Hispania Tarraconensis
Hispania Tarraconensis vel Hispania Citerior fuit una trium provinciarum Romanarum in Hispania. Maior Hispaniae pars fuit septentrionalis, tangitque ad septentrionem Galliam, ad meridiem Baeticam, et ex parte ad occidentalem Lusitaniam. Anas flumen discrimen inter Tarraconensem et Baeticam habetur.
Magnae urbes in Tarraconensi sunt Numantia et Palantia. Numantini socii Poenorum fuerunt et cum legionibus Scipionis Aemiliani pugnaverunt per annos 143 ad 133 a.C.n. Post longo crudelique obsidio mortem se dederunt incolae, potius quam a Romanis subigi. Postquam Cantabrica urbs omnino deleta fuit, Romana Caesaraugusta in eo situ structa est.
Haud procul a Cervaria, rupes invenitur quae in altos Pyrenaeos extrudit, unde Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias fluunt. Eminentia cautium montis Iovis, quae inter angustias ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis appellant. Inde ad Tarraconem parva oppida et flumina solum inveniuntur: Tarraco est urbs in his oris maritimarum opulentissima. Iberus flumen Dertosam adtingit. Inde pelagus in terras se insinuat, et mox finditur promunturio, quod Ferrariam vocant, in duos sinus. Prior Sucronensis dicitur, maiorque ac satis magno ore pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior. Non magna flumina excipit: Sorobis et Turia et Sucro. Reliquae notissimarum urbium sunt Valentia et Saguntum. Praeter ulteriorem sinum Carthago Nova iacet.
De praeside Romano
[recensere | fontem recensere]Ab Augusti temporibus praeses provinciae ab ipso principe designabatur inter viros consulares et legatus Augusti pro praetore dicebatur. A tribus legatis adiuvabatur qui legionibus praeerant (primo saeculo ineunte tribus legionibus instructa erat haec provincia). Procuratores Augusti quoque in provincia versabantur qui bona principis curabant et stipendium exercitui pendebant. Nam fisci reditibus praeerant. Ipse legatus aut Tarracone aut Cathagine Nova hiemabat et ius dicebat. Aestate provinciam suam circumibat[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |