Migne Patrologia Latina Tomus 30
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AuInHiS.CoInEpP, cc_idno: 7256
COMMENTARII IN EPISTOLAS SANCTI PAULI.
PRAEFATIO. 30.0645|
ΒΆ
30.0645A| Litteris tuis cursim mihi allatis, et laboribus et curis in sacris codicibus desudare me cogis, jam mihi senescente corpore et viribus lassescentibus, Heliodore sancte: idque in Epistolis beati Pauli, quae et scientia praedicatoris, et lima justitiae tam magnae, et praedicando, et docendo, testimonio Spiritus sancti prolatae atque dilatatae sunt, ut comparare, aut coaequare veteri Testamento et evangelicae doctrinae non dubitemus. Ipse enim, revelante sibi Spiritu sancto, cognovit, dum se raptum esse usque ad tertium coelum in corpore, aut extra corpus asserit, 30.0646A| hoc est usque ad tertiam legem veteris novique Testamenti. In corpore, aut extra corpus, id est, neque per legem naturae, neque per legem litterae, sed per Spiritum sanctum, ei omnibus apostolis minimo novissime datum per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem habemus accessum in ista gratia, in qua et stamus, et gloriamur. Nos vero simpliciter exposuisse, brevibusque sermonibus, comperies. Ejus nempe Epistolae magnificentius ab omnibus sapientibus et interpretantur, et praedicantur.
IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
CAPUT PRIMUM. 30.0645A|
Paulus. Quaerimus quare Paulus scribat, cum Saulus antea sit vocatus? Quod ex more sanctorum fecisse credendum est, qui in virtutibus proficientes, mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso 30.0645B| nomine novi, ut Abraham, et Sara, et Cephas. Aliter. Paulus. Sicut aliorum sanctorum tam in veteri, quam in novo Testamento, id est, Abraham, et Petri, et caeterorum, profectu et incremento meritorum mutata sunt nomina: ita et Paulus in gratia proficiens, nomen sibi ipse mutavit.
Servus Jesu Christi. A servo coepit, exemplum nobis humilitatis ostendens: quasi imitator ejus, qui exinanivit seipsum, formam servi accipiens, et humiliavit seipsum, factus obediens usque ad mortem: propter quod, et Deus illum exaltavit. Et hic per fidele primum servitium meruit apostolatum. Item, non secundum timorem, sed secundum dilectionem, sicut ipse dicit: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.
30.0645C| Vocatus apostolus. Jam in praesentia ad hoc vocatus, ut esset apostolus. Item ostendit, non solum vocatum se ad apostolatus gratiam: sed et segregatum in praedicationem gentium, ut ipse memorat. Nos in gentibus: ipse autem in circumcisione. Vocatus ergo a 30.0646A| Christo in apostolatum; segregatus autem in praedicationem gentium, ut ostendat unam esse substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Segregatus. Sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit, Segregate mihi Barnabam et Paulum 30.0646B| in opus ad quod elegi eos.
In Evangelium Dei. Evangelium, Latine bona annuntiatio, dicitur: nativitatis scilicet Christi, passionis, et resurrectionis, et in coelum ascensionis.
Quod ante promiserat per prophetas suos. Ostendit se Christum non alium praedicare, quam eum, cujus Evangelium prophetae ab Jerusalem promiserant esse venturum.
In Scripturis sanctis. Ipsos asserit Dei prophetas esse: et illas Scripturas sanctas de Christo ante cecinerunt. Verum totus hic locus contra Manichaeos facit, ubi dicit, quod Evangelium ante sit promissum, et per prophetas Dei, et in sanctis Scripturis, quod Christus secundum carnem ex David stirpe, id 30.0646C| est, de Maria Virgine sit creatus, secundum quod praedixerat Isaias.
De Filio suo. Multi filii gratia, hic natura; cujus etiam in carne nativitas dissimilis caeteris invenitur eo quod ex virgine natus est.
30.0647A| Qui factus est ei ex semine David. Factus per Spiritum sanctum.
Secundum carnem. Addendo secundum carnem, et Photinum excludit, et Arium. Si enim secundum carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam factus non est.
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Dicendo in virtute, ostendit non solitum humanae naturae esse conceptum, sed absque virili semine ex virgine procreatum. Inferendo autem:
Secundum Spiritum sanctificationis. Ostendit creatorem suum Spiritum sanctum. Item ut sit in omnibus ipse primatum tenens, secundum Spiritum sanctificationis praedestinatus, ut prior omnibus incorruptibilitatis virtute surgeret, et viam resurrectionis 30.0647B| Dei filiis aperiret. De quibus ipse dicit: Quia filii Dei, cum sint filii resurrectionis.
Ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Non omnium resurgentium, sed ad Christum pertinentium, in ipso Christo resurrectionis forma est.
Per quem accepimus gratiam et apostolatum. Gratiam in baptismo: apostolatum, quando a Spiritu sancto directus est. Apostolus enim Graece, Latine missus dicitur. Item recto ordine, accepta gratia, honorem apostolatus meruisse se dicit.
Ad obediendum fidei. Ostendit Evangelii gratiam obedientibus praedicandam.
In omnibus gentibus. Apostolatum accepit, ut jam non Legi, sed fidei obedirent.
30.0647C| Pro nomine ejus. Vice nominis ejus fungimur ut ipse ait: sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit.
In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Et in vobis, id est, Romanis apostolatum accepimus.
Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei. Hoc est omnibus credentibus, quos aequaliter diligit Deus sine acceptione personae, Judaei, vel Graeci.
Vocatis sanctis. Sanctis vocatione Dei, non meritis facti. Item idcirco dicit, sanctis, quoniam gratiam Spiritus sancti habentibus praedicabat.
Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Talis est ubique salutatio ejus, ut et commemoret in nobis beneficia Dei, et optet in nobis integra permanere: quia et gratia nobis peccata 30.0647D| dimissa sunt, et reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Commonet etiam pacificos esse debere, unam eamdemque gratiam consecutos.
Primum quidem gratias ago Deo meo. Natura, Deus omnium est: merito et voluntate, paucorum, ut Deus Abraham: secundum quod hic suum nominat Deum.
Per Jesum Christum pro omnibus vobis. Hoc est, non pro Judaeis solis.
Quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Ostendit quomodo Romanorum fides omnibus Ecclesiis cognita sit. Vel certe, quod eadem fides, quam Romani tenent, in universo mundo ab apostolis praedicetur. Item prudenter laudat, ut provocet ad 30.0648A| profectum: Sive quia omni mundo mirum fuit Romanos credidisse, qui idolorum nimia fuerant cultura possessi, ita ut omnium gentium diis, quas vicerant, deservirent. Sed et simpliciter eorum fidem laudasse credendum est, cujus nunc devotio demonstratur.
Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Hoc est, in toto corde meo, et prompta devotione mea deservio. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo. Sive verbum hic spiritum nominavit, ut est illud: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Hic ostendit, se omnia 30.0648B| ex dilectione dicturum, ut liberius audiatur: et dat exemplum sine intermissione orandi.
Obsecrans. Qua liberatione ad vos quandoque perveniam in voluntate Dei. Aliter enim prosperum iter non habeo, nisi me voluntas Dei, quae omnia novit, illuc direxerit, ut aliquem habeam fructum. Unde in Actibus apostolorum legimus, eos alio ire volentes, alio destinatos. Sive secundum illud Jacobi: Si Deus voluerit, et vixerimus, faciemus hoc, vel illud.
Si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Demonstrat se cuncta quae agebat, ex Dei gerere voluntate.
Desidero enim videre vos. Hic ostendit, quomodo 30.0648C| eos superius laudaverat, qui ad confirmandum aliquid gratiae indigent spiritualis.
Ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritualis ad confirmandos vos. Romanos Petri praedicatione fidem tenentes confirmare se velle Paulus dicit: non quo minus accepissent a Petro: sed ut duobus apostolis testibus atque doctoribus, eorum roboretur fides.
Id est simul consolari in vobis per eam, quae invicem est fides vestra atque mea. Ut per communem fidem invicem consolemur.
Nolo autem vos ignorare, fratres: quia saepe proposui venire ad vos. Per commeantes autem fratres audire potuistis.
Et prohibitus sum usque adhuc. Ostendit se occupatum 30.0648D| necessitate Evangelii praedicandi, Romam adhuc ire non posse. Item prohibitus hic occupatus accipitur: dum aliis provinciis praedicaverit: sicut ipse exponit in fine Epistolae suae, dicens: Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos.
Ut aliquem fructum habeam in vobis. Mercedem laboris sui nominat fructum,
Sicut et in caeteris gentibus. Subauditur, habeo.
Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Sapientes; Graecos philosophos; Barbaros, insipientes appellat.
Itaque quod in me promptum est, et vobis, qui Romae estis evangelizare. Qui Romae estis: aeque insipientibus, ut Graecis evangelizare vult.
30.0649A| Non enim erubesco Evangelium. Recte dicit non se erubescere praedicationem crucis, quae credentibus Dei virtus est in salutem. Item hoc ad taxationem subtiliter pertinet paganorum, qui, cum non erubescant credere Deum suum Jovem propter inanem libidinem, in animalia irrationabilia, et insensibilia esse mutatum, nobis erubescendum putant, Dominum propter salutem perditi hominis credere crucifixum: cum in altero horrendum sit dedecus, in altero admiranda pietas atque virtus. Simul et illos haereticos tangit, qui haec tamquam indigna Deo refugiunt, ut hominem indueret, quem pro salute humani generis passioni traderet, non intelligentes nihil dignius creatore, quam creaturae suae curare salutem: maxime cum ipse per hoc naturae 30.0649B| detrimentum quasi impassibilis sentire non possit.
Virtus enim Dei est in salutem. Nulla major virtus est, quam quae devicta morte homini perdito reddit vitam.
Omni credenti. Quamvis infirmitas videatur incredulis.
Judaeo primum et Graeco. Sive quod justum fuerit, ut quomodo Abraham credens ex gentibus per solam primam fidem salvatus est: ita caeteri credentes salvarentur. Sive quod illud Testamentum, quod per legem Deus verax promiserat, debuerat exhibere.
Justitia enim Dei in eo revelatur. Ostendit ex fide uniuscujusque nostrum, praedicationis fidem posse roborari.
30.0649C| Ex fide in fidem. Sive quod ex fide justificatur Judaeus, et in fide gentilis. Et ideo exposuerit, ut cacologiae vitium declinaret.
Sicut scriptum est. Non ex operibus legis.
Justus autem ex fide vivit. Propterea hoc dicit: quia sine fide, hoc est, sine spe retributionis bonorum operum, perficere virtutes nemo poterit: sicut et ipse ad Hebraeos perhibens docet: Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Revelatur enim ira Dei de coelo. Si dicentibus Manichaeis, crudelis asseritur Deus veteris Testamenti, quia super peccatores vindictam inducat: quomodo hoc loco ab Apostolo dicitur a Deo novi Testamenti 30.0649D| vindictam impiis hominibus inferendam? Unde monstratur, unum eumdemque Deum esse novi et veteris Testamenti. Item incipit ad partem gentium loqui, dicitque Dei iram per Evangelium revelari, sive per naturae testimonium: noverunt enim homines, et beneficia, et plagas exspectare de coelo.
Super omnem impietatem, et injustitiam hominum. Tres esse videntur impietates. Prima et maxima in Deum, quae aut per blasphemiam, aut per idololatriam admittitur. Secunda, in parentes, aut injuria, aut contemptus: sicut scribitur in Levitico: Si quis dormierit cum uxore patris sui, morte moriatur: ambo impietatem fecerunt. Tertia, in extraneos, ut est illud: Et tu remisisti impietatem cordis mei. 30.0650A| Et plura alia, quae enumerare perlongum est. Sive omnis impietas, ad diversas idolorum culturas referenda est: ut impietas quasi ad injuriam Dei, injustitia vero ad omnia peccata pertinere videatur.
Eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent. Veritatem nominis Dei injustitia indignae materiae detinente dolorem. Item scientes delinquunt, qui, Dei veritate agnita, injuste agunt.
Quia quod notum est Dei. Ostendit quomodo omnis homo naturalem habens intellectum, agnoscit esse insequendam substantiam invisibilem, quae diversas in omnibus artes et disciplinas operatur. Quo etiam exemplo invisibilis Deus manifestatur hominibus, ex his operibus, quae operatus est, et operatur: simul et mens Trinitatis demonstrat imaginem, in qua 30.0650B| generat insitum sibi verbum, et inseparabilem habet sibimet natum verbum sapientia. Item quod potest naturaliter scire de Deo, quod sit, et quod justus sit.
Manifestum est in illis. In conscientiis eorum. Omnis namque creatura Deum se nosse testatur, et ab alio factam judicat: cujus voluntati sibi parere necesse sit. Si enim Deus summum magnum est, invisibilis, incomparabilis, incomprehensibilis, inaestimabilis: et qui super omnia sit, id est, cui neque praeponi aliquid, neque possit aequari, sive magnitudine, sive claritate, vel potentia: manifestum est, hoc nulli creaturae posse competere, quae et oculis videtur, ratione colligitur, et aestimatione judicatur. Major autem omnibus per omnia nulla est creatura: 30.0650C| quia omnes se alterutrum vincunt. Alia enim magnitudine, ut coelum, terra. Alia claritate, ut sol, vel stella. Alia altitudine, ut mare. Ita ergo pervidetur, quia nullum elementum sit Deus. Quod autem facta sint, mutabilitas eorum, quae non potest cadere in aeternitatem, demonstrat. Quod vero non seipsa fecerint, manifestum est: quia si se ipsa fecerunt, jam erant antequam fierent, ut se facere possent, quod valde absurdum est dicere. Cum vero variant, et ordines suos permutant, et alterutrum cedunt, ostendunt se ab uno auctore facta, et non suam, sed Domini sui facere voluntatem: cujus transgredi non possunt imperium.
Deus enim illis manifestavit. Virtus enim ejus occulta, ex his quae palam sunt, aestimatur. Si enim 30.0650D| ea quae videntur, tam praeclare ab eo facta sunt, ut quidam illa deos putarent, et aeterna esse tentarent: quanto magis factorem sempiternum et omnipotentem, et immensum esse intelligere potuerunt! secundum Sapientiae librum dicentem: Ad cujus magnitudinem, creatura comparata, poterit horum creator videri, etc.
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Tam evidenter intellecta sunt, ut conspecta dicantur.
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum. Sive per naturam, sive per facturam, et rationem.
Non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. 30.0651A| Pro eo quod tales facti sunt, ut Deum possint agnoscere, si velint.
Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Putantes se Dei magnitudinem in cogitatione posse comprehendere, evanuerunt in naturali sopore, creaturas pro creatore venerati.
Et obscuratum est insipiens cor eorum. Recedentes a lumine veritatis.
Dicentes enim se esse sapientes. Quasi qui invenissent quomodo invisibilis Deus, per simulacrorum visibile coleretur.
Stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem. Non intelligentes nullam similitudinem habere mortale immortalis, et corruptibile sempiterni.
30.0651B| Imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Non hominis solum, sed imaginis hominis: et non hujus tantum, sed etiam animalium. Hic Jovis cultores appellat, qui cum propter amores foedissimos in ista asserunt transformatum, et idcirco se illi tales imagines consecrasse, in quibus libidini satisfecit.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. In hoc quod Deus tradidisse dicitur propriis desideriis peccatores, ostendit non quod ipse sit causa, sed quod per longanimitatem, et patientiam non inducendo vindictam, patitur eos secundum cordis sui agere voluntatem: hoc facit volens eos ad poenitentiam converti. Item tradere in Scripturis dicitur Deus, cum non retinet delinquentes propter 30.0651C| arbitrii libertatem: sicut in Psalmo dicit: Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum.
In immunditiam. Quae est in turpibus ministeriis idolorum.
Ut contumeliis afficiant corpora sua. Dum sibi in sacramentis eorum, cauteria et combustiones infligunt.
In semetipsis. Ut quasi amentes ipsi in se, suorem sint vindices delictorum.
Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Commutaverunt veri Dei cultum in mendacium idolorum, quae falso prodigiis coluerunt: et quodammodo stultis mentiuntur esse, quod non sunt.
Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam creatori. Non solum dilexerunt, sed etiam servierunt: 30.0651D| sed quicumque alicujus creaturae cupiditate vincitur, ipsi servit. A quo enim quisque superatus est, hujus et servus est.
Qui est benedictus in saecula: amen. Cui si servissent, fieri benedicti in saecula potuissent. Qui enim fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum: sicut ipse manet in aeternum.
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Propter causas superius memoratas, in his flagitiis sunt dimissi.
Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Omnia perverterunt in Deum perversi. Neque enim ordinem naturae servaverunt: qui naturae dereliquerunt auctorem. 30.0652A| Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, initium et finis.
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Effrenata libido modum servare non novit.
Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Sic cucurrit ordo, ut qui Dei obliti erant, nec seipsos agnoscerent.
Et sicut non probaverunt, Deum habere in notitia. Non nescierunt, sed minime probaverunt. Ille enim probat se Deum habere in notitia, qui semper illum in praesenti habens, peccare non audet.
Tradidit illos Deus in reprobum sensum. Non reprobandi sunt traditi in reprobum sensum.
30.0652B| Ut faciant ea, quae non conveniunt. Homini facere.
Repletos omni iniquitate, malitia. Iniquitatem et malitiam, principales causas ostendit vitiorum esse.
Fornicatione, avaritia, nequitia. Fornicationem autem, et avaritiam simul junxit: quia utrique pene idololatria comparatur nequitiae.
Plenos invidia, homicidiis. Pulchre invidiam homicidio sociavit: quia prima, hujus criminis ipsa materia est.
Contentione. Contentio est, ubi non ratione aliquid, sed animi pertinacia defenditur, et ubi jam non veritas quaeritur, sed proximus fatigatur.
Dolo. Occulta malitia, blandis sermonibus adornata.
Malignitate. Malitiae votum, vel opus, malignitas appellatur.
30.0652C| Susurrones. Murmuratores, non in faciem, sed in aurem loquentes.
Detractores, Deo odibiles. Nihil est enim tam odibile Deo, quam idololatria: cui per similitudinem eradicandi poena detractionis scripta conjungitur.
Contumeliosos. Qui veloces sunt in verbis injuriae.
Superbos, elatos, inventores malorum. Qui vult supergredi quod est, superbus est, sicut diabolus perdit seipsum quod est. Qui enim super alios vult esse, hic infra se fiet: et ideo sequitur inventores malorum: quia semper superbia excogitat et invenit mala, sicut auctor superbiae per elationem suam invenit sibi malum, quod ante non fuerat. Elatus autem dicitur, qui effertur super mensuras suas.
Parentibus non obedientes. Veri parentes sunt, qui 30.0652D| per semen verbi generant in lucem filios ad vitam aeternam.
Insipientes, incompositos. Qui a fonte sapientiae recesserunt, necesse est ut inordinate ferantur.
Sine affectione, absque foedere. Affectio est adimpletio charitatis.
Sine misericordia. Quando aliis poterant misereri, qui in se misericordes esse noluerunt? Haec omnia per ordinem digesta peccata, de illis dicuntur, qui derelinquentes Deum, ab eo vicissim sunt derelicti. Caveamus ergo et nos, ne quod malum ex his habentes, similiter relinquamur.
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt: quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Hic 30.0653A| ostendit quomodo unusquisque hominum sit a Deo secundum actus proprios judicandus: in quo et ipse alium hominem peccantem judicat atque condemnat. Item cum ex eo sibi quisque displicet, quod fecerit malum, Dei justitiam cognovisse dicitur: non intellexerunt tales ab eo, et si non in praesenti, tamen in futuro esse puniendos. Si enim intellexissent, utique talia committere timuissent.
Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ne quis diceret, haec non omnia se fecisse: addidit, qui consentiunt facientibus. Sed et qui in istis non consensit, qui judicabant hujusmodi: tamen idololatriae consentiendo, quae omnium horum caput et causa est, omnibus consensisse videbatur.
CAPUT II. 30.0653B|
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis, quae judicas. Omnes hujusmodi, qui dijudicabant, maxime tamen hi qui habent in reprehendendo judicium judices et domini conveniuntur. Naturali enim judicio dignam factis profert unusquisque sententiam: omnesque noverunt, et innocentiam mereri praemium, et malitiam habere supplicium.
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem, in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo omnis, qui judicas eos, qui talia agunt, et facis ea: quia tu effugies judicium Dei? Secundum veritatem erit judicium, quo judicabantur hujusmodi, 30.0653C| qui non condemnare in aliis potuerunt, quae ipsi committere non timuerunt. Si enim tu, peccator, peccatorem tibi similem judicas, quanto magis Deus justus te judicabit injustum! ne illi mala placere, et displicere bona forsitan videantur: quippe quem sine personarum acceptione, nec amicis suis, nec angelis legimus pepercisse peccantibus. Humanum autem judicium multis modis corrumpitur. Amore, odio, timore, avaritia saepe judicii integritas violatur: et contra justitiae regulam interdum misericordia inclinatur.
An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Hic aperte monstratur quare peccatori desideria cordis sui dimiserit Deus: 30.0653D| et cum possit prohibere peccantem, vel inferre vindictam, mavult converti ad poenitentiam. Item numquid propterea tibi de impunitate blandiris, quia Deus in praesenti non reddit: et tu longitudinem temporis, et abundantiam bonitatis intuens, putas jam non esse judicium? Audi Scripturae sententiam: Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam converti. Bonus est exspectando, justus est puniendo. Unde admonet Propheta: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito venit ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Et iterum: Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus patiens redditor. 30.0654A| Multi se homines per patientiam Dei seducunt: qui nonvult statim punire peccantes: putatur enim aut res humanas minime curare, aut culpas indulgere, quia differt. Plerique etiam contra se calumniantur, cur in praesenti non reddit: non intelligentes, quod si ita fieret, nullus pene hominum remaneret: nec umquam de injustis fierent justi. Ideo autem hominibus videtur Deus diu exspectare peccantes: quia nos cum parvi temporis simus, annos centum aeternitatem putamus. Ille autem, apud quem mille anni pro uno sunt die, centum annos unius horae suae spatio non coaequat; quapropter hoc parvum est apud eum: cum etiam homines soleant multo tempore correptionem sperare peccantium.
Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor. 30.0654B| Tu autem imprudens aeger, ad vulnera major abuteris ipso remedio: quia juxta sententiam beati Job, poenitentiae loco abuteris in superbiam. Unde non agnita pietas majus tibi judicium parat: ut vindictam sentiat, qui misericordiam sentire contempsit. Iterum, omne enim cor, quod non sentit, induratur. Hoc enim modo iuduravit Deus cor Pharaonis.
Thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei: qui reddit unicuique secundum opera ejus. In diem judicii, iram tibi super iram ipse condis: qui die definito, et certo tempore apparebit.
His quidem qui secundum patientiam boni operis. Boni operis merces per patientiam exspectatur: quia in praesenti vita non redditur. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Et tunc erit perfectum 30.0654C| opus, si in finem usque duraverit: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Gloriam et honorem, et incorruptionem. Gloriam, qua sancti fulgebunt ut sol. Honorem, filiorum Dei, quo nihil est majus: per quem etiam angelos judicabunt. Incorruptionem vitae perpetuae.
Quaerentibus vitam aeternam. Qui per patientiae opera quaerit vitam aeternam ista omnia consequitur. Et qui habet hanc spem, in eo sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
His autem qui sunt ex contentione. Audiant, qui saepe victi, animositate contendunt, et timeant in consuetudine pessima permanere, ne ista omnia super eos deputentur. Jam superius dictum est, contentiosum hunc esse specialiter, qui aliquid contra 30.0654D| conscientiam suam nititur defensare.
Et qui non acquiescunt veritati: credunt autem iniquitati. Evangelicae veritati non credunt, et consentiunt iniquitati, ut relicto creatore, deserviant creaturae.
Ira et indignatio. In judicio poenae sunt.
Tribulatio et angustia. Conscientiae et infructuosae poenitentiae, sicut scriptum est; Tunc dicent intra se poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes. Item hucusque sermo dirigitur ad omnes naturali obnoxios legi: in quo etiam Judaei pariter continentur. Idcirco autem Judaeus Gentili antefertur: quoniam praeter naturalem, legem scriptam habet.
30.0655A| In omnem animam hominis operantis malum: Judaei primum et Graeci. Animae poenam Apostolus comminatur, propter haereticos, qui solam carnem delinquere dicunt: et animam negant posse peccare. Sive anima pro toto homine dicitur: Sicut in Genesi: Jacob cum septuaginta animabus Aegyptum introisse refertur.
Gloria autem, honor, et pax omni operanti bonum. Gloria contra iram, honor contra indignationem. Et quod supra incorruptionem, hic pacem appellat.
Judaeo primum et Graeco. Quod supra animam, hic hominem inominavit. Primum autem pro quidem ponit. Sive primum credulitatis tempore, non honore.
Non enim est personarum acceptio apud Deum. 30.0655B| Ergo nec gentes sibi de ignorantia falsa, nec Judaei de legis circumcisione, et privilegio blandiantur.
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Sine lege naturae: hoc loco, peribunt et judicabuntur, unum voluit intelligi, quia et qui perit, per Dei judicium perit, et qui judicatur, peccator perit: sicut scriptum est, quia peccatores peribunt. Nam et similes illos facit dicendo: Non auditores tantum legis justos esse, sed factores. Et paulo inferius dicit gentes in die Domini judicandas. Quis enim dubitat, tam sub lege positos quam sine lege degentes, nisi Christum crediderint, perituros?
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, 30.0655C| sed factores legis justificabuntur. Reddit rationem, quare non sint gentibus meliores. Unde et nobis timendum est, ne audientes legem, et non facientes, cum gentibus pereamus: sicut ipse alibi dicit: Ne cum hoc mundo damnemur.
Cum enim gentes, quae legem non habent. Ne quis forte diceret: Legem non habent: ad quam formam poterunt judicari?
Naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt. Sive de his dicit, qui naturaliter justi fuerunt ante legem, sive qui etiam nunc boni aliquid operantur.
Ejusmodi legem non habentes, ipsi sunt lex. Ostendit illos non esse sine lege, ut et gentes inexcusabiles faciat, et Judaeis de proprietate gloriam tollat.
Quid ostendunt opus legis scriptum in cordibus 30.0655D| suis: testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Natura agit legem in corde per conscientiae testimonium: sive conscientia testatur legem habere timendo, dum peccat, et victis gratulando peccatis, etiam si nullum hominum vereatur ipse, qui peccat.
Et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in die cum judicabit Deus occulta hominum. Dicit altercationes cogitationum esse, cum quid faciendum, vel non faciendum diutina deliberatione decernimus, et secundum hoc nos in die Domini judicandos: quia bonum malumve non ignorasse, probamur. Sive conscientia, et cogitationes nostrae erunt in die judicii ante oculos nostros, tamquam quaedam historiae cognoscendae: aut ipsae nos 30.0656A| accusabunt, aut etiam excusabunt, sicut scriptum est: Arguam te, et statuam eam contra faciem tuam.
Secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. Secundum quod annuntio per Jesum Christum, judicabit Deus.
Si autem tu Judaeus cognominaris. Hic convertit se ad Judaeos, docens opere, non nomine tantum debere esse Judaeum: eumque esse verum, cujus occulta sunt bona:
Et requiescis in lege. Confidis vel securus es.
Et gloriaris in Deo: et nosti voluntatem ejus. Gloriaris te solum nosse Deum, ejusque voluntatem agnoscere.
Et probas utiliora instructus per legem. Eligis majora, 30.0656B| et inter minora discernis. Quae enim per naturam utiliora probantur, utiliora sunt per legem.
Confidis teipsum esse ducem caecorum. Quorum cor obscuratum est.
Lumen eorum, qui in tenebris sunt. Ignorantiae.
Eruditorem insipientium. Qui Dei non habent sapientiam.
Magistrum infantium. Parvulorum aetate, vel sensu.
Habentem formam scientiae, et veritatis in lege. Ad quam semper respiciens, errare non potes.
Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Similiter gentibus dixerat: Qui enim alium judicas, teipsum condemnas. Qui in lege requiescis, o Judaee, quare transgrederis legem? Qui gloriaris in Deo, quare inhonoras 30.0656C| Deum? Qui nosti voluntatem ejus, quare non obtemperas ejus voluntati? Qui probas utiliora, cur inutilia sectaris? Dux caecorum: quomodo viam non vides rectam? Si enim videres: per ipsam utique ambulares. Si lumen es aliorum, cur non abjicis opera tenebrarum? Eruditor insipientium, ut quid timorem Domini, qui est initium sapientiae, reliquisti? Magister infantium, quomodo puer es in sensu? Qui habes formam scientiae veritatis in lege, quare nec ipse sequeris, nec alios sequi pessimo exemplo permittis? Quare non convenit vita tua doctrinae tuae, et opus tuum destruit fidem tuam? Unde fiet ut lex a te non custodita, non solum tibi nihil prosit, sed etiam majoris criminis reum, suum contemptorem obtineat.
30.0656D| Qui praedicas non furandum, furaris. Quidam dicunt, abscondendo ab hominibus furaris Christum.
Qui dicis non moechandum, moecharis. Non est una moechia. Nam omne quod Deo debet anima, si aliquid praeterquam Deo reddiderit, moechatur.
Qui abominaris idola, sacrilegium facis. Sacrilegium est, quod proprie in Deum committitur, quasi sacrosancti violatio. Item in hoc, inquit, in quo committis sacrilegium, idololatra esse monstraris.
Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Exponit sacrilegium, quia dicit:
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est: In Isaia. Praeposterato ordine ante posuit testimonium quam diceret, scriptum. Ita enim 30.0657A| dicentis sermo dilapsus est, ut quod ex propria intentione dicebat: eodem sensu scriptum repererit. Vel revera, quorum injustis actibus nomen Dei fuerat blasphematum, sicut scriptum est: Polluerunt nomen meum inter gentes: dum dicuntur populus Dei, inter quas gentes captivi, suis peccatis facientibus morabantur. Item, sicut ait: Per bona opera vestra benedicitur Deus: ita nunc non recte conversantibus blasphematur.
Circumcisio quidem prodest, si legem observes. Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Quomodo nihil est, si prodest? Prodest tempore suo signum: prodest si justitia (cujus est signaculum) adsit. Caeterum sine illa superfluum erit, sive quia vivere faciebat Judaeum, et infantia 30.0657B| exterminari antequam saperet, sive quia in lege faceret esse: qua perspecta invenitur, carnis circumcisione cessante, veram illam cordis esse venturam. Et praevaricator legis est, dum non sequitur id quod ibi praedictum est.
Si igitur praeputium justitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Visibilia indigent invisibilibus, invisibilia non indigent visibilibus, eo quod visibilia imago sunt invisibilium, et invisibilia veritas sint visibilium: ideo circumcisio autem cordis, non indiget carnis: quia imagine non indiget veritas: imago autem indiget veritate. Quaeritur sane: quare sit data circumcisio, si per seipsam non prodest. Primum, ut agnosceretur Dei populus inter gentes. Denique quando soli erant 30.0657C| in eremo, circumcisi non fuerunt. Sive ut corpora eorum agnoscerentur in bello. Nam quod in tali membro signantur, haec causa est: Primum ne aliud membrum aut debile fieret, aut turpe, quod publice videretur. Iterum, propter gratiae promissionem, in qua erant per castitatem placituri. Sive ut Christus significaretur ex ejus semine nasciturus, ad quem futura erat ista carnalis, quae spiritualem habebat afferre: cujus typum gerens Jesus Nave, populum secundo circumcidere jubetur.
Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. Sive dum litterae circumcisionem sectaris, circumcisionem spiritus accipere dedignaris: sive non sequendo, quod lex dicit: hoc 30.0657D| est, ut Christo credens, veram circumcisionem acceperis.
Non enim, qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio: sed qui in abscondito Judaeus est. Ipse est verus. Omnia enim, quae antea circa exteriorem hominem gerebantur, figuram interioris habebant.
Et circumcisio cordis. De qua scriptum in lege est: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui, ad Dominum Deum tuum amandum. Et iterum: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri.
In spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Non secundum litteram legis, sed secundum 30.0658A| novum Testamentum: quod interiora quaerit, quae solum videt Deus.
CAPUT III.
Quid ergo amplius est Judaeo: aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Ex persona Judaei interrogantis, dicitur, respondente Apostolo, multum quidem secundum omnem modum. Ideo autem multum interest: non quia circumcisionem in carne acceperunt, sed quia credita sunt illis eloquia Dei. Item reddit rationem, quod lex contempta non prosit, et quod carnalis circumcisionis praerogativa, nullis operibus fulta, sit vana. Interrogat, quid amplius habeat Judaeus. Ex cujus persona respondetur: Multum per omnem modum. Nam si ipsius sensus est: multum per omnem modum, et omnis homo 30.0658B| mendax: quomodo postea contravenit, dicens: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus Deus? Absit, etc. Postremo, quomodo Judaeos nihil amplius habere confirmat, si hic multum habere commemorat?
Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Hoc estis dicturi: primum, quod credita sunt illis eloquia Dei, et gentibus nulla.
Quid enim, si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Fidem promissorum, cum sit dictum Abrahae: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes.
Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Hic omnis, pro maxima parte dicit, sicut: Omnes sua quaerunt. Et omnes me dereliquerunt, Lucas est 30.0658C| mecum solus.
Sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. In psalmo quinquagesimo. Hoc testimonium ita posuit pars adversa, quasi diceret: Propterea ego peccavi, ut tu justus appareas, me judicando. Sed verus sensus sic se habet: quia promiserat se Deus sine personarum acceptione in peccantibus vindicare: et quidam ejus patientiam mendacium judicabant, vincit cum judicaverit, quando eorum facta puniet: in quibus nemo putaverit vindicari. Aliter: Probasti te curam de hominibus habere, qui per Prophetam mea abscondita revelasti, et vicisti eos, qui te incuriosum humanorum actuum esse confingunt. Hucusque objectio cucurrit: jam incipit Apostolus respondere.
30.0658D| Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus? Iniquum est, si in illis vindicat, qui ideo peccaverunt, ut illis justior appareret. Item non quod nostra iniquitas addat justitiam Deo, sed in tempore, quando in judicium cum Deo venimus, non observantes praecepta ejus, promissionum retributionem fraudamus. Unde ostenditur Deus verax; quia quae promisit sanctis, peccatoribus non dat.
Qui infert iram. Ut in diluvio et Sodoma, ita in judicio.
Secundum hominem dico: Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Secundum te, qui taliter sentis. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc 30.0659A| mundum? Quia justitia damnabit injustitiam: si, secundum te, humana iniquitate sit justior.
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius. Hoc est, crevit.
Quid adhuc et ego. Hoc est, insuper judicor ego quicumque mentior homo, qui laudari deberem, si meo mendacio, Dei veritas comprobatur.
Tamquam peccator judicor? Et non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere. Ut qui me ita judicat, qua peccantem, et non sicut quidam nos aiunt dicere: quod quanto majora mala fecerimus, tanto majora bona recipiamus.
Faciamus mala, ut veniant bona. Hoc fortassis ideo putabant: quia non intellexerunt, quod quidam dicebat: Ubi abundavit peccatum, superabundavit 30.0659B| gratia.
Quorum damnatio justa est. Quid justius, quam ut hanc poenam sentiant, quam nos negare mentiti sunt: qui nihil magis, quam justum Dei judicium praedicamus.
Quid ergo, praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus, Judaeos et Graecos, omnes sub peccato esse. Nos ex Judaeis nullam, unde majores simus, invenio causam. Hoc enim investigavit ratio, sub peccato esse, et Judaeos et Graecos, quod non ratione sola colligimus, sed etiam de Judaeis testimonio comprobamus. Item hoc ostendit: quomodo Judaei licet Legem et Prophetas haberent, nihil tamen amplius, quam gentes habebant: quia omnes similiter peccaverunt, et egent gloria Dei.
30.0659C| Sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam. In psalmo tertio decimo. Psalmus iste, unde hoc testimonium sumptum est, de insipiente loquitur: quod testimonium in adventu Christi praecipue ostendit impletum, tempore scilicet passionis, quo nullus justus cum pateretur, puto inventus sit.
Non est intelligens, non est requirens Deum. Qui non requirit fundamentum, necesse est ut declinet.
Omnes declinaverunt. Qui non intelligit, non requirit: seu ideo non intelligit, quia non quaerit. Deus autem tunc requiritur, cum ejus voluntas inquiritur: quia omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum, eo quod, qui peccat, Domini sui non cognoscit voluntatem. Nam et vulgo nescire dicitur, cujus voluntas ignorata est.
30.0659D| Simul inutiles facti sunt. Inutiles ad opus ad quod fuerunt procreati.
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nec Apostolus. Item si non est, qui faciat bonum, quomodo inferius plebem suam arguit devorantes, et inopum consilium confundentes? Plebs enim Dei non erat, si bonum non faciebat: maxime cum justa ibidem generatio appelletur. Hoc magis ad psalmi expositionem pertinet, quam ad Apostoli causam.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Fetore doctrinae suae, et adulatione contaminans, et interficiens audientes. Ideo enim sepulcrum diligenter clauditur, ne adhuc viventibus exhalatione sua generet pestem.
30.0660A| Linguis suis dolose agebant. Aliud ore promittentes, aliud corde volentes.
Venenum aspidum. Horum serpentium pessimum dicit esse venenum.
Sub labiis eorum. Hoc est, in corde.
Quorum os maledictione. Non est unius generis maledictio. Quidquid enim malo voto dicitur, sine dubio mala dicitur.
Et amaritudine plenum est. Amaritudo contraria est dulcedini verborum Dei.
Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Sive simpliciter homicidas dicit: sive interficientes animas adulando. Unde in Actibus Apostolorum, dicit Paulus: Mundus sum ab omni sanguine. Non enim subterfugi, quo minus vobis annuntiarem omne 30.0660B| consilium Dei.
Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Conteruntur et infelices fiunt animae in doctrinis eorum, vel in exemplis conversationis eorum.
Non est timor Dei ante oculos eorum. In timore Dei conclusit: qui si timorem Dei semper ante oculos habuissent, non utique deliquissent. Neque enim audet servus, Domino praesente, peccare.
Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur. Ne dicerent, haec in psalmo de gentibus dicta, ostendit, quae in lege dicta sunt, his qui in lege sunt, loqui. Quaeritur sane, quomodo Judaei dixerunt Deum non esse. Non utique verbo dixerunt, sed opere. Nam confitentur 30.0660C| quidem se nosse, factis autem negant. Ergo gentes hic non appellat: qui jam de illis talia dixerat in propria causa.
Ut omne os obstruatur. Non solum gentium, sed etiam Judaeorum: dum non habent unde gloriari possint.
Et subditus fiat omnis mundus Deo. In confessione peccati.
Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Modo non justificatur. Sive opera legis, circumcisionem dicit, sabbatum, et caeteras caeremonias: quae non tam ad justitiam, quam ad carnis laetitiam pertinebant. Item non contraria sibi dicit Apostolus, superius dicens: Qui ostendunt opus legis in cordibus suis. Et nunc dicit, ex operibus 30.0660D| legis non justificari omnem carnem. Carnem accusat, cujus providentia legi Dei subjicere non potest. Lex enim ostendere noxit peccatum: non tamen ostendit, qualiter debeat observari: et iterum punire noxia, non dans veniam poenitenti; Christus autem remissionem peccatorum donat credentibus, et docet quomodo debeant carnis vitia vitari, atque prudentia resecari.
Per legem enim cognitio peccati. Non remissio est peccati, sed cognitio. Ideo enim per legem quid sit peccatum, agnoscitur: quia aut in oblivione erat lex naturae: aut ante legem litterae, leviora quaeque non cognoscebantur esse peccata, id est, quae aliis non 30.0661A| nocebant: ut concupiscentia, ebrietas, et caetera hujusmodi.
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est. Hoc est, quod dicit: quia justitia, quae in Christo manifestanda erat, in lege naturali non erat cognita. Testimonia autem legis Moysi et Prophetarum annuntiatione praedicantur. Item sine lege litterae justitia manifestata: quae nobis gratis a Deo donata est, non nostro labore quaesita, et apertius per exempla Christi, evidentiora patefacta, quae latebant in lege.
Testificata a Lege et Prophetis. Sive justitia haec praedicata est a Lege et Prophetis: in novissimis temporibus esse ventura: sive cognitio peccati a Lege et Prophetis testimonium accepit.
30.0661B| Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes, qui credunt in eum. Justitia, qua creditur Christo.
Non enim est distinctio. Inter Judaeum et Graecum.
Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quia non habent suam.
Justificati gratis per gratiam ipsius. Sine ulla operum actione per baptismum, quod omnibus non merentibus gratis peccata donavit.
Per redemptionem, quae est in Christo Jesu. Qua nos redemit sanguine suo de morte: cui per peccatum venditi fueramus: secundum Isaiam dicentem: Peccatis vestris venundati estis. Quam mortem Christus vicit quia non peccavit. Omnes autem rei eramus mortis: cui se ille indebite tradidit, ut nos suo sanguine 30.0661C| redimeret. Unde Propheta praedixerat: Gratis venundati estis, et sine pecunia redimemini. Hoc est, quia nihil pro vobis accepistis, et Christi estis sanguine redimendi. Simul illud notandum, quia redemit nos, non emit: quia ante per naturam ipsius fueramus, licet simus nostris ab eo alienati delictis. Tunc sane fructuosa erit redemptio nostra, si peccare cessemus.
Quem proposuit Deus. In promptu ante oculos omnium posuit: ut qui redimi vult, accedat.
Propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae. Ut propitietur eis, qui credunt se ejus sanguine liberandos.
Propter remissionem praecedentium delictorum. Propterea passus est Christus, ut propositum Dei sedaret: 30.0661D| quo tandem punire decreverat peccatores.
In sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore. Vult ostendere Deum quidem ad hoc exspectasse, ut tamdem se corrigerent delinquentes. Illos vero male usos patientia Dei in majora prolapsos esse peccata. Unde Job ille justissimus suo tempore ait de peccatore: Dedit ei Deus locum poenitentiae: et ille abutitur eo in superbia.
Ut sit ipse justus, et justificans eum, qui ex fide est Jesu Christi. Qui solus inventus est, et quem ipse justificaverit: non ex operibus, sed ex fide.
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Ad Judaeum loquitur: ne glorieris te operibus meruisse justitiam. Item interrogatio Judaei est. Et respondetur 30.0662A| ab Apostolo: Exclusa est. Item, Judaeus interrogat.
Per quam legem? Factorum? id est, per naturalem. Opera legis refelluntur ab Apostolo.
Non. Sed per legem fidei. Per quam legem? Factorum? Non, subauditur, est: sed per legem fidei. Legem, dicit statum fidei terminum, hoc est, novum Testamentum.
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Certi sumus, vel judicamus. Abutuntur quidam hoc loco ad destructionem operum justitiae, solam fidem posse sufficere affirmantes: cum tamen alibi dicat Apostolus: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. In qua charitate, alio loco legis asserit plenitudinem contineri, dicens: 30.0662B| Plenitudo legis est charitas. Quod si haec eorum sensui videntur esse contraria: sine quibus operibus legis Apostolus justificari hominem per fidem dixisse credendus est, scilicet circumcisionis, vel sabbati, et caeterorum hujusmodi: non absque justitiae operibus, de quibus beatus Jacobus dicit: Fides sine operibus mortua est: hic autem de illo dicit, qui ad Christum veniens sola, cum primum credit, fide salvatur. Addendo autem, operibus legis, ostendit esse etiam gratiae opera.
An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Numquid Judaeos solos Deus creavit: aut de illis solis curam gerit? Nam et gentes peccaverunt, et vos; et si vos convertimini, et illi. Si vobis venit Christus ex lege promissus, et illis. Nam et frequenter Prophetae 30.0662C| etiam de Judaeorum vocatione dixerunt.
Immo et gentium. Pulchre modum servavit in verbis. Immo dixit: ut ostenderet magis gentes, quamvis non erant circumcisi. Et Abraham ante circumcisionem justus. Et reddit rationem, ne Judaeos excludere videretur.
Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat. Utrique uni Deo, et uni Christo credidistis.
Circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ipsum est ex fide et per fidem: sed usus Scripturarum hic est, ut in iisdem causis mallent mutare, quam repetere sermonem: sicut in Daniele scriptum est: Propter Abraham servum tuum, et Isaac dilectum tuum, et Israel sanctum tuum.
Legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem 30.0662D| statuimus. Non contraria sibi Apostolus dicit, superius asserens exclusam esse umbram, et typum legis praesenti veritate: nunc autem infert approbare se legem, in quo ipse testimonium perhibet. Abraham, non ex operibus legis, sed ex fide justificatus est. Item, legem ergo, quae circumcidi praecipit, superfluam judicamus. Absit. Immo stare faciamus, dum probamus verum esse, quod dixit: legem legi, testamentum testamento, circumcisionem circumcisioni successuram.
CAPUT IV.
Quid ergo dicemus invenisse Abraham. Revocavit illos ad caput circumcisionis: ut quod initio constituerit, adhibeatur in toto.
30.0663A| Patrem nostrum. Patrem secundum carnis circumcisionem. Nam fides in mente consistit.
Secundum carnem. Dicens secundum carnem, ostendit traducem carnis esse, non animae.
Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est. Si ex eo, quod se circumcidit, justificatus est, nihil illi Deus donavit, sed ex se habuit gloriam. Aliter; Si jussa perfecit, apud semetipsum habet gloriam, non apud Deum.
Habet gloriam, sed non apud Deum. Dicens, habet gloriam, sed non apud Deum: ostendit eum ex operibus suis gloriam habere, et non ex Deo.
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo. Tam magna fuit fides Abrahae, ut et pristina ei peccata donarentur, et sola prae omni justitia doceretur 30.0663B| accepta, et tanto deinceps amore flagravit, ut super omnia se opera praeparet.
Et reputatum est illi ad justitiam. Et ideo habet gloriam apud Deum, secundum quod lex probavit.
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Debitoris enim est facere, quae jubentur: et nisi paruerit, damnatur: si autem fecerit, non habet gloriam, quia inutilis adhuc servus dicitur, qui nihil amplius, quam quod praeceptum est, operatur. Aliter: Non illis gratis donatur justitia, seu merces redditur operum pristinorum.
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam. Convertentem impium, per solam fidem justificat 30.0663C| Deus, non opera bona, quae non habuit. Alioquin per impietatis opera fuerat puniendus. Simul attende, quia non peccatorem dicit justificari per fidem, sed impium: hoc est nuper credentem asseruit.
Secundum propositum gratiae Dei. Qui proposuit gratis per solam fidem peccata dimittere.
Sicut et David dicit beatitudinem hominis. Magna beatitudo est sine labore legis et poenitentiae, Domini gratiam promereri: sicut si quis aliquam dignitatem gratis accipiat.
Cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Ad hoc fides prima ad justitiam reputatur, ut de praeterito absolvatur: et de praesenti justificetur, et ad futura fidei opera praeparetur.
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum 30.0663D| tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Quod poenitetur, non tenetur: et quod tegitur, non apparet, et idcirco minime imputatur. Quidam dicunt remitti, per baptismum: tegi, laboribus poenitentiae: non imputari, per martyrium. Alii autem dicunt, remissis per baptismum peccatis, augeri charitatem in Deo, quae operit multitudinem peccatorum: et deinceps non sinit imputari, dum bonis quotidie operibus, mala praeterita superantur.
Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet: an etiam in praeputio? Vult istam beatitudinem tribus temporibus assignare: naturae, et circumcisionis, et Christianitatis.
Dicimus enim: quia reputata est Abrahae fides ad 30.0664A| justitiam. Omnes enim confitemur, et consentimus: ut quod ratio de Abraham invenerit, hoc de caeteris observemus.
Quomodo ergo reputata est ei: in circumcisione, an in praeputio? Videamus utrum circumcisio ex justitia, an justitia ex circumcisione sit nata.
Non in circumcisione, sed in praeputio. Quia ante justus quam circumcisus.
Et signum accepit circumcisionis. Ne dicerent: ergo superflue circumcisus est: signum ait esse justitiae, non augmentum.
Signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio. Signaculum accepit illius justitiae, quam praeputiati fides meruit. Perfecta enim fuit, ut signaculum mereretur. Semper enim res plena signatur. Sive ut 30.0664B| ostenderet, quam justus et fidelis esset, qui dolorem sibi ex mandato Dei dubitavit inferre. Non putetis superfluum, quod ab essentiarum Domino jubebatur: sicut nec parricidium credidit impium, quod fons praeceperat pietatis.
Ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam; et sit pater circumcisionis, non his tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Ut omnes qui ex gentibus credunt, filii sint Abrahae: dum et illis sola fides ad justitiam reputatur. Erunt ipsi circumcisi, sed corde. Sive quia in praeputio justus fuit, ut esset incircumcisorum pater: et circumcisus justus permansit, ut circumcisorum justorum fieret pater.
30.0664C| Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus. Hic enim legem ipsam circumcisionem appellat; eo quod possit omne praeceptum, lex intelligi.
Ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei. Sive ut in semine ejus, quod est Christus, benedicerentur omnes gentes: quae illi in haereditatem a patre sunt datae. Sive, ut cum eo recumbant gentes in regno coelorum.
Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. Si illi soli ut vos vultis, circumcisi haeredes sunt, non implevit Deus promissum Abrahae, ut pater esset multarum gentium: et, si ita est, jam videbitur Deo sine causa credidisse.
Lex enim iram operatur. Quia injustis est posita, et magis gravavit peccare volentes, quam absolvit, per 30.0664D| scientiam cumulando delicta. Si enim caeci essetis, peccatum non haberetis.
Ubi enim non est lex, neque praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Non ei qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum: sicut scriptum est. Cum ergo fides exinaniri non potest, nec promissio aboleri: non est ex lege haereditas, sed ex fide. Lex enim non donat peccata, sed damnat: et ideo non potest omnes gentes filios facere Abrahae: quia secundum quod omnes sub peccato inventi sunt, omnes erant utique puniendi. Fides autem, dimissis per gratiam peccatis, omnes credentes filios efficit Abrahae: sive quia non est quod praevaricetur, 30.0665A| ubi lex non est: sive non est, quod vindicetur, ubi lex necessaria non est.
Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum, cui credidisti. Ante Deum, qui pater est omnium credentium.
Qui vivificat mortuos. Hic mortuos ad generandum dicit, ut praesenti conveniat causae.
Et vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt. Quamvis et in principio vocaverit, quae non erant, et statim esse coeperunt: tamen hic de filii desperata conceptione significat, quia jam non erant eis tempora generandi.
Qui contra spem in spe credidit. Contra spem naturae est: ut centum annorum homo ex muliere aeque jam fessa, quae etiam in juventute sterilis fuisset, 30.0665B| semen suum sicut stellas coeli crederet esse futurum.
Ut fieret pater multarum gentium: secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et tamquam arena maris. Qui nec unius filii jam per se esse poterat pater.
Et non infirmatus est in fide. Quaeritur, quomodo Abraham, jam emortuo corpore, filios de Caetura generaverit, qui de Sara ante non potuit? Idcirco de Sara non genuit, quia et senex erat et sterilis: in illa vero quasi in juvene, cursu naturae facile potuit generare.
Non consideravit corpus suum emortuum: cum fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae: Nihil naturae considerat fides, quia omnipotentem 30.0665C| novit esse, qui dixit.
In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide. Nec de se, nec de senectutis impossibilitate, nec de promissionis magnitudine dubitavit.
Dans gloriam Deo: plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Tamquam de recepto gratias agens.
Ideo et reputatum est illi ad justitiam. Quia tam perfecte, et firmiter credidit.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam: sed et propter nos, quibus reputabitur. Non ut ejus solum fidem sciremus, qua Domino placuit: qui ideo etiam tentatus est, ut et ipse se nosset, et nos sequeremur.
30.0665D| Credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis. Si tam perfecte crediderimus Christum a mortuis resurrexisse: quomodo ille credidit corpus suum posse ad generandum vivificari jam mortuum.
Qui traditus est propter delicta nostra, et ressurrexit propter justificationem nostram. Qui morte sua, nostra peccata abolevit: et in ea qualitate, qua mortuus est, necessario resurgens apparuit, ut justitiam credentium confirmaret.
Justificati igitur ex fide. Pertractata causa quare nemo eorum ex operibus justificatus sit, sed omnes ex fide (quod exemplo Abrahae probat: cujus se 30.0666A| filios esse soli Judaei putabant), ostendit ratione, quod non genus, nec circumcisio, sed fides faciat filios Abrahae qui ex sola prima fide justificatus est. Qua ratione conclusa, pacem eos habere hortatur: quia nemo suo merito, sed omnes aequaliter Dei gratia sunt salvati.
Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Vel subjecti sumus utrique Deo: sive pacem Dei, non tantum saeculi, habeamus.
Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam. Per quem accessimus prope, qui eramus longe.
In qua stamus. Qui ante jacebamus.
Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Gloriamur nos sperare filiorum Dei gloriam possessuros. Tantumque 30.0666B| est, quod speramus, quantum ex se nullus auderet: ne non spes, sed blasphemia putaretur, eo quod multis pro sua magnitudine incredibile videatur.
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem. Non solum in gloriae spe, sed etiam in saluberrimis tribulationibus gloriamur, magnitudinem praemii cognoscentes, sicut Jacobus ait: Omne gaudium existimate. fratres, et reliqua. Unde et gaudere debemus aliquid pati pro nomine Dei, ut acquiramus de tribulatione finienda praemium infinitum. Consideratione enim praemii nullum possumus condignum aestimare laborem. Nam et scimus homines propter aurum ultro se ad 30.0666C| bestias deputare: quod tamen in aeternum non potuerunt possidere: quanto magis nos exemplo Apostolorum in tribulationibus gaudere debeamus! Quae quidem cum sint temporales, aeternam salutem acquirunt: et a doloribus liberant sempiternis. Cum multi propter spem parvae salutis, et curam corporis, maximos sustinuerint cruciatus: nec tamen perfectam possunt consequi sanitatem; quae etiam si provenerit, paulo post, morte intercedente, solvetur. Habemus ergo unde honeste, et sine periculo gloriemur. Magna enim gloria est de imis ad summa crescere: de nihilo ad maxima pervenire: de limo ad coelum, et de servitute vocamur ad regnum: si tamen omni saeculi gloria, et jucunditate centempta, in illo solo, quod nobis promittitur, gloriemur. Quod 30.0666D| et si feceritis, tale est, quale si quis, nummo plumbeo contempto, gemmam regiam consequatur: quamquam nec sit digna comparatio, quia quamvis hic pretium distet: tamen manet utriusque corruptio; ibi vero incorruptibilibus corrupta, et aeternis caduca mutantur.
Probatio vero spem: spes autem non confundit. Spes futurorum omnem confusionem expellit. Unde probatur non habere spem, qui praeceptis confunditur Christi.
Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Magnitudo beneficiorum excitat in se magnitudinem charitatis; quae perfecta confidit, et timere non novit. Item manifeste hoc ostendit: quia quaecumque 30.0667A| hominibus a Deo Patre donantur, per Spiritum sanctum tribuuntur.
Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quomodo nos Deus diligat, ex hoc cognoscimus: quia non solum nobis per Filii sui mortem peccata dimisit, sed et Spiritum sanctum nobis dedit, qui jam ostendat gloriam futurorum.
Ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus? Ut quid indebite pro nobis mortuus est, nisi ut manifestaret suam charitatem: cum adhuc peccatorum et scelerum languoribus premeremur?
Secundum tempus. Secundum tempus infirmi, quo jam defecerat pene justitia. Sive quia ultimo tempore passus est Christus, sive ad tridui tempus, ut praedicebatur, est mortuus.
30.0667B| Pro impiis mortuus est: Vult ostendere, quia pro impiis mortuus est: ut ex beneficiorum contemplatione, ejus gratiam commendaret, et in mercato delicti, quantum eum debeamus diligere, demonstraret: et tanto beneficio et sancto, an aliquid praeponendum sit, videremus: cum ille nobis impiis nec vitam suam praeposuerit, ne necessariam nobis denegaret mortem.
Vix enim pro justo, quis moritur. Ideo pro justo difficile moritur, quia justus non habet mori. Pro morituro enim forte moritur alter.
Nam pro bono forsitan, quis audeat mori? Bonus ipse est, qui et justus. Dicit enim alibi: Mandatum sanctum, et justum, et bonum. Forsitan autem, hoc est, tam facile audeat, ne illi injuria fiat.
30.0667C| Commendat autem charitatem suam Deus in nobis. Amabilem facit, cum insinuat quantum nos diligat: quando enim indebite aliquid praestatur, tunc maxime charitatis commendatur. Quid enim tam indebite, quam ut sine peccato Dominus pro servis impiis moreretur: et universitatis conditor dignaretur apparere in homine, et contemni pro reparatione propriae creaturae?
Quoniam si cum adhuc peccatores essemus secundum tempus. Notandum quod plerumque Apostolus credentes jam in Christo fuisse peccatores, dicens, jam non esse significat: ut qualiter se exhibere debeant, recognoscant.
Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis justificati nunc. Si peccatores tantum dilexit: quanto 30.0667D| magis custodiet justos!
In sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Non animalium sicut in lege. Caveamus ergo, ne peccando eum pollutum dicamus: sicut dicit ipse Apostolus ad Hebraeos.
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Peccatores inimici sunt 30.0668A| contemnendo, sicut dicit Apostolus: Scitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo: Quicumque enim voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei cognoscitur. Inimici ergo actibus, non natura. Reconciliati autem, quia conciliati naturaliter fueramus.
Multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Si per mortem Christi salvati sumus: quanto magis in ejus glorificabimur vita, si eam fuerimus imitati!
Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum nobis vita dabitur sempiterna, sed etiam quaedam similitudo per Christum promittitur divinae gloriae, sicut dicit Apostolus Joannes: Nondum apparuit quid erimus, 30.0668B| quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
Propterea sicut per unum hominem. Si per unum hominem Evam, peccatum intravit in mundum, insaniunt, qui dicunt: antequam deceperit diabolus Evam, peccatum fuisse in mundo. Item hic ostendere vult propterea Christum passum, ut qui sequentes Adam discesseramus a Deo, per Christum reconciliaremur Deo.
In hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum, mors: Exemplo vel forma. Quomodo cum non esset peccatum, per Adam advenit: ita etiam cum pene apud nullum justitia remansisset, per Christum est revocata. Et quomodo per illius peccatum, mors intravit; ita et per hujus justitiam, vita est reparata futura, non praesens.
30.0668C| Et ita in omnes homines mors pertransivit. Dum ita peccant, et similiter moriuntur. Non enim in Abraham, et Isaac, et Jacob pertransiit de quibus dicit Dominus: Omnes enim illi vivunt. Hic autem ideo dicit omnes mortuos, quia in multitudine peccatorum non excipientur pauci justi, sicut ibi: Non est, qui faciat bonum: non est usque ad unum. Et omnis homo mendax. Sive in eos omnes pertransiit, qui humano, non coelesti ritu vivebant. Item nunc Apostolus mortem animae significat: quia Adam praevaricans mortuus est, sicut et Propheta dicit: Anima, quae peccat, ipsa morietur. Transivit enim, et in omnes homines, qui naturalem legem praevaricati sunt.
In quo omnes peccaverunt. Hoc est in eo, quod 30.0668D| omnes peccaverunt, exemplo Adae peccant.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Lex peccati vindex advenit: ante cujus adventum liberius, vel praesentis vitae longitudine fruebantur. Erat quidem ante legem peccatum, sed non ita putabatur esse peccatum, quia jam pene oblitteratum fuerat in natura. Item dicens: Usque ad legem, 30.0669A| Moysi significat: Inferens autem, peccatum non imputatur cum lex non est: naturalem iterum ostendit legem, per quam praevaricatus est Cain: et post ipsum, qui naturalem legem praevaricati sunt.
Peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Quomodo mors regnabat, si non imputabatur peccatum? nisi subaudias, in praesenti non imputabatur.
Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen. Sive dum non esset, qui inter justum et injustum ante distingueret, putabat mors se omnibus dominari. Sive non solum in eos, qui praeceptum sicut Adam transgressi sunt: hoc est de filiis Noe, quibus jussum est, ne animam in sanguine manducarent: et de filiis Abrahae, quibus circumcisio mandata est: 30.0669B| sed etiam in eos, qui sine praecepto legem contempsere naturae.
Etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Hi sunt, qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt: qui per naturalem legem transgressi sunt, et non sicut Adam per mandatum.
Qui est forma futuri. Sive ideo forma fuit Christi, quia sicut Adam sine coitu a Deo factus est: ita ille ex virgine, Spiritu sancto operante, processit. Quidam dicunt forma econtrario, hoc est: sicut ille peccati caput, ita et iste justitiae. Item forma Christi Adam factus est. Sicut enim Adam primus mandatum Dei praevaricans, exemplum est legem Dei praevaricare volentibus: sic et Christus voluntatem 30.0669C| Patris complens, exemplum est imitari eum cupientibus.
30.0670A| Nam non sicut delictum, ita et donum. Ne in forma aequalitas putaretur.
Si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Hic manifeste docet: quia non generaliter de omni homine dicit, dicens: unius delicto, multi mortui sunt: quia communi et naturali morte: non solum peccantes, sed et justi moriuntur.
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Sed amplius.
Nam judicium quidem ex uno in condemnationem. Ex uno justo peccante, processit judicium mortis.
Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quia non invenit Adam multam justitiam, quam 30.0670B| suo exemplo destrueret: Christus autem gratia sua multorum peccata dissolvit. Et Adam solam formam fecit delicti: Christus vero et gratis peccata remisit, et justitiae dedit exemplum.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes in vita, regnabunt per unum Jesum Christum. Quare multa peccata dimisit, abundantia donationis Spiritus sancti, quia multa sunt dona. Ipsa enim justitia donatur per baptismum, non ex merito possidetur.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Mors regnavit: subauditur, ita et per justificationem gratia regnavit. 30.0670C| Itemque superius dicit: Numquid iniquus Deus, qui infert iram? Et adjecit: Absit; quomodo potest 30.0671A| unius delicto Adae, omnes homines condemnare? cum nec unius Christi justitia, omnes homines justificati sunt? Omnes autem dicens, non generaliter dicit, sed uniuscujusque partis significat multitudinem. Alioquin inveniuntur omnes homines justificati in Christo, sicut et in Adam condemnati: et non erit ultra, qui puniatur.
Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Sicut exemplo inobedientiae Adae, peccaverunt multi. Grande enim crimen inobedientiae est, quod tantos occidit.
Lex autem subintravit: ut abundaret delictum. Quia naturalem legem habentes Hebraei et scribae acceperunt, propterea dicit, subintravit. Ipsi enim ad majorem 30.0671B| mercedem accipientes legem, per suam negligentiam non custodientes, in majus ceciderunt delictum, ne dicerent, sed nobis lex peccatum dimisit: non, inquit, venit dimittere, sed demonstrare delicta. Et dum scienter peccatur, coepit abundare delictum: quasi si diceret: ut video, lex peccatum non abstulit, sed adjecit: non tamen suo vitio, sed illorum; subintravit, hoc est, subito intravit, et ita contingit ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Sicut ait Salvator: Cui plus dimittitur, amplius diligit. Manifestata est enim quantitas peccati, ut sciretur gratiae magnitudo, et redderemus competens debitum charitatis.
Ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia 30.0671C| regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Sicut abundanter confirmatum est regnum peccati, per contemptum legis: ita et regnum gratiae confirmetur, per multorum remissionem peccatorum, et indesinentem deinceps justitiae actionem.
CAPUT VI.
Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato: ut gratia abundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato. Ne non intelligentes dicerent: Si gratia crescit in magnitudine delictorum, peccare debemus, ut possit magis ac magis gratia abundare. Absit. Ego de illis dico, quos ita fides invenit, non de nobis, qui jam mortui sumus peccato, ut gratia viveremus.
Quomodo adhuc vivemus in illo? Vult tam firmum 30.0671D| esse baptizatum, tamque perfectum.
An ignoratis, fratres. Aut numquid nescitis ipsum sacramentum baptismatis.
Quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu. Tribus modis baptismum accipitur in Scripturis: Aquae, et Spiritus sancti, qui et ignis appellatus est, et sanguinis in martyrio, de quo Salvator dicebat: Baptismo habeo baptizari.
In morte ipsius baptizati sumus. Ut illi commoriamur in baptismo.
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis, per gloriam Patris: ita et nos in novitate vitae ambulemus. Ostendit nos propterea ita baptizari, ut per mysterium 30.0672A| consepeliamur Christo, criminibus morientes, et renuntiantes pristinae vitae: ut quomodo Pater glorificatur in Filii resurrectione, ita et per nostrae conversationis novitatem ab omnibus honoretur: ut ne signa quidem veteris hominis agnoscantur in nobis. Nec enim aliquid velle, aut cupere debemus, quod volunt aut cupiunt, qui nondum sunt baptizati, et quicumque adhuc veteris vitae erroribus implicantur.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Si consepulti sumus nunc, et tunc resurrectionis ejus poterimus esse participes; et si fuerimus novi, et immutati in conversatione, similiter novi et immutati erimus in gloria.
30.0672B| Hoc scientes, quia vetus homo noster. Qui veterem hominem terrenum Adam imitando peccabant.
Simul crucifixus est. Per baptismum te crucifixum intellige, qui membrum de corpore ejus effectus es. Et ille quidem innoxium corpus appendit, ut tu noxium suspendas a vitiis, in quo mysterio Moyses serpentem aereum in deserto suspendit.
Ut destruatur corpus peccati: ut ultra non serviamus peccato. Hoc est, ut omnia vitia destruantur, quia unum vitium, membrum est peccati: omnia, corpus totum. Christus non ex parte, sed integer est crucifixus. Sive ut corpus nostrum destruatur a servitute peccati, et fiat justitiae mancipium, quod solebat esse delicti. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati.
30.0672C| Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Hoc est, alienatus est a peccato. Mortuus enim omnino non peccat. Ita et qui natus est de Deo, non peccat. Crucifixus enim omnibus membris dolore occupatis, peccare vix poterit.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo. Si commortui non sumus, nec convivemus: quia ejus non sumus membra.
Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Ita et nos si hic voluntate mortui fuerimus: secundam non timebimus mortem. Sive jam non potestis iterum baptizari, quia Christus non potest pro vobis iterum crucifigi: sicut dicit ad Hebraeos: Impossibile est 30.0672D| eos, qui semel illuminati sunt, etc. Quibus non poenitentiam negat, sed iterationem baptismi diffitetur.
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quia ipse peccata nostra portavit, et pro nobis doluit, ne de caetero peccaremus.
Quod autem vivit, vivit Deo. Vivit in gloria deitatis.
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato: viventes autem Deo, in Christo Jesu. Quasi membra ejus semel vos scitote commortuos debere jam semper vivere Deo in Christo, in quo vita nostra abscondita est apud Deum: quem induit: ejus sequamur exemplum.
30.0673A| Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. In corpore mortali, vivite, ut immortales. Et quomodo regnet peccatum in corpore, exposuit, per obedientiam scilicet, et consensum.
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Unumquodque membrum, si officium suum in malos usus vertit, arma iniquitatis efficitur ad justitiam expugnandam. Simul notandum quod homo membra sua cui velit parti exhibeat per arbitrii libertatem.
Sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes. Tamquam qui jam resurrexistis, quia tunc nec carnaliter vivitur, nec peccato.
Et membra vestra arma justitiae Deo. Ut oculus qui 30.0673B| ante videbat ad concupiscendum: nunc videat nudum ad vestiendum. Sic de reliquis membris adverte.
Peccatum enim vobis non dominabitur. Non vos vincet peccatum. Non enim estis parvuli, sed perfecti: quasi paedagogus puero. Noli facere vitium sermonis; non enim adhuc audis grammaticum, sed oratorem, sive non debet dominari. Item non quia impossibile sit peccare his qui gratiam acceperunt: ideo dicit, peccatum in vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis, sed sub gratia. Sed bene sciens, quia hi qui sub gratia sunt, alieni sunt a multis, et a diversis praeceptis legis, et ab oneribus ejus: quae data est propter duritiam cordis Judaeorum, ut est illud: Leprosam domum destruere, et 30.0673C| longe a civitate in locum immundum projicere. Qui enim participes sunt Christi gratiae, didicerunt quemadmodum oportet vincere passiones, et Deum diligere ac proximum suum, sicut scriptum est: Non enim estis sub lege, sed sub gratia: gratiam vivendi, et doctrinae praebuit exemplum.
Quid ergo? Peccabimus: quoniam non sumus sub lege. Ne dicerent: Ergo cessante vindicta legis, impune peccamus.
Sed sub gratia? Absit. Si peccatis, sub gratia non estis.
An nescitis, quoniam cui exhibetis vos servos ad obedientiam, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati, ad mortem: sive obeditionis, ad justitiam? Si volueritis peccatis servire, incipietis sententiae legis 30.0673D| subjacere, quae vindicat in peccantes: si autem justitiae obedieritis, non estis sub lege, sed sub gratia.
Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati. Fuistis, inquit, sed non estis.
Obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Ex corde dicit, hoc est, fideliter.
Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. In doctrina et exemplo Christi; qui non solum peccata, sed etiam occasiones auferre docuit delictorum.
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Humanum dico, quia nondum ad plenum potestis audire divinum. Cum enim multo magis debetis servire 30.0674A| justitiae, quam peccato, cui ante servistis: ego tamen concedo infirmitati vestrae, ut tantum justitiae serviatis. Sive ita: humana jam ratione digna loquor, quod omnes mecum sentire possent, et nullus abnuere.
Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae, in sanctificationem. Quia quidquid anima carnaliter gerit, carnaliter deputatur: si autem caro spirituale opus faciat, totus homo efficitur spiritalis: ut est illud: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Nos exhibuimus membra nostra servire peccato; non sicut Manichaei dicunt: naturam corporis insertum habere peccatum.
30.0674B| Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Hoc est in nullo ei penitus servientes: ita et nunc liberi estote ab omni peccato.
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nullus sine dubio fructus est in ea re, quae per poenitentiam erubescitur. Omnis enim qui cognoscit bonitatem, in pristinis actibus erubescit: quicumque autem erubescit justitiam, fructum ejus ignorat. Ergo qui peccant, nec in praesenti aliquem fructum habent, et mortem perpetuam in futuro percipient. Qui vero serviunt Domino, et in praesenti fructum habent, donum Spiritus sancti: et in futuro vitam aeternam. Aliter: Quare fructum in actione illius rei habuistis: in cujus etiam recordatione verecundia est?
30.0674C| Nunc vero liberati a peccato: servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero, vitam aeternam. Hoc ipsum ideo fructus est, quod vivetis sanctificati per baptismum.
Stipendia enim peccati, mors. Qui peccato militat, remunerationem accipit mortem. Item praemium, quod offert ad deceptionem nostram, hoc mors est.
Gratia autem Dei vita aeterna. Non dixit similiter, stipendia justitiae: quia non est antequam remuneratur in nobis. Non enim nostro labore quaesita est, sed Dei munere condonata.
CAPUT VII.
An ignoratis, fratres? scientibus enim legem loquor. Hic incipit difficultatem legis ostendere, ut illos hortetur 30.0674D| ad gratiam sine ejus timore transire.
Quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit. Homo, sive lex homini.
Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Comparatione legis, mandatum virum appellat: ut ostendat legem sine effectu vindictae quasi mortuam, nobis jam mortificatis impedire non posse, quominus ex integro ad Christum (qui resurrexit a mortuis) transeamus: qui merito nobis viveret, si invenisset quod punire posset in nobis.
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. 30.0675A| Quamdiu vivit vir, tamdiu illi secundum ejus solius necesse est vivere voluntatem: cum autem, illo mortuo, alio viro mulier fuerit copulata, jam non illi secundum prioris viri consuetudinem est vivendum.
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi. Noluit juxta comparationem, legem illis dicere mortuam; sed quod verbis eis dicere non audebat, intellectui dereliquit.
Per corpus Christi, ut sitis alterius viri: qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo. Commoriendo Christo, qui damnavit peccatum in carne.
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris. Cum essemus in carnali conversatione, passio concupiscentiae operabatur in oculis: et in caeteris membris 30.0675B| caeterae passiones: quae tamen per legem ostendebantur esse peccata. Item in carne est: qui voluntate carnis ducitur: et legi Dei obedire prohibetur: quia non potest duobus dominis servire. Nunc autem gratia Spiritus sancti, docti passiones vincere, in carne non sumus, quia mortui sumus legi, quae doctrinam gratiae non continet.
Ut fructificarent morti. Ut nos legis severitas interficeret.
Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur. Morientes peccato, in quo detinebamur a lege.
Ita ut serviamus in novitate spiritus. Spiritualis gratiae praeceptis, et non litterae legis. Item servitus nova est, non diligere mundum, neque ea quae sunt 30.0675C| in mundo: et carnis curam non facere in concupiscentiis. Lex enim bona terrae promittens, nutrire novit amatorum carnis desideria. Juste hic discipuli Jesu legi mortui sunt, quoniam mundo abrenuntiaverunt.
Et non in vetustate litterae. Nunc scriptae et naturalis legis facit mentionem: quia scripta lex et naturalem continet. Infert autem dicens: Nam concupiscentiam nesciebam nisi per legem. Personam juvenis sumit, ostendere volens, quia quamdiu sumus infantes, omnino quid sit concupiscentia ignoramus. Cum autem crescere coeperimus, initium accipit concupiscentia (quae a lege prohibita est) in nostram pervenire notitiam, cum jam possimus discernere bonum et malum.
30.0675D| Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Quia ab ea semper mortem dixerat esse solutam. Item ex hinc vult ostendere: quoniam non custodiendo legem, non fuit legis infirmitas, sed humanae voluntatis. Dicendo autem: Peccatum non cognovi, nisi per legem: personam pueri assumit, qui per aetatis infirmitatem legi obnoxius non est: sed ubi adoleverit, sub lege esse incipit, et mandata cognoscere.
Absit. Contra Manichaeos. Quod si dixerint, timuit scandalum: semper ergo timuit, et numquam contra legem locutus est. Unde ergo vos audistis, quod ille non fecit?
Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Hic in persona ejus hominis loquitur, qui legem accepit, 30.0676A| id est, qui primum Dei mandata cognoscit: cum consuetudinem habet delinquendi.
Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Non dixit; non habebam, aut, non faciebam: sed, nesciebam: hoc est, nesciebam concupiscentiam esse peccatum. Item sicut lumen in tenebris, vel offendiculum, vel foveam ostendit: similiter, et lex praecavendum, et observandum esse a peccatis facit notitiam peccatorum: et per hoc legem sanctam et bonam esse dicimus.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me. Hic peccatum diabolum appellat, sicut in Apocalypsi nominatur: scilicet auctor peccati. Dicit ergo occasionem mandati: quod excusationem ignorantiae abstulit. Gravius enim facit, 30.0676B| quam ante peccare: sicut omnis invidus tunc magis occasionem nocendi amplectitur, quando aliquid committitur ei, cui ille molitur insidias.
Omnem concupiscentiam. Quae fuerat lege prohibita.
Sine lege enim. Pene lex in oblivione erat naturalis, quae suggerebat, quid sit peccatum: idcirco lex litterae superducta est: ut commoneret oblitos. Item, si cum lex non esset, peccatum mortuum est: Insaniunt qui de Adam per traducem asserunt ad nos venire peccatum. Propterea hic dicit, peccatum mortuum est: quia in infantibus, qui sine lege sunt, non vivit, id est, impune committitur. Nam maledicente infante parentibus, videtur esse peccatum, non tamen vivum, sed mortuum.
30.0676C| Peccatum mortuum erat. Puer licet peccet, mortuum est in eo peccatum: quia non est legi subjectus.
