Raimundus V (comes Tolosae)
Appearance
Raimundus V (mortuus 1194) fuit ab anno 1148 comes Tolosae. Fuit filius comitis Alphonsi Iordani uxorisque eius Faydivae. Uxores duxit primo Constantiam Ludovici VI Franciae filiam, secundo Richildam Raimundi Berengarii Provinciae comitis viduam. E Constantia liberos quattuor genuit, scilicet:
- Raimundus VI (1156-1222) qui patre mortuo comes fuit
- Albericus Taliaferrus (anno 1183 mortuus)
- Balduinus Tolosanus (1165-1214)
- Adalais (anno 1199 mortua), comitissa Burlats, qui Rogerio II Trencavel nupsit
Etiam duos liberos e muliere alia genuit, scilicet:
- Petrus Raimundus
- India quae Guillelmo de Lautrec et postea Bernardo Iordano I de Insula nupsit
Eo tempore aulam Tolosanam frequentaverunt trobatores inter quos Bernardus de Ventadorn, Petrus Rogier, Petrus Raimon, Petrus Vidal.[1] Bellum quod anno 1189 contra Alphonsum II Aragoniae regem gessit carmine Raimbaldi de Vaqueiracio Leus sonetz commemoratur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 14-17.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Raymond de Toulouse" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)