Jump to content

Huldericus de Hutten

E Vicipaedia
Huldericus de Hutten. Xylographia Erhardi Schön, circa annum 1522
Hutten debellans nobiles Francogallos
Cruciniaci: monumentum in honorem Hulderici de Hutten et Francisci de Sickingen
Iago cum sententia in fenestra delubri Königsberg in Franconia
Ufenau in Helvetia; apud fanum in photographemate sepultus est poeta laureatus Huldericus
Pittacium cursuale Germanicum, 1988

Huldericus de Hutten aut Huldericus ex Buchonia, etiam Regni Equites (Reichsritter) appellatus, (natus Schlüchtern in Hassia in burgo Steckelberg die 21 Aprilis 1488; mortuus Ufenau in insula Lacus Tigurini die 29 Augusti 1523) fuit humanista Germanus et poeta criticusque Neolatinus Reformationem et humanismum defendens. Anno 1517, poëtam laureatum admissus est a Maximiliano I imperatore.

Filius equitis Udalrici anno 1499 in Fuldense coenobium venit educationis spiritalis caussa. Clam autem anno 1505 e monasterio fugit et Coloniae Agrippinae magistro Ioanne Rhagio linguis Graecae et Latinae studuit, postea Erfordiae apud Eobanum et Maternum Pistorium. Ibi eum maxime autem movit Mutianus Rufus Gotensis. Magistrum Rhagium anno 1506 Francofurtum ad Moenum comitatus baccalaureus ibi factus est. Anno 1509 Lipsiam iit. Tunc Hutten carmina prima sat imperfecta exaravit: elegiam quandam pro Eobano, elegiam pro Marchia Brandenburgensi, admonitionem de virtute. Ex anno 1599 migrationis atque scientiarum cupidus itinera facere coepit; Papia anno 1512 expugnata ille studia remisit et anno 1513 crumina aegrotante se landsknectum imperialem fecit. De nece Ioannis de Hutten certior factus orationes quinque contra ducem Udalricum Virtembergensem pepigit, quod nefas proscriptionem secum portavit. Insuper istius temporis est opusculum »Tyrannengespräch« (»Phalarismus«), ubi prima vice sententiam suam »Iacta est alea« usus est. Sorte familiaris Ioannis crudeli particeps reconciliationem cum patre facere potuit, cui nati fuga e monasterio et studia scientifica minime placuerant. Dominicanorum Coloniensium impetus in Ioannem Reuchlin excitarunt eum valde, ut anno 1514 carmen scripsit, cui titulus »Triumphus Capnionis«. Ibi humanismi adversarii omnes et scientiarum et illuminismi nascentis inimici proclamantur atque calumniantur. Anno 1516 ineunte editae sunt »Epistolae obscurorum virorum«. Hutten Bononiae similes litteras iam dederat, quae anno 1517 ad primam collectionem complendam prelo mandatae sunt.

Ex Italia in Germaniam anno 1517 reversus Augustae Vindelicum ab imperatore Maximiliano lauream et anulum aureum accepit. Poeta et universitatis orator declaratus contra papam Romanum et pro patria a clericis spoliata pugnare in animo habebat. In servitium archiepiscopi Adalberti Moguntiaci humanistarum fautoris se dedit, qui caper piacularis Reformationis a multis habebatur. Revera et Adalbertus de Romanis turpilucricupidis indignabatur et Hulderici alacritatem diligebat. Is modo ediderat Laurentii Valla scriptum »De donatione Constantini quid veri habeat«, quo regnum paparum saeculare percussum est. In diaeta Augustana, quam anno 1518 una cum archiepiscopo Adalberto visitavit, unionem Germanicam contra Turcas corroborandam esse ante omnium oculos posuit in opere praetitulato »Ad principes germanos ut bellum Turcis inferant exhortatoria«. Cum eum vitae aulicae taederet Adalberto valedixit in Suevia contra Udalricum ducem Virtembergensem belligeraturus. Postea Franciscus de Sickingen, qui de Germania renatura somniabat, et Martinus Lutherus magis magisque Huldericum nostrum movebant. In colloquiis variis, quorum maioris momenti »Vadiscus oder die römische Dreifaltigkeit«, miserias et pecuniarias et morales in Germania a clericis Romanis commeritas detegit et publice deplanxit. Nec minoris momenti quam »Vadiscus« fuit opus volubile »Die Anschauenden«; hic iterum de clericorum superbia queritur - exemplo malo praesentatur Thomas de Vio cardinalis - sed etiam de Solis rege loquitur qui de condicionibus Germanicis deplorandis caput quatit. In praefatione collectionis pamphletorum cuiusdam de politica ecclesiastica (agitur de scriptis saeculi XIV) Huldericus ad pugnam libertatis philosophicae vocat adulatores assentatoresque contemnens (»De schismate extinguendo etc.«, 1520).

