Praemium Imperiale
Appearance
Praemium Imperiale (Iaponice: 高松宮殿下記念世界文化賞, Takamatsu no miya denka kinen sekai bunka-shō 'culturae praemium mundiale in memoriam Suae Maiestatis Principis Takamatsu') est praemium anno 1989 constitutum consilio domus imperialis Iaponicae. "Praemium Nobelianum artium pulchrarum" esse putatur, et quod praemium Nobelinaum litterarum est id putatur esse respectu aliarum artium pulchrarum.
Praemium quotannis donatur ab Japan Art Association seu ab "Artis Associatione Iaponiae" pro rebus quae in quinque artibus—pictura, sculptura, architectura, musica, et pelliculae vel theatrum—gesta sunt.
Cum praemio donantur 15 milliones yen (seu anno 2007 circa 94,500 eurones).