Ioannes Rosenthal
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes (vulgo Hans) Rosenthal, natus die 2 Aprilis 1925 Berolini, mortuus ibidem 10 Februarii 1987, erat artifex oblectamenti radiophonici televisificique Germanicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pueritia Ioanni Rosenthal Berolini erat; pater eius anno 1937 obiit, mater anno 1941. Iudaeus Rosenthal ab anno 1940 a dictatura nazistica ad laborem coactus est. Anno 1943 fugit et in vico hortensio Berolinensi Dreieinigkeit (i.e. trinitas) se abdidit usque ad finem belli. Ab anno 1945 in societatibus radiophonicis, serius etiam televisificis, laborabat.
Clarissimus est ludo televisifico suo Dalli Dalli(de) transmisso in tramite televisifico ZDF(de) de anno 1971 ad annum 1986.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Rosenthal (autobiographia), Zwei Leben in Deutschland, Bergisch Gladbach, anno 1980.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Rosenthal spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |