Jump to content

Maria Callas

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Maria Callas
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Decembris 1923; Novum Eboracum
Obitus: 16 Septembris 1977; Lutetia
Patria: Graecia, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Maria Anna Cecilia Sofia Kalogeropoulou, Μαρία Άννα Καικιλία Σοφία

Familia

Memoria

Sepultura: Aegaeum mare
Maria Callas Amstelodami anno 1959 photographice depicta

Maria Callas, nomine Graeco originali Μαρία Άννα Σοφία Καικιλία Καλογεροπούλου sed communiter Μαρία Κάλλας (nata Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis die 2 Decembris 1923; Lutetiae die 16 Septembris 1977 mortua) fuit theatri lyrici supranistria Graecoamericana. Alumna fuit conservatoriorum Nationalis (magistra Maria Trivella) et Atheniensis (magistra Elvira de Hidalgo cantrice illustri). Musicam tragicam cecinit. Fuit clarissima canendo in Norma, Puella Iucunda, Tosca, Lucia di Lammermoor, Medea et Puella Errata.

Inter tristem et brevem vitam Maria, quae anno 1949 Italico magistro officinarum et theatri lyrici patrono Ioanni Baptistae Meneghini nupserat, inter alia divissimi navium domini Aristotelis Onasis amans fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Callas spectant.
Domus in Sermione ubi Maria Callas ab anno 1950 usque ad annum 1959 cum Ioanne Baptista Meneghini vixit