Republicanismus
Appearance
Republicanismus est ratio patriae gubernandae ut rei publicae, qua princeps aut praeses eiusdem patriae quodam alio modo creetur quam hereditate, plerumque suffragio publico. Maius Republicanismi consilium est leges constitutae quae potestatem gubernationis in cives eius circumscribunt. Saepe videtur republicanismus contra monarchias esse.
Republicanismus Hibernicus
[recensere | fontem recensere]Republicanismus Hibernicus est motus qui antiquitus petebat Hiberniam secerni a Britanniarum Regno, et hodie petit redintegrationem Hiberniae Septentrionalis cum Re Publica Hiberniae. Motus ab Unionismo Hibernico opponitur.