Fons sacer
Fons sacer[3] est caput aquae apud paganos itemque apud Christianos veneratum. Multi enim fontes sacri erant loci apud paganos sacri, qui deinde ad fidem Christianam conversi sunt. Fons sacer nec lacum nec flumen, sed quodlibet caput aquae saepe in finitam magnitudinem aedificatum significat, quod ad genium loci ubi invenitur haud mediocriter confert, sive quod certum nomen aut historia fabulosa cum loco consociatur, sive propter aquarum potentiam salutarem, quae ex tutelaris numinis aut sancti hominis praesentia emanare creditur, sive quod caerimonia et ritus quispiam in fonte exponuntur. Aqua in legendis Christianis, praecipue in hagiographia sanctorum Celticorum, saepe dicitur actu sancti hominis effluxisse.
In Graecia antiqua et Roma antiqua nymphaeum (a Graeco νυμφαῖον) fuit monumentum nymphis dicatum, praecipue nymphis fontium.
De fontibus sacris Romanorum
[recensere | fontem recensere]Fontes sacri praesertim apud Romanos venerabantur ruri et in urbibus. In monumentis nomina sacra Fontani et Fontanae inscripta inveniri possunt,[4] et Fons divinus aras delubraque habebat.[5] Die 13 Octobris Fontanalia ad honorem fontium naturalium celebrabantur,[6] quibus etiam fons Bandusiae ab Horatio laudata[7] coniungi potest.[8] Clitumnum fontem Plinius minor disertis verbis depingit.[9]
Fontes sacri
[recensere | fontem recensere]-
Oratio peregrinatoris in fonte Sanctae Brigittae
-
Armarium dona peregrinatorum puteo data
-
Fons sacer, Paulilatini in Sardinia
-
Fons sacer Paulilatini in Sardinia
-
Fons sacer (hagiasma) Sanctae Mariae Fontis Constantinopoli situm
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bord, J. & C. 1985. Sacred Waters. London: Granada.
- Dumézil, Georges. 1970. Archaic Roman religion, I. Transl. by Krapp P. Chicago: University of Chicago Press.
- Harte, J. 2000. Holey Wells and other Holey Places. Living Spring Journal 1.
- Lefèvre, Eckard. 1988. Plinius-Studien : IV : Die Naturauffassung in den Beschreibungen der Quelle am Lacus Larius (4,30), des Clitumnus (8,8) und des Lacus Vadimo (8,20). Gymnasium 95: 236-69.
- Ninck, M. 1960. Die Bedeutung des Wassers im Kult und Leben der Alten. Eine symbolgeschichtliche Untersuchung. Darmstadt : Wiss. Buchgesellschaft.
- Stoddart, John. 1800. Remarks on Local Scenery and Manners in Scotland. Londinii: William Miller.
- Wall, J. Charles. 1912. Porches & Fonts. Londinii: Wells Gardner & Darton.
- Varner, Gary R. 2009. Sacred Wells: A Study in the History, Meaning, and Mythology of Holy Wells and Waters. Ed. secunda. Novi Eboraci: Algora Publishing. ISBN 9780875867182.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Archivum, people.bath.ac.uk (Source, magazina interretialis)
- De aetate megalithica, www.megalithic.co.uk (The Megalithic Portal)
- The Living Spring Journal, people.bath.ac.uk
- The National Wells Index, nationalwellsindex.org.uk
- Putei sancti et fontes sacri in Russia (photographemata), www.doit.house