Iacobus Ludovicus David
Iacobus Ludovicus David, vulgo Jacques-Louis David (natus die 30 Augusti 1748 Lutetiae – obit die 29 Decembris 1825 Bruxellis), fuit pictor Francicus primus scholae quae dicitur neoclassica. Praeclara sunt opera eius multorum hominum ac mulierum illustrium inter Rerum Francicarum eversionem et aetatem Napoleonis.
Vita
[recensere | fontem recensere]Discipulus Iosephi Mariae Vien anno 1771 pro tabula Martis pugnae cum Minerva argenteam, pro tabula autem De amore Antiochi et Stratonicae palmam auream tulit. Inde pecunia supererat, ut viseret Romam. Vien ibi rector Academiae Francicae Romae creatus est. Romae David omnino se dedidit studiis antiquitatis et operum Michaelis Angeli Bonarotii et Raphaelis Sanctii. Insuper Guido Reni und Domenichino eum moverant. Inspirationes hae omnes valde variae in primo opere magno ostenduntur velut in opere anno 1779 confecto de Sancto Rocho cum infirmo ante Deiparam. Anno 1781 Lutetiam reversus in expositiones attulit anno 1783 tabulam de Belisar et anno 1784 Andromacham maestam, quae opera ei ingressum in Academiam patefecerunt.
Rege imperante Horatianorum ius iurandum (1784) pinxit, quae tabula unum annum post multos captavit propter flammam res novas annuntiantem. Sed illi admiratione obcaecati nec momentum dramaticum nec pathos exaggeratum nec colores siccos agnoscere voluerunt. Eiusdem generis sunt opera Socratis venenum bibentis (1787) et Bruti natorum cadavera accipientis (1789). Res novas Francicas entheus amplectebatur et artem suam in servitio temporum novorum ponere libenter paratus erat. Parlamentum mandavit ut Ius iurandum in ballationis domo faceret, quae compositio infinita mansit. Anno 1792 membrum factus est eligendorum Parisiensium et senator, qui necem Ludovici XVI postulavit.
Velut artifex et homo politicus multa disponere potuit, ut artificia plura temporibus revolutionariis inquietis contra vulgi mobilis furorem salvaret. Academiam Francicam aboliendam esse dumtaxat censuit. Terrores Iacobinorum atque Maximiliani de Robespierre, quocum consuetudinem contraxerat, minime detrectavit. Novissimis diebus regiminis Robespierre autem in eversione implicatus fuisse videtur et in custodiam est coniectus; amnestia mensis Octobris 1795 proclamata frui potuit. Discipuli et artis periti insuper eum servare intendere. Isto tumultus tempore in carcere opera duo magna exaravit, De morte Lepelletiers de Saint-Fargeau et De morte Ioannis Pauli Marat. Captivus delineavit etiam Sabinarum rapinam, quam anno 1799 confecit. Imperatore Napoleone I monarchiam arte sua glorificabat, de quo testimonium perhibent e.g. opera de Napoleone equitanti, de Napoleone coronato (cui cognomen verniculare le sacre), de Napoleone in habitu imperiali, de Aquilarum distributione (1810), de Festo in domo urbis. Anno 1814 Leonidam in Thermopylis depinxit, effigiem summi pontificis Pii VII et Damae Récamier in lecto.
Tyranno Francicorum victo successus boni pictoris quoque perierunt. Anno 1816 suffragii de decapitatione regia accusatus Instituti membrum non iam esse potuit. Franciam linquere debuit Bruxellas petiturus ubi continuo tabulas minus claras pingebat (e.g. de Ira Achillis, de Marte a Venere gratiisque armis spoliato, de Amore et Psycha, de Nymphae Eucharidos valedictione ante Telemachum).
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Daudet plus quam quadringentos discipulos habuit, inter quos erant Antonius Ioannes Gros, Franciscus Gérard, Germanus Ioannes Drouais, Anna Ludovicus Girodet, Ioannes Augustus Dominicus Ingres, Alexander Abel de Pujol et Michael Martinus Drolling. Artem pingendi Francicam et internationalem multa decennia procul dubio valde movit et semper scientiam technicam in pictoribus erudiendis sublineabat qua in Francogalli inter multos alios excellebant. Tamen eum creatorem novorum maxime egregium nuncupare nefas. Constat tamen eum in tabulis Naturalismum olentibus perennia nova creavisse (e.g. Domnus et domna Pécoul, "Domnus et domna Mongey", "Domnae tres Gandavenses").
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Antonius Laurentius Lavoisier et uxor eius (1788)
-
Domina Raymond de Verninac (1799)
-
Domina Récamier (1800)
-
Carola et Zenaide Bonaparte (1821)
-
Napoleo coronatus (1805 - 1807)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Thomas Crow, Emulation: making artists for revolutionary France. Novo Portu: Yale University Press, 1995. ISBN 0-300-06093-9
- Louis Hautecœur, Louis David, La Table Ronde, 1954 Recensio critica
- Patrice Higonnet, "The Glory but not the Horror: Davidian painting, revolutionary politics" [recensio operis Emulation] in Times Literary Supplement (7 Aprilis 1995) p. 4-6
- Jacques L. David: Le peintre Louis David Souvenirs et documents inédits. Victor-Harvard, Lutetiae 1882.
- Marion Diez (ed.): Jacques-Louis David, 1748–1825. Chandus, Lutetiae 2005, ISBN 2-35039-012-8.
- Hubertus Kohle: The Road from Rome to Lutetiae. The Birth of a Modern Neoclassiscism. In: Dorothy Johnson (ed.): Jacques Louis David. New Perspectives. University of Delaware Press, Newark DE 2006, ISBN 0-87413-930-9, p. 71–80.[2]
- Ewa Lajer-Burcharth: Necklines. The art of Jacques-Louis David after the terror. Yale University Press, New Haven CT 1999, ISBN 0-300-07421-2.
- Klaus Lankheit: Der Tod des Marat. Jacques-Louis David, Reclam, Stuttgardiae 1962.
- Warren E. Roberts: Jacques-Louis David, revolutionary artist. Art, politics and French revolution. University of North Carolina Press, Chapel Hill NC u. a. 1989, ISBN 0-8078-1845-3.
- Elmar Stolpe: Klassizismus und Krieg. Über den Historienmaler Louis David. Campus-Verlag, Francofurti ad Moenum 1985, ISBN 3-593-33488-7.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alphonse Salmon, "Le « Socrate » de David et le « Phédon » de Platon", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1962: 90-111
- ↑ in interreti.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]