Aestate anni 1520 ad aulam archiducis Ferdinandi in Bataviam iit, ubi tunc adventus imperatoris novi Caroli V exspectatus est. Cito autem revenit quia archiepiscopo Adalberto imperatum erat ut irrisorum audaciam, inter quos Hutten periculosissimus, quolibet modo refrenaret. Refugium inventum est apud Franciscum de Sickingen, unde Hutten in scripto missionario Germanis omnibus dato anni 1520 se defendere conatus est. Id scriptum autem lingua vernacula Theodisca, ut res melius ab omnibus intelligerentur, confectum est, cui titulus »Klag vnd vormanung gegen den übermässigen gewalt des Bapsts«. Diaeta Wormatiensis, cura de Luthero et Reformationis periculum minas ab Hutten coram publico iactatas acceleraverunt atque maturaverunt: ante omnes Hieronymum Aleander legatum papalem aggressus est. In initio fiebat admonitio paterna pro Carolo aetate tenera imperatore, qui moneretur ne consilariis ecclesiasticis obtemperaret. Carolus autem indignatus ne temptamine altero quidam erga Lutherum mitigari potuit. Luthero accusato furor in Hutten praevaluit. Vane equitum et urbium unionem conciliabat; Sickingen utique anno 1522 inter equites Rhenaniae foedus fecit sed murum circa archiepiscopum Trevirensem ductum demoliri non iam potuit. Hutten inde Basileae exul erat, ubi Erasmus Roterodamus eum accipere noluit, Huldericus Zwinglius voluit. Tunc autem Hutten iam insanus fuit et paulo post syphilis eum necavit.

Idea de Germania in politicis ecclesiasticisque renovanda post Hutten diu quiescebat. Denique in poetis recentioribus eius imago identidem revocata est. Epice Ernestus de Brunnow in mythistoria »Ulrich von Hutten« (Lipsiae 1843) eum laudavit, dominus A. E. Fröhlich item in opere »Ulrich von Hutten« (Turici 1845). Neque taceamus carmen magnum eiusdem tituli ab A. Schlönbach Berolini anno 1862 scriptum neque opusculum lyrico-epicum Conradi Ferdinandi Meyer »Huttens letzte Tage« (Lipsiae 1871). Heroem dramaticum eum fecerunt etiam R. Gottschall, H. Köster, G. Logau, K. Nissel et K. Berger.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Ars vertificatoria. 1511
  • Nemo. 1510/1518.
  • Epistolae obscurorum virorum. (opus saturae) 1514/1516 .
  • Phalarismus. 1517.
  • Aula. 1518.
  • Epistola suae vitae rationem exponens. 1518
  • Arminius. 1519/1529 (postumum editum).
  • Clag und Vormanung gegen den übermäßigen unchristlichen Gewalt des Bapsts zu Rom. 1520.
  • Gesprächbüchlin (translatio operum: Febris I & II, Vadiscus, Inspicientes). 1521.
  • Ain new lied her Ulrichs von Hutten. 1521.
  • Expostulatio. 1523.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Eckhard Bernstein, Uwe Naumann: Ulrich von Hutten. Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. In: Rowohlts Monographien. Band 394, Rowohlt, Reinbek bei Hamburg 1999 (prima editio 1988), ISBN 3-499-50394-8.
  • Otto Flake: Ulrich von Hutten. S. Fischer Verlag, 1929 (1985), ISBN 3-596-25836-7.
  • Brigitte Gauvin, ed.: Ulrich von Hutten. La vérole et le remède du Gaïac. Les Belles Lettres, Lutetiae, 2015. ISBN 978-2-251-34609-0
  • Brigitte Gauvin, "Ulrich von Hutten - MARCUS (été 1516). Texte, traduction, analyse" in Annales de Normandie vol. 62 no. 2 (2012) pp. 125-138
  • Heinrich Grimm: Hutten, Ulrich. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 10, Duncker & Humblot, Berlin 1974, S. 99–102 (Digitalisat).
  • Georg-Wilhelm Hanna: Die Ritteradligen von Hutten, ihre soziale Stellung in Kirche und Staat bis zum Ende des Alten Reiches. Ministerialität, Macht und Mediatisierung. Hanau 2007. ISBN 3-935395-08-6
  • Peter Laub, Ludwig Steinfeld: Ulrich von Hutten. Ritter – Humanist – Publizist (1488–1523). Katalog zur Ausstellung des Landes Hessen anläßlich des 500. Geburtstages. Gutenberg, Hofheim 1988 (expositinis catalogus).
  • Johannes Schilling, Ernst Giese (ed.): Ulrich von Hutten in seiner Zeit. Evangelischer Presseverband, Casellae 1988.
  • Volker Press: Ulrich von Hutten: ein deutscher Held oder gescheiterter Außenseiter?. Hessischer Rundfunk, Francofurti 1988.
  • Günter Scholz (ed.): Ulrich von Hutten (1448–1523) Glanzvoller Humanist, gescheiterter Reichsreformer. Stadtarchiv, Bilbonii 1989 (expositionis catalogus).
  • Franz Rueb: Ulrich von Hutten. Ein radikaler Intellektueller im 16. Jahrhundert. Verlag Klaus Wagenbach, Berolini 1976.
  • Norbert Weß: Die Dichterkrönung Ulrichs von Hutten vor 500 Jahren. In: Buchenblätter - Beilage zur Fuldaer Zeitung für Heimatfreunde, 4.11.2017, p. 61–63.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Huldericum de Hutten spectant.