Manuel Quezon
Obitus: 1 Augusti 1944; Saranac Lake
Patria: Philippinae
Nomen nativum: Manuel Luis Quezon y Molina
Familia
Proles: Manuel Quezon Jr., María Aurora Quezon
Memoria
Emmanuel Quezon, vulgo Manuel Luis Quezon y Molina (natus in Baler die 19 Augusti 1877;[1] mortuus apud Lacum Saranac Novi Eboraci die 1 Augusti 1944) fuit primus praeses Consortionis Philippinarum (Civitatibus Foederatis Americae eo tempore imperium tenentibus).[2]
Manuel Quezon fuit alumnus Collegii Sancti Ioannis Laterani anno fere 1889, Universitatis Sancti Thomae Manilanae usque ad annum 1894; ibi baccalaureatus est "summa cum laude". Anno 1899 in bello contra Hispanos Aemilio Aguinaldo adiutavit. Postea rursus apud Universitatem Sancti Thomae iurisprudentiae studuit; una cum Sergio Osmeña causidicus receptus est anno 1903.
Anno 1919 ad libertatem Philippinarum suadendam Vasingtoniae profectus est.
Bello Orbis Terrarum II incepto, insulis a Iaponensibus captis, Quezon in Civitates Foederatas Americae fugit. Ibi apud Senatum C. F. A. independentiam Philippinarum postulavit. Tuberculosi affectus, Novi Eboraci in urbe cecidit, et in urbe Quezon, quae ab eo ipso nomen habet, sepultus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ The Philippine Presidency Project apud www.pangulo.ph. Alibi saepe legitur 1878.
- ↑ Aemilius Aguinaldo primus ille ad dignitatem praesidis harum insularum elevatus est anno 1901, sed ab aliis civitatibus libertas insularum eo anno non recognita est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Origins of the Philippine Republic: Extracts from the Diaries and Records of Francis Burton Harrison; opus ex ephemeride F. B. Harrison congessum (Tangier: Powderhouse Press, 1951; a Michael P. Onorato recensum, Ithacae: Cornell University, 1974) Selecta
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuel Quezon spectant (Presidents of the Philippines, Manuel L. Quezon). |
Aemilius Aguinaldo 1899-1901 • Manuel Quezon 1935 • Iosephus Laurel 1943 • Sergius Osmeña 1944 • Manuel Roxas 1946 • Elpidius Quirino 1948 • Raimundus Magsaysay 1953 • Carolus P. Garcia 1957 • Deodatus Macapagal 1961 • Ferdinandus Marcos 1965 • Corazón Aquino 1986 • Fidelis Ramos 1992 • Iosephus Estrada 1998 • Gloria Macapagal-Arroyo 2001 • Benignus Aquino tertius 2010 • Rodericus Duterte 2016 • Ferdinandus Marcos iunior 2022 Capsae cognatae: Secretarii rerum externarum Philippinenses | |