Cornelia (mater Gracchorum)
Cornelia, quae saeculo 2 a.C.n. vixit, fuit filia natu altera P. Scipionis Africani et Aemiliae Tertiae, mater autem Ti. Gracchi et C. Gracchi. Uxor fuit Tiberii Sempronii Gracchi[1], viri bis consulis et censorii, cui praeter Gracchos decem alios liberos peperit[2]. An Ptolemaeus VIII Sempronio mortuo anno 153 a.C.n. eam frustra ad matrimonium suaserit[3] in dubio manet.
Vita
[recensere | fontem recensere]In familia hellenizata nata et educata Cornelia Tiberio Sempronio Graccho circa 175 a.C.n. nupsit. Omnes auctores antiqui narrant Scipionem et Gracchum magnam inimicitiam gessisse atque illud matrimonium velut reconcilationis pignus fuisse[4]. Nisi per ista de matrimonio narratiuncula nihil de illa simultate accepissemusː nam Sempronius in bello Asiatico primam militiam sub Scipionibus fratribus fecerat atque illi legatio ad Philippum V Macedonum regem ab eis mandata erat. Postea Sempronius tribunus plebis magnum beneficium Scipionibus contulit cum intercessione tribunicia impedivit ne Lucius in carcerem ageretur. Praeterea Africano iamdiu mortuo a propinquis Corneliam Sempronio datam esse constat[5]. Certe maritus et uxor e nobilissimis familiis orti erant et matrimonium felix et fecundum fuit (duodecim partus). Anno 154 vidua facta, cum Tiberius circiter novem annos natus esset et Gaius admodum infans nisi adhuc in utero, annos posteriores filiis ipsa educandis impendit. De quo saepe laudatur quoniam optimi oratores exstiterunt[6] et homines magnanimi strenuique. Post Tiberii caedem (133 a.C.n.) Misenum sese recepit[7] ubi reliquam vitam egit. In hanc villam corpus filii minoris anno 121 a.C.n. ei adlatum estː sola filia Sempronia superstes fuit. De consiliis filiorum incertum est quid senserit. Consilium Caio Octavio parcendi filio dedisse dicebatur, quod indicare videtur a publicis rebus eam non alienam fuisse[8]. Tempore incerto post eius mortem statua publica ob Gracchorum memoriam dignata est[9] qui honor feminis Romae rarissimo tribuebatur. Statuae basis ab archaeologis nono decimo saeculo reperta est.
In litteris
[recensere | fontem recensere]Cicero et Cornelius Nepos epistulas Corneliae adhuc legebant, utrum veras necne dubitant moderni. Duo fragmenta epistularum in Corneli Nepotis manuscriptis reperta simili modo in dubium veneruntː nam ad popularium factionem glorificandam excogitari potuerunt. Certe Cicero[10] quin verae fuerint non dubitabat atque filiorum eloquentiam sermoni matris tribuebat[11]. Tempore Iuvenalis Cornelia exemplar erat feminarum nobilium et genere superbarum quae virtute severa adeuntes vexabantː
- malo Venustinam quam te, Cornelia, mater
- Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers
- grande supercilium et numeras in dote triumphos.
- tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem
- in castris et cum tota Carthagine migra.[12]
Iam antea tamen variae fabulae de illa circumferebantur ob controversias quae circa Gracchorum consilia saeviebant. Quas parum verisimiles iudicabat historicus Hieronymus Carcopino. Ita Plutarchus in Vita Gai Gracchi[13] ex epistulis (sive veris sive apocryphis) ad filium missis scribebat Corneliam mercennarios conduxisse videri atque messorum habitum ementitos Gaio filio ad seditiones misisse. Statim tamen fatetur alios fontes eam severissime iudicasse de filii consiliis rettulisse. Item inimici Gracchorum in subita morte Scipionis Aemiliani (129 a.C.n.) non tantum uxori Semproniae, Corneliae filiae, veneni suspicionem commoverunt sed etiam ipsi matri, ut instigatrici[14]. Nam Aemilianus iurisdictionem triumviris lege Sempronia creatis ademerat[15] quibus initio titulus fuerat IIIviri A(gris) I(udicandis) A(dsignandis)[16]. Illae turpes accusationes tamen longum post tempus primum apparuisse videntur, in bellis civilibus primi saeculi. Item si Plinio[17] credimus concreto genitali nata erat quod infaustum omen Semproniis Gracchis et reipublicae Romanae interpretati sunt. Quod alioqui, ut fieri solet, post eventum excogitari potuit.
