Oeconomia politica
Œconomia politica terminus erat quem introduxit Antonius de Montchrétien anno 1615. Eo appellabatur scientia relationum productionis, praesertim inter tres classes principales societatis capitalisticae quae sunt capitalistica, proletaria ac agricolaria, quae etiam origo theoriae Adami Smith, Davidis Ricardo, Iacobi Mill, Ioannis Baptistae Say et Thomae Roberti Malthi.
Doctrina oeconomiae politicae spectat ad res oeconomicas totius civitatis vel orbis terrarum a conversione industriali, mercatu, aemulatione mercatoria et divisione laborum, cum doctrina oeconomiae originalis solummodo ad res oeconomias familiae seu domus spectaret.
Œconomia politica dividi potest in partes tres.[1]
- In prima parte agitur de confectione divitiarum
- in secunda de distributione divitiarum
- in tertia de consumtione (sic!) divitiarum
Œeonomia politica etiam tractatur a Carolo Marx[2] quod origo theoriae de possibilitate democratiae a Kennetho Arrow et Amartya Sen.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer David Abraham Portielje, An fieri possit, ut tot res novae conficiantur ut vendi amplius non possint, p. 21.
- ↑ Karx Marx, "Das Kapital, critica oeconomiae politicae"
Nexus interni
- Discrimen oeconomicum
- Forum mundi universi
- Historia oeconomica
- Philosophia politica
- Scientiae sociales
- Theoria valoris
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide oeconomia politica in Victionario. |
- Introductio in oeconomiam politicam alias nationalem ad recentissimos ... Von János Henfner INTRODUCTIO IN ŒCONOMIAM POLITICAM ALIAS NATIONALEM AD RECENTISSIMOS SCIENTIARUM POLITICARUM PROGRESSUS EXACTA PER JOANNEM HENFNER, IN REGIA ACADEMIA ZAGRABIENSI SCIENTIARUM POLITICARUM, JURIS ITEM CAMB. MERCANT. ET STYLI CURIALIS POLITICI PROFESSOREM P. O. ZAGRABIAE, Typis Francisci Suppan, Caes. Reg. privilegiati Typographi et Bibliopolae. 1831.