Nicolaus Steno
Nicolaus Steno (1638–1686) fuit episcopus, anatomus et geologus Danicus, qui legem superpositionis, principium scilicet primum stratigraphiae enuntiavit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Steno seu Stenonis seu Stenonius[1], vulgo Niels Stensen aut Steensen, Hafniae die 1 ianuarii 1638 (iuxta Kalendarium Iulianum, scilicet die 11 ianuarii iuxta Gregorianum) patre gemmario natus, ab anno 1656 medicinae primo in Universitate Hafniensi, deinde (1660–1664) Lugduni Batavorum studuit. Anno 1665 Florentiam venit, ubi in curia ducis versatus est, quem et in peregrinationibus comitatus est, cuius rei gratia observationes geologicas in Tuscia multas fecit. Anno 1667 fidem catholicam amplexus est.[2]
Anno 1672 Hafniam reversus, per biennium officio Anatomici Regii fungebatur. Postea in Italiam denuo pergens, nihil amplius de scientiis scripsit, sed rebus spiritualibus sese devovit, anno 1675 Florentiae presbyter ordinatus, anno autem 1677 episcopus consecratus cum titulo Vicarii apostolici Germaniae septentrionalis et Scandinaviae. Ideoque Germaniam petivit, atque primo (annis 1677–1680) Hannoverae, deinde (1680–1683) Monasterii Westphalorum, tum (1683–1685) Hamburgi, postremo (1685–1686) Suerini vixit, ubi et die 25 novembris (iuxta Kalendarium Iulianum, scilicet die 5 decembris iuxta Gregorianum) pauperrimus obiit.[2] Corpus eius Florentiae sepultum est.[3]
In historia scientiarum
[recensere | fontem recensere]Anatomia
[recensere | fontem recensere]Anno 1660 ductum excretorium glandis parotidis invenit, qui postea ductus Stenonianus appellatus est.[4]
Geologia
[recensere | fontem recensere]Steno successionem inter strata geologica, non omnia scilicet eodem tempore originem duxisse, atque profundiora strata antiquiora esse monstravit, quod postea lex superpositionis nuncupatum et tamquam primum stratigraphiae principium habitum est. Praeterea, cum strata, in aqua deposita, necessario initio ad libellam (fere) aequa fuerint, si hodie obliqua sint, e sua pristina positione ea mota (inclinata) esse aliquo tempore constat; stratis Apennini investigatis, Steno sex periodus motibus (inclinationibus) stratorum separatas distinxit.[5]
Palaeontologia
[recensere | fontem recensere]Saeculo septimo decimo quid sint res animalibus hodiernis similes, in petris autem inventae, non constabat. Multi has ‘glossopetras’, ut hoc tempore dicebatur, tamquam ‘lusus Naturae’ a ‘vi plastica’ ex materie inanimata creatas esse habebant. Steno autem, Fabio Columna duce, has ‘glossopetras’ tamquam reliquias animalium antiquorum habenda esse monstravit: “Nihil obstare videatur, quominus animalium partibus similia corpora, quae e terris eruuntur, pro animalium partibus habeantur.”[2]
Opera
[recensere | fontem recensere]- De glandulis oris et novis inde prodeuntibus salivae vasis (1661)[6]
- De solido intra solidum naturaliter contento dissertationis prodromus (1669)[7]
- Elementorum myologiae specimen (1669)[8]
Honores
[recensere | fontem recensere]Cultus liturgicus
[recensere | fontem recensere]Die 23 octobris 1985 beatus a Ioanne Paulo II papa renuntatius est[9]; in Ecclesia Romana memoria eius die 5 decembris colitur.[10]
Eponymia
[recensere | fontem recensere]In eius honorem Equus stenonis Cocchi, 1867 nominatus est, specierum generis Equi antiquissima, Pleistocaeno inferiore nempe in Europa vivens.[11] Similiter et Stenoninereis Wiesenberg-Lund, 1958[12] Polychaetorum genus et Stenonaster Lambert, 1922 Echinoideorum genus in eius commemorationem nomina sua acceperunt.[13]
Minerale stenonites,[14] quod inter carbonates connumeratur, in Groenlandia primo inventum, ab eius nomine appellatum est.[15]
Praeterea est in Groenlandia Terra Stenonis atque Glaciarium Stenonis.[13] Hafniae via Stenonis dicta (Stenosgade) invenitur.[16]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dum viveret, ipse Nicolaus Stenonis vel Nicolaus Stenonius appellari solebat; hodie vero forma nominis eius saepissime usitata Nicolaus Steno videtur (vide Maar, op. cit., p. I).
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Maar, Vilhelm (1910) Life and works of Nicolaus Steno. In: Nicolai Stenonis Opera philosophica, edited by V. Maar, p. I–XXVIII. Hafniae: Vilhelm Tryde.
- ↑ Hansen, N. (1913) Nicolaus Steno. In: Carolus G. Hebermann et al. (ed.), Catholic Encyclopedia, vol 14. Neo-Eboraci: The Encyclopedia Press.
- ↑ Perrini, P., Lanzino, G. & Parenti, G.F. (2010) Niels Stensen (1638-1686): scientist, neuroanatomist, and saint. Neurosurgery, 67 (1): 3-9.
- ↑ Cailleux, Andreas (1961) Histoire de la géologie [Que sais-je 962]. Parisiis: Presses Universitaires de France.
- ↑ Nicolai Stenonis De Glandulis Oris, & novis earundem vasis Observationes Anatomicae In Inclyta Lugdunensi Academia Sub Praesidio DD. Iohanis van Horne, ... Publicò eruditorum examini A. 1661 6. & 9. Iul. propositae. Lugduni Batavorum 1662
- ↑ Nicolai Stenonis De solido intra solidum naturaliter contento dissertationis prodromus, ad serenissimum Ferdinandum II. Magnum Etruriae Ducem. Florentiae, ex typographia sub signo Stellae 1669. Textus
- ↑ Nicolai Stenonis Elementorum myologiae specimen, seu musculi descriptio geometrica : cui accedunt Canis carchariae dissectum caput, et Dissectus piscis ex canum genere. Florentiae : ex typographia sub signo Stellae, 1667.
- ↑ Beatifications by Pope John Paul II, 1979–2000
- ↑ Martyrologium Romanum, editio altera. Typis Vaticanis MMIV.
- ↑ Omar Cirilli et al. (2021) An updated review on Equus stenonis (Mammalia, Perissodactyla): New implications for the European early Pleistocene Equus taxonomy and paleoecology, and remarks on the Old World Equus evolution. Quaternary Science Reviews, 269: 107155, DOI: 10.1016/j.quascirev.2021.107155.
- ↑ Elise Wesenberg-Lund (1958) Lesser Antillean Polychaetes, chiefly from brackish water with a Survey and a Bibliography of Fresh and Brackish – Water Polychaetes, „Studies on the Fauna of Curaçao and other Caribbean Islands”, 8 (1): 1–41.
- ↑ 13.0 13.1 Named in honour of Steno.
- ↑ Anglice stenonite. Nomen Latinum hic fixi iuxta nomina aliorum mineralium, ut pyrites vel steatites. Vide: J.G. Wallerius, Historia litteraria mineralogiae. Holmiae, Upsaliae & Aboae 1779.
- ↑ Stenonite (www.mindat.org)
- ↑ Stenosgade – KEND KØBENHAVN.