Nec desunt econtra paginae ubi exemplar omnium virtutum fuisse ostenditur ut capitulo XIX Vitae Gai Gracchiː nam Plutarchus eam Miseni in secessu viventem depingit, ad quam visendam multi litterati homines atque etiam reges longum iter faciebant. Idem auctor narrat quomodo Sempronio marito mortuo regis Ptolemaei Physconis (qui tunc Romanorum societatem adversus fratrem adfectabat) uxor fieri aspernata sit atque eam laudat ob excellentem filiorum educationem cui ipsa operam dedit[18]. Maluit enim eximios cives patriae dare quam ipsa apud externos regnare. Nec illi mariti amor defuit siquidem fabulae saepe repetitae credimus ː nam ille duobus anguibus domi repertis et auguribus alterutrum necandum esse adfirmantibus et feminam cum ipsius morte marem cum uxoris fato conexum esse addentibus maluisse dicitur uxorem sibi superesse quia iuvenior esset[19]. Itaque ex anguibus femina necata est, mas vero dimissus et ipxe paulo post fatum obiit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, De inventione I.49.91. Valerius Maximus IV.2.3. Aulus Gellius XII.8. Titus Livius XXXVIII.57.4.
- ↑ Plinius, Historia Naturalis VII.11.57. Seneca, Ad Helviam consolatio XVI.6 et In Marciam consolatio XVI.
- ↑ Ita narrat Plutarchus, Tib. Gr. I.7-8
- ↑ Titus Livius XXXVIII.52. Cicero, De provinciis consularibus VIII.18. Valerius Maximus IV.1.8 et IV.2.3. Aulus Gellius VI.19.6. Plinius maior, Pr. 10. Seneca rhetor, Controversiae V.2.3.
- ↑ Polybius a Plutarcho citatus, Tib. Grac. IV.4.
- ↑ Cicero, Brutus 103-4ː fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus.
- ↑ Orosius, Historiae adversum paganos, V.12.9ː Haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. Cf Plutarchus, C. Grac. 19.
- ↑ Plutarchus, Vita C. Grac. IV.3.
- ↑ Plinius maior XXXIV.31. Cf Plutarchus, Vita C. Grac. IV.4.
- ↑ Brutus 108ː legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio educatos quam in sermone matris. Cf Quintilianus I.1.6 qui tamen iudicium Ciceronis sequi contentus estː Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus.
- ↑ J. P. Hallett, "Women Writing in Rome and Cornelia, Mother of the Gracchi", in: L. J. Churchill et al. (cur.), Women Writing Latin in Roman Antiquity, Late Antiquity, and the Early Christian Era, 1998ː 13–24. Recensio critica
- ↑ Satura VI, 167-171
- ↑ XIII.2.
- ↑ Appianus, Bell. civ. I.20.2. Titus Livius Periocha 59. Orosius V.10.10.
- ↑ Appianus, Bell. civ. I.19.2-4. Macrobius, Saturnalia III.14.6
- ↑ CIL 1, 639 CIL 1, 640 CIL 1, 641 CIL 1, 642
- ↑ VII.69. Cf. Solinum I.67.
- ↑ Vita Gai Gracchi capitulo I. Valerius Maximus IV.4.4ː Haec ornamenta sunt mea inquit Campanae mulieri filios ostendens. Tacitus, Dialogus de oratoribus 28.
- ↑ Cicero, De divinatione I.18.36. Plutarchus, Tib. Gr. I.4-5. Plinius, Historia Naturalis VII,36,122ː Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto: immo vero, inquit, meum necate, Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. Ipse augurum scientiae expers non erat.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- L.Burckhardt, J. v. Ungern-Sternberg, C., " Mutter der Gracchen", in: M. Dettenhofer, Reine Männersache?, 1994ː 97-132
- Hieronymus Carcopino, "Le mariage de Cornelia" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 47-83 et ibidem "La mort de Scipion Emilien" pp.85-127
- L. M. Günther, "Cornelia und Ptolemaios VIII: zur Historizität des Heiratsantrages (Plut. T.G. 1,3)" in Historia vol. 39 (1990) pp. 124-128
- J. P. Hallett, "Introduction. Cornelia and Her Maternal Legacy", in: J. P. Hallett (cur.), Roman Mothers, 1996ː 26–39
- "Matriot Games. Cornelia, Mother of the Gracchi, and the Forging of Family-Oriented Political Values", in: F. McHardy / E. Marshall (cur.), Women's Influence on Classical Civilization, 2004ː 26–39 Recensio critica
- E. A. Hemelrijk, Matrona Docta. Educated Women in the Roman Élite from Cornelia to Julia Domna, 1999 Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- V. von Hesberg-Tonn, Coniunx Carissima. Untersuchungen zum Normcharakter im Erscheinungsbild der römischen Frau, Stuttgardiae, 1983