitus
- Castellum maritimum locus muribus munitus qui sinus initum aut strategicam fluminis viam contra naves bellicas protegit
Urbes et oppida quae Castrum ad nomen suum adiungunt
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||