Marcus Claudius Tacitus
Marcus Claudius Tacitus fuit imperator Imperii Romani ab 275 ad 276. Non fuit propinquus Taciti, rerum scriptoris clari Romani, cum ipse putaret. Circa 200 M. Tacitus in Norico aut Pannonia aut Raetia natus est filius parentum minorum. Fratrem Florianum habebat. Anno 273 consul factus est, ante vitam publicam inceptam in exercitu diu serviebat.
Haud actutum Aureliano imperatore necato Tacitus imperator exclamatus est, sed sex menses sedes imperatoris vacabat. Tum subito milites Tacitum, ut ducem militum officium eo tempore non agentem, imperatorem novum declaraverunt. Eo Romae cognito senatores eum acceperunt 75 annos natum, cui etiam divitiae magnae erant. Consilium suum erat domum novam familiae condere, quare fratrem Florianum praefectum praetorio fecit. Brevi imperio accepto Germani flumen Rhenum transierunt saeviveruntque in provincia, simul Gothi imperium invaserunt finium orientis. Florianus abiit in provincias septentrionales oppugnatum Germanos, Tacitus in orientales. Bellis confectis utrique victores exstiterunt. Post sex menses anno 276 Tacitus subito est mortuus. causa autem obitus non patebat. Alii enim morbum fuisse putaverunt, alii autem necem. Florianus frater Marci Claudii Taciti imperator successit.
Fontes vitam et principatum Taciti referentes
[recensere | fontem recensere]- Aurelius Victor, De Caesaribus 36
- Epitome de Caesaribus 36
- Historia Augusta, "Tacitus" (vita Flavio Vopisco adscripta)
- Zonaras, Epitome historiarum vol. 3 pp. 153-154 Dindorf
Antecessores: Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus |
Consul 273 cum Iulio Placidiano |
Successores: Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus II et Capitolinus |
Antecessores: Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus III et Marcellinus |
Consul 276 cum Aemiliano II |
Successores: Imp. Caesar Marcus Aurelius Probus Augustus et Paulinus |
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus