Utilitarismus
Utilitarismus[1][2] est theoria normativa, quae moralitatem docet in actionum rationalium utilitate positam esse. Bonum igitur est quod utile est, malum vero quod nocet. Utilitarismus privatus, quippe qui in ipsius individui vel hominis singularis utilitate tuenda versetur, egoismo affinis est. Cum de utilitarismo quaestio est, saepissime de utilitarismo sociali agitur, in qua bonum et malum in actionibus humanis aestimatur ex summa utilitatis quae in beneficium communitatis effici potest.
Ieremias Bentham, auctor utilitarismi, deducta miseria omnium qualibet actione implicatorum, coacervatione voluptatis utilitatem definivit. Quam notionem quantitativam utilitatis Ioannes Stuart Mill ita amplificavit, ut, omissis singulis actionibus, animum ad qualitatem attenderet: moralitas utilitaristica felicitate aestimari oportere, felicitatem autem non solum in voluptate sed etiam in absentia miseriae consistere; infelicitatem contra ex miseria et absentia voluptatis constare.[3] In utilitarismo Milliano actio moralis felicitate et voluptate aestimatur. Quae ratio ab adversariis reicitur, quod nimio opere hedonismum redoleat. Utilitarismus, item ac ethica in genere, ad hominem pertinet, quamquam sunt qui "felicitati" animalium quoque cavere velint.[4]
Utilitarismus interdum refertur ad consequentialismum, cuius sectatores consecutionibus cuiuslibet actionis bonum et malum metiuntur. Quae opinio comparari vel coniungi potest cum ethica virtutis, in qua virtus bonum morale esse putatur. Nonnulli credunt consilia hominum etiam momentum ethicum habere. Utilitarismus ab aliis consequentialismi generibus, sicut egoismo ethico, distincte hoc differt, quod omnes rationes aequabiliter respicit. Suasores utilitarismi inter sese differunt, utrum actus singulares cum utilitate congruere oporteat (id est utilitarismus actionis), an actores regulas ethicas sequi debeant (id est utilitarismus regularum). Utilitaristae praeterea dissentiunt, in ratiocinatione utilitatis utrum de tota an de mediana felicitate agatur.
De historia utilitarismi
[recensere | fontem recensere]Notiones utilitariae per saecula apud multos scriptores floruerunt. Cognovimus nuper Micium, philosophum Sinensem aequalem Socrati, per 2500 annos in oblivionem adductum,[5] qui opes et divitias hominumque auctum prosperitati prodesse docuit. Apud Graecos Aristippus, philosophus Cyrenaeus (c. 435-366 a.C.n.) et Epicurus, homo Athenis in philosophia versatus (341-270 a.C.n.), hedonismo faverunt voluptatemque summum finem hominis esse docuerunt.
Thomas Hobbes in Leviathan dicit iustam esse actionem, quae actoris prosperitati prosit; codicem moralem societatis praeterea ius potestatemque habere ea condicione, ut obnoxiorum et subiectorum prosperitatem provehat. Enuntiata utilitaria etiam apud Davidem Hume, Adamum Smith aliosque philosophos Scoticos inveni possunt, sed doctrina utilitarismi exeunte saeculo XVIII creata est, cum William Paley anno 1785, Jeremias Bentham anno 1789, William Godwin anno 1793 libros suos ad utilitarismum pertinentes ediderunt. Qui illuministae rationi humanae confidentes auctoritati arbitrario religionis, legis et rei publicae resistebant. Ex quibus Bentham hodie notissimus est, quamquam suis temporibus Paley et Goodwin paene celebriores erant.
William Paley (1743-1805), minister Ecclesiae Anglicanae, utilitarismo favebat, quod illo modo voluntatem Dei compleri credebat. Dixit enim Deum, quippe qui benevolus sit, velle omnes ad felicitatem communem quam plurimum conferre. Opera Williami Goodwin (1751-1836) et Jeremiae Bentham (1748-1832) utilitarismus dissensionis communione cum atheismo et radicalismo sociatus erat. Praesertim Godwin extremum defendebat utilitarismum, qui in omni moralitate talem aequabilitatem conservaret, ut ne propinqui quidem ullum privilegium haberent.
Intersaeptus es incendio in aedificio cum duobus aliis hominibus, quorum unus archiepiscopus, "magnus benefactor generis humani", altera ancilla est. Ad unum tantum hominem ex incendio eripiendum vacas. Utrum servare debes?
Godwin ratiocinatur servandum esse archiepiscopum, quod ad felicitatem humanam plus conferre possit quam ancilla. Veritas huius conclusionis constet, etiamsi ancilla illa mater tua sit.
De utilitarismo classico
[recensere | fontem recensere]Quod enuntiatum moralitatis utilitaristicae nos ad utilitarismum classicum adducit, cuius auctores Ieremias Bentham (1748-1832), J. S. Mill (1806-1873) et Henricus Sidgwick (1838-1900) habentur. Sunt aliae quoque utilitariusmi scholae, quae quidem non satis magni ducuntur.
Bentham
[recensere | fontem recensere]Jeremias Bentham radicalista et reformator socialis fuit, qui utilitarismum hedonismo miscere voluit. Dixit enim hominis proprium esse voluptatem affectare et dolorem fugere. Quae principia hedonistica notabiles agendi causae sunt et hominibus condiciones felicitatis parant. Libro An introduction to the Principles of Morals and Legislation anno 1789 edito praecepta utilitaria ad systema disertum reduxit. Duas solas voluntates homini inesse docuit, cupidinem voluptatum et fugam dolorum.[6]
Bentham utilitarismo suo commune bonum affectabat, volebat enim felicitatem quam plurimis hominibus contingere. Legum latoribus, quippe quos paucis tantum divitibus prodesse videret, doctrinam utilitariam inculcare volebat. Liberalismo politico et oeconomico favebat, non quidem tali, qui — ut est captus oeconomicorum inde a saeculo vicesimo — civitatem excubitoriam vel minimam efficere vellet. Immo civitatem socialem affectabat, quae quam plurimorum bono caveret.
Bis tantum obiter in scriptis suis nomine utilitarismi usus est.[7] Quod nomen ab J. S. Mill confirmatum usque ad tempora hodierna viget.
Mill
[recensere | fontem recensere]John Stuart Mill iam a puero doctrinam utilitariam suam fecit empirismoque extremo favit, nam dixit omnem scientiam ex experientia per inductionem nasci. Adversarius intuitionismi ethici erat. Itaque in libro quem de doctrina utilitaria edidit (Utilitarianism, 1863) empirismo usus utilitarismum probare voluit. Secundum Millium, quidquid ab aliquot (non necessario omnibus) hominibus desideratur ad voluptatem refertur. Voluptatem porro Mill instrumentum quoddam adipiscendae felicitatis esse putavit: felicitatem partim saltem ex voluptate emanare. Profecto utilitarismus classicus in hedonismo positus est. At haec est difficultas empirismi Milliani: etsi hominem quendam felicem esse observem, minime observare possim felicitatem rem bonam esse.
Bentham nullam inter voluptatum genera differentiam fecit, qua de causa ab aequalibus reprehendebatur, quod "philosophiam suinam" (pig philosophy) factitaret, velut si inter hominum et suum voluptates nihil interesset. Mill autem, ut his argumentis responderet, voluptatem accuratius definire voluit, et quidem ita, ut voluptates elatiores a voluptatibus humilioribus distingueret. Ad hoc argumentum pertinet dictum memorabile Millii: "Praestat hominem non contentum quam suem contentum esse."[8]
Quae cum ita sint, Mill ex voluptatibus mentis felicitatem exquirebat. Hic controversiae vanae de praestantia variarum mentis voluptatum facile oriuntur, nam otiosum est de gustibus disputare, utrum puta jazz praeferenda sit musicae classicae, an contra. Constat homines inter se differre. Quo igitur homine utamur arbitro? Hic Mill "iudicem competentem" suadet, scilicet hominem, qui voluptates utriusque artis expertus sit. At experientia istius iudicis in quaestionem venit, nam non est, cur omnes iudices competentes in voluptatibus diiudicandis inter se consentire exspectemus. Quae ratio utilitarismo Milliano nihilo minus congruere videtur, nam satis erit maiorem partem iudicum competentium in eadem opinione esse.
Mill, quamquam felicitatem summum bonum habebat, intellectum egoisticum dissuadebat, nam felicitatem ad omnes vel quam plurimos pertinere voluit. At sunt qui Millium, cum universitatem hominum tamquam unam personam habeat, in eo reprehendant, quod homines suam quemque personam separatim gerere ignoret.[9] Etiam si homines suam quisque felicitatem desiderent, fieri potest, ut nemo felicitatem generalem desideret.
Sidgwick
[recensere | fontem recensere]Henricus Sidgwick sine dubio primus philosophus moralis modernus habendus est, nam contra Benthamium et Millium philosophiam academicam profitebatur, nec magni eius intererat, qualibus consecutionibus practicis placita eius ethica implicarentur. De fonte moralitatis sciscitabatur, putabatque religionem gluten quoddam sociale esse, atque verebatur, ne utilitarismus intereat absentia religionis. Ut Bentham et Mill, hedonismo favebat sed putabat "conscientiam desiderabilem" (desirable conscience) summum bonum esse.
Methodus est, qua, quid fieri debeat, generatim describitur. A methodo ducuntur principia, quibus actiones accuratius definiuntur. De his Sidgwick in magno opere The Methods of Ethics, anno 1874 edito, disserit. Moralitatem cotidianam putabat huiusmodi principiis fundatam esse. Methodum ethicam in tres partes divisit, quae sunt utilitarismus, intuitionismus ethicus, egoismus. Tum tempore maxima inter fautores utilitarismi et intuitionismi controversia erat. Sidgwick sibi proposuit, ut utilitarismi excellentiam monstraret. Itaque principia moralitatis cotidianae percensebat, sapientiam benevolentiam fidem veritatem virtutes dignationem sui. Quibus argumentis singillatim pertractatis negavit intuitionismum principia regularia praebere posse. Si enim sensum moralem haberemus, semper, quid agendum esset, sciremus. At nescimus, dicit, nempe sensum moralem non habemus. Accurata principia regularia solum ex utilitarismo deferri posse: quodque principium utilitarium etiam causam suam patefacere.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Victor Cathrein (1915) Cursus philosophicus, §§ 26, 126, 134. Herder; Christian Helfer (1991) Lexicon Auxiliare, p. 602. Tertia editio valde emendata. Verlag der Societas Latina; Lexicon Recentis Latinitatis, p. 390. Lampertz, 1998; Jose Juan de Col (2007) Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín, p. 1099. Instituto Superior “Juan XXIII”.
- ↑ Raram formam q.e. utilitarianismus legimus apud Adolphum Tanquerey, Synopsis Theologiae Dogmaticae Fundamentalis: Ad mentem S. Thomae Aquinatis, Hodiernis moribus accommodata: de Vera Religione, de Ecclesia Christi, de Fontibus theologicis, Baltimorae, 1896: 35–36: "declarat utilitarianismum esse systema non solum immorale, sed etiam prorsus inefficax."
- ↑ Mill 1861: 10.
- ↑ Singer 2001.
- ↑ Mei 1934.
- ↑ Bentham 1789: cap. V.
- ↑ Davidson 1915: 9.
- ↑ Mill (1863: 14): "It is better to be a human being dissatisfied than a pig satisfied."
- ↑ Mulgan 2014: 22.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adams, Robert Merrihew, 1976. Motive Utilitarianism. Journal of Philosophy 73(14):467.
- Alican, Necip Fikri, 1994. Mill’s Principle of Utility: A Defense of John Stuart Mill’s Notorious Proof. Rodopi.
- Audard, Catherine, 1999. Anthologie historique et critique de l’utilitarisme. Presses Universitaires de France.
- Bayles, M. D., 1968. Contemporary Utilitarianism. Anchor Books, Doubleday.
- Bentham, Jeremy, 1789. An Introduction to the Principles of Morals and Legislation. Clarendon Press.
- Brandt, Richard B., 1979. A Theory of the Good and the Right. Clarendon Press.
- Broome, John, 1991. Weighing Goods. Basil Blackwell.
- Caillé, Alain, 1989. Critique de la raison utilitaire. La Découverte.
- Davidson, William L., 1915. Political Thought in England. The Utilitarians from Bentham to J. S. Mill. Williams & Norgate.
- Feldman, Fred, 1993. On the Consistency of Act- and Motive-Utilitarianism: A Reply to Robert Adams. Philosophical Studies 70: 201–212.
- Feldman, Fred, 2004. Pleasure and the Good Life. Clarendon Press.
- Feldman, Fred, 2010. What is this thing called Happiness? Oxford University Press.
- Gauthier, David, 1963. Practical Reasoning: The Structure and Foundations of Prudential and Moral Arguments and Their Exemplification in Discourse. Oxford University Press.
- Gesang, Bernward, 2003. Eine Verteidigung des Utilitarismus. Reclam.
- Gibbard, Alan, 1990. Wise Choices, Apt Feelings. Harvard University Press. * Glover, Jonathan, 1977. Causing Death and Saving Lives. The Moral Problems of Abortion, Infanticide, Suicide, Euthanasia, Capital Punishment, War and Other Life-or-death Choices. Penguin Books.
- Goodin, Robert E., 1991. Utility and the good. The Blackwell Companion to Ethics, ed. Peter Singer, cap. 20. Blackwell.
- Goodin, Robert E., 1995. Utilitarianism as a Public Philosophy. Cambridge University Press.
- Gray, John, 1989. Indirect Utility and Fundamental Rights. Liberalisms: Essays in Political Philosophy. Routledge.
- Halevy, Elie, 1966. The Growth of Philosophic Radicalism. Beacon Press.
- Hall, Everett W., 1949. The 'Proof' of Utility in Bentham and Mill. Ethics 60: 1–18.
- Hardin. Russell, 1990. Morality within the Limits of Reason. University Of Chicago Press.
