Passeridae
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Infraordo : Passerida
Superfamilia : Passeroidea
Familia : Passeridae
Rafinesque, 1815
Passeridae sunt familia parvarum avium ordinis Passeriformium.[1] Distinctae a Passerellidis Americanis sunt. Multae species in aedificiis nidificant, ac potissimum multitudines passerorum domesticorum et montanorum in urbibus habitant, unde passeridae inter familiarissimas omnium avium ferarum sunt. Plerumque seminibus vescuntur, sed parva insecta etiam consumunt. Nonnullae species alimentum in circumiectis urbanis petunt, ac laridarum columbarumque similes, parvas multarum rerum quantitates avide edunt.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Passeridae plerumque sunt aves parvae, pingues, brunneae, canae, quibus sunt caudae breves et rostra truncata et valida. Variationes inter species subtiles esse possunt. Species magnitudine variant a Passero eminibey, circa 11.4 centimetra longa et 13.4 grammata ponderis, ad Passerum gongonensem, circa 18 centimetra et 42 grammata. Corpora passeridarum corporum aliarum avium quae seminibus vescuntur similia sunt, sicut fringillidarum, sed exteriorem pinnam primariam dorsalem et os additum in lingua habent,[2][3] quod os, preglossale nominatum, linguam rigidam facit cum semina teneat. Aliae accommodationes ad semina consumenda sunt rostra praecipue formata et canales alimentarii praelongi.[4]
Species
[recensere | fontem recensere]Familiae sunt quadraginta tres species in octo genera digestae.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Christidis, L., et W. E. Boles. 2008. Systematics and Taxonomy of Australian Birds. Canberrae: CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-06511-6.
- Clement, Peter, et P. R. Colston. 2003. "Sparrows and Snowfinches." In The Firefly Encyclopedia of Birds, ed. Christopher Perrins, 590–91. Firefly Books. ISBN 978-1-55297-777-4.
- Clement, Peter, Alan Harris, et John Davis. 1993. Finches and Sparrows: an Identification Guide. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-03424-9.
- Forshaw, Joseph, A. H. Bledsoe, et R. B. Payne, eds. 1991. Encyclopaedia of Animals: Birds. Londinii: Merehurst Press. ISBN 978-1-85391-186-6.
- Gill, Frank, et David Donsker, eds. 2018. "Old World sparrows, snowfinches, weavers." World Bird List Version 8.1. International Ornithologists' Union. Editio interretialis.
- Houlihan, Patrick E., et Steven M. Goodman. 1986. The Natural History of Egypt, Volume I: The Birds of Ancient Egypt. Warminster: Aris & Philips. ISBN 978-0-85668-283-4.
- Post, Hans, Kees Heij, et Irene Goede. 2008. Sparrows. Honesdale Pennsylvaniae: Lemniscaat. ISBN 9781590785706.
- Summers-Smith, J. Denis. 1963. The House Sparrow. New Naturalist. Londinii: Collins.
- Summers-Smith, J. Denis. 1988. The Sparrows. Illust. Robert Gillmor. Caltoniae Staffordiensis Angliae: T. & A. D. Poyser. ISBN 978-0-85661-048-6.
- Summers-Smith, J. Denis. 2005. On Sparrows and Man: A Love-Hate Relationship. Clevelandiae: Guisborough. ISBN 978-0-9525383-2-5.
- Summers-Smith, J. Denis. 2009. "Family Passeridae (Old World Sparrows)." In Handbook of the Birds of the World: Volume 14: Bush-shrikes to Old World Sparrows, ed. Josep del Hoyo, Andrew Elliott, et David Christie. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 978-84-96553-50-7.
- Todd, Kim. 2012. Sparrow: Animal. Reaktion Books. ISBN 978-1-86189-875-3.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Passeridas spectant. |
- Passeridae. Internet Bird Collection.