- Hare, R. M. 1981. Moral thinking: its levels, method, and point. Clarendon Press & Oxford University Press.
- Harsanyi, John C., 1975. Can the Maximin Principle Serve as a Basis for Morality? A Critique of John Rawls's Theory of Justice. American Political Science Review 69(2):594.
- Harsanyi, John C., 1977. Morality and the theory of rational behavior. Social Research, special issue: Rationality, Choice, and Morality, 44(4):623–656.
- Harwood, Sterling, 2003. Eleven Objections to Utilitarianism. Moral Philosophy: A Reader, ed. Louis P. Pojman. Hackett Publishing Co.
- Hooker, Brad, 2002. Ideal Code, Real World: A Rule-Consequentialist Theory of Morality. Clarendon Press.
- Howey, Richard, 1965. The Rise of the Marginal Utility School. Columbia University Press.
- Irwin, T. H., 2011. The Development of Ethics, III: From Kant to Rawls. Oxford University Press.
- Kagan, Shelly, 1991. The Limits of Morality. Clarendon Press.
- Kagan, Shelly, 1984. Does Consequentialism Demand too Much? Recent Work on the Limits of Obligation. Philosophy & Public Affairs 13(3).
- Lyons, David, 1965. Forms and Limits of Utilitarianism. Oxford University Press.
- Mackie, J. L., 1991. Ethics: Inventing Right and Wrong. Penguin Books.
- Martin, Michael & Henry Ruf, 1972. Silverstein's Defense of Cornman. Philosophical Studies 23: 319-323.
- McCloskey, H. J., 1957. An Examination of Restricted Utilitarianism. Philosophical Review 66: 466–485.
- McCloskey, H. J., 1963. A Note on Utilitarian Punishment. Mind 72: 599
- Mei, Y. P., 1934. Mo-tse, the Neglected Rival of Confucius. Arthur Probsthain.
- Mill, John Stuart, 1861. Utilitarianism. Quartum editum, Longmans, Gree, Reader, and Dyer, 1871.
- Moore, G. E., 1903. Principia Ethica. Prometheus Books.
- Mulgan, Tim, 2014. Understanding Utilitarianism. Routledge.
- Nasher, Jack, 2009. Die Moral des Glücks. Eine Einführung in den Utilitarismus. Duncker & Humblot.
- Parfit, Derek, 1986. Reasons and Persons. Oxford Paperbacks.
- Pettit, Philip, 1991. Consequentialism. The Blackwell Companion to Ethics, ed. Peter Singer, cap. 19. Blackwell.
- Popkin, Richard H., 1950. A Note on the 'Proof' of Utility in J. S. Mill. Ethics 61:66–68.
- Rawls, John, 1971. A Theory of Justice. Harvard University Press.
- Rosen, Frederick, 2003. Classical Utilitarianism from Hume to Mill. Routledge.
- Ryder, Richard D., 2002. Painism: A Modern Morality. Centaur Press.
- Scheffler, Samuel, 1988. Consequentialism and Its Critics. Oxford University Press.
- Scheffler, Samuel, 1994. The Rejection of Consequentialism: A Philosophical Investigation of the Considerations Underlying Rival Moral Conceptions. Editio altera. Clarendon Press.
- Schneewind, J. B., 1977. Sidgwick's Ethics and Victorian Moral Philosophy. Oxford University Press.
- Schroth, Jörg, 2006. Utilitarismus und Verteilungsgerechtigkeit. Zeitschrift für philosophische Forschung 60: 37-58.
- Shaw, William. 1998. Contemporary Ethics: Taking Account of Utilitarianism. Wiley-Blackwell.
- Sidgwick, Henry. 1907. Methods of Ethics. Septimum editum. Macmillan & Co. [Prima editio, 1874.]
- Singer, Peter, 2011. Practical Ethics. Tertium editum. Cambridge University Press.
- Smart, J. J. C. & Bernard Williams. 1973. Utilitarianism: For and Against. Cambridge University Press.
- Smart, J. J. C. 1956. Extreme and Restricted Utilitarianism. The Philosophical Quarterly 6: 344–354.
- Stokes, Eric, 1963. The English Utilitarians and India. Clarendon Press.
- Urmson, J. O., 1953. The Interpretation of the Moral Philosophy of J. S. Mill. Philosophical Quarterly 3: 33–39.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Montgomerie, Ian. A Utilitiarian FAQ.
- Phillips, Nigel. utilitarian.org FAQ.
- Stephen, Leslie. The English Utilitarians, vol. l.
- Stephen, Leslie. The English Utilitarians, vol. 2.
- Tomasik, Brian. Essays on Reducing Suffering.
- Utilitarian Philosophers.
- Utilitarianism.
- Utilitarian Resources.