Ego autem vivebam sine lege aliquando. Quasi justum et liberum vivere me putabam: sive in praesenti vivebam. Item, cum autem puer essem, legi obnoxius non eram.
Sed cum venisset mandatum. In fine oblivionis recognitum est peccatum, adveniente mandato: ut omnis qui illud fecerit, mortuum se esse cognoscat.
Peccatum revixit. Ubi adolevi, et coepi esse sub lege: et delictum, quod cum essem puer, per ignorantiam erat in me mortuum, revixit in me lege dominante. Ita ergo, inquit, mandatum, quod erat ad vitam datum, hoc mihi in mortem inventum est, 30.0676D| pueritiae consuetudine, et more peccandi. Item, quia vixerat per naturalem scientiam, et mortuum fuerat per oblivionem, ideo dicitur revixisse per legem.
Ego autem mortuus sum. Quia sciens praevaricavi.
Et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Quod custoditum proficiebat ad vitam, neglectum duxit ad mortem. Item poenam mortem dicit, quam nobis peccatum per deceptionem suam acquisivit, ostendens temporalia et terrena, quae putantur esse bona: et legem praevaricare suadens, quae vitam aeternam facientibus repromittit.
Nam peccatum, occasione accepta, per mandatum 30.0677A| seduxit me: et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Contra impugnatores legis et contra eos qui justitiam a bonitate secernunt: lex et sancta et bona dicitur et justa. Nisi, inquit, abundaverit justitia vestra. Sed et Deus nonnumquam in veteri Instrumento bonus, et in novo dicitur justus. Pater juste, ait Dominus. Contra Marcionistas hic locus facit.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non mihi ipsa causa mortis exstitit, sed ego qui peccando invenio mortem.
Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Per bonum legis revelatur peccatum, et ab ipsa punitur. Item vult ostendere qualiter infantis, qui ante sine lege erat, cum coeperit 30.0677B| adolescere, et a parentibus nihilominus prohiberi, peccatum incipiat apparere. Apparet autem, cum illud vitare didicerit. Ipsum enim peccatum si in proficiente aetate, non solum non abscinditur, sed augetur, supra modum peccans efficitur, dum jam veniam non meretur.
Ut fiat supra modum peccans. Ante legem modum habebat per ignorantiam: super modum est, cum scienter admittitur. Item hoc dicit, quoniam peccatum, cum per aetatem obnoxium non erat adolescenti aetati, dominante sibi lege, commissi reputatur in culpam: factum est ultra modum peccatum.
Peccatum per mandatum. Nunc ex persona ejus, qui aetatem legitimam habet, sermo profertur. Qui enim dicit: Quia lex spiritualis est, seipsum condemnat 30.0677C| propria voluntate peccante. Unde adjecit: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato: ut ostendat, quia cum esset liber, ipse se venundedit peccato. Quid enim iterum dicit? Quod enim operor non intelligo: hoc est nolens discernere nocere, volens noceo. Aliena desidero, in eis fraudare non optans: hoc enim ostendit dicens: Non enim quod volo ago: hoc est mihi bonum fieri; sed quod odi illud facio: similiter intelligitur, mihi malum fieri. Si enim, quod nolo mihi malum fieri, hoc facio: consentio legi, quia bona est, praecipiens, quod tibi fieri non vis, alii non feceris.
Scimus enim, quia lex spiritualis est. Quae spiritualia mandat.
Ego autem carnalis sum. Ego quamcumque legem 30.0677D| accipio, et carnaliter vivere consuevi.
Venundatus sub peccato. Quod enim operor, non intelligo. Non enim, quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. Proposito peccato, ut si consilium ejus accepero, ipsius servus efficiar, sponte memetipsum subjiciens, etiam quasi inebriatus consuetudine peccatorum, ignoro, quid facio. Quod enim operor, non intelligo. Sive ita pronuntiandum: ego non intelligo malum esse, quod invitus admitto, cum malum nolo facere, quod committo: utique cum lege sentio, quae mala et non vult, et prohibet. Potest autem et intelligi: Si pecco, legis severitati meipsum subjicio. Item invenitur peccare, qui voluntati carnis inservit.
30.0678A| Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. Si ea, quae lex praecipit contraria voluntati carnis, custodire voluero secundum carnem, quod nolo, illud facio: secundum vero voluntatem spiritus, legi Dei spirituali atque bonae convenio.
Nunc autem jam non ego operor illud. Ante consuetudinem ergo libens ego ipse faciebam. Item dicens: Jam non ego operor illud: ostendit, quia non est hominis rationalis, irrationalium animalium ritu vivendum. Inferens autem, quod habitat in me peccatum: docuit, quia totum se tradiderit passionibus carnis, quae Deo sunt inimicae.
Sed quod habitat in me peccatum. Habitat quasi hospes, et quasi aliud in alio: non quasi unum, ut accidentia scilicet, non naturalia.
30.0678B| Scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum. Non dicit: Non est caro mea bona. Item hoc ex persona ejus dicitur, qui peccandi consuetudinem habet, et carnis vitiis tenetur obnoxius.
Nam velle adjacet mihi. Est voluntas, sed non est effectus: quia carnalis consuetudo voluntati resistit. Item voluntas carnis amatur magis, quam Dei. Ideo dicit, velle adjacet mihi, ut id quod mihi bonum fieri volo, non perficiam proximo: nam quod odi pati, illud facio.
Perficere autem bonum non invenio. Non video facere.
Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Sicut, verbi gratia, si quis jam devorare consuevit, etiam cum non optat, incurrit.
Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor 30.0678C| illud, sed quod habitat in me peccatum. Non ego, qui invitus, sed consuetudo peccati: quam tamen necessitatem mihi ipse paravi.
Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum. Si ego volo, invenio mihi legem bonum facere contra adjacens malum. Item hoc est quod ait, secundum animae voluntatem bonum velle se facere; adjacere sibi malum juxta desideria carnis.
Quoniam mihi malum adjacet. Quod dicit: Quoniam mihi malum adjacet: ostendit, quia non per necessitatem peccat: sed propria voluntate ducitur ad peccatum, cum vult esse carnis amator.
Condelector enim legi Dei, secundum interiorem hominem. Consentio legi secundum mentem. Item interior homo noster rationalis et intelligibilis, est anima 30.0678D| quae consentit legi Dei. Lex enim ejus est rationabiliter vivere, et non duci irrationabilium animalium passionibus. Exterior vero, est corpus nostrum. Ejus autem lex prudentia carnis est: quae docet edere, et potare, et caeteris uti luxuriis, quae repugnant rationi. Et si superaverint, legi peccati subjiciunt. Sic enim ita est, sicut quidam aestimant: quia quod nolumus, hoc facimus.
Video autem aliam legem in membris meis. Desideria consueta, vel persuasionem inimici.
Repugnantem legi mentis meae. Conscientiae scilicet naturali, vel legi divinae, quae in mente consistit.
Et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. In consuetudinem delictorum.
30.0679A| Infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Ego qui sic detineor, quis me liberabit de consuetudine mortifera corporali?
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Admirabiliter intulit, dicens: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: quia quae Moyses et naturalis lex non docuit, haec docuit Dominus noster Jesus Christus: contemnere mundum, et superare vitia. Unde beatus Apostolus hoc docet, dicens: Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Item, quem lex non potuit liberare: numquid non Paulus nondum erat Dei gratia liberatus? Unde probatur, quia ex alterius persona haec loquitur.
Igitur ego ipse mente servio legi Dei. Recapitulat, 30.0679B| ut concludat, et rursum in persona ejus, qui sub lege erat, haec loquitur.
Carne autem legi peccati. Homo carnalis duplex est quodammodo, et in semetipso divisus.
CAPUT VIII.
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Hic Apostolus nihil in illis damnatione dignum esse ait, qui carnis opera crucifixerunt.
Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu. Notandum, quia gratiam legem appellat.
Liberavit me a lege peccati et mortis. Quae mortificat peccatores.
Nam quod impossibile erat legi. Hic ostendit quoniam 30.0679C| lex per infirmitatem carnis non poterat impleri. In eo autem in quo dixit: Deus, cum Filium suum misisset in similitudinem carnis peccati: et propter peccatum misisse demonstrat, quoniam ante incarnationem erat Filius, et suscepta postea carne, quae ad peccandum esset proclivior, ipse tamen absque peccato eam susceperit. Et idcirco dicitur in similitudinem carnis peccati, suscepta carne, venisse et peccatum in eadem carne damnasse: quoniam carnem, quam susceperat, innoxiam servaverit ab omni contagione peccati. Item legem dicit, non praecepta sacrificiorum, et caetera, quae erant umbra, usque ad tempus Christi data: sed illam quam et Dominus noster Jesus Christus docuit, dicens: Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, sic et vos 30.0679D| facite illis. Ista est enim Lex et Prophetae. Infirma enim erat qua nos volebamus. Non enim impossibilia mandata. Unde Filius Dei formam servi accipiens, factus est homo, ut peccatum damnaret in carne, et nos instrueret, quemadmodum oporteat peccatum damnare in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis.
In quo infirmabatur per carnem. In illis infirmabatur, non in se.
Deus Filium suum mittens. Contra Photinum, qui negat, Filium ante carnem.
In similitudinem carnis peccati. Dicens in similitudinem carnis peccati, ostendit eum eamdem quidem carnem, sed absque peccato portasse. Item hic similitudo 30.0680A| veritatem habet: sicut Adam genuit ad similitudinem suam. Similem ergo caeteris hominibus carnem Dominus Deus noster Jesus Christus assumpsit.
Et de peccato damnavit peccatum in carne. Quasi si dicas, de hoste expugnavit hostem. Sive sicut hostias, quas pro peccato offerebant in lege, peccati nomine vocabant, cum ipsi delicta nescirent, sicut scriptum est: Et imponent manus super caput peccati sui; sic et Christi caro, quae pro peccatis nostris oblata est, peccati nomen accepit. Quidam autem dicunt, quod peccato Judaeorum, quod Dominum occiderunt, peccatum diaboli, quod hostem deceperat, per hominem condemnari: sicut ad Hebraeos dicit: Ut per mortem destrueret eum, qui habebat 30.0680B| mortis imperium. Sive de illius carnis substantia, quae ante serviebat peccato, vicit (numquam peccando) peccatum: et in eadem carne damnavit peccatum, ut ostenderet voluntatem esse in crimine, non naturam, quae talis a Deo facta est, ut possit non peccare, si velit.
Ut justificatio legis impleretur in nobis. Ut quod in illis, repugnante carnali consuetudine, implere non potuit, in nobis saltem impleatur, qui exemplo Christi mortificabimus carnem.
Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt. Homo ex spiritu et carne constructus est. Quando ergo carnalia agit, totus 30.0680C| caro dicitur: quando vero spiritualia, totus spiritus appellatur. Unaquaeque enim substantia, cum eadem alteram in suam ditionem erigit, et vim quodammodo propriam et nomen amittit. Nam singulae cognata sibi et vicina desiderant,
Nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax. Notandum, quia non caro mors, sed prudentia. Ejus autem mortem dicens, aeternam poenam significat. Item ipse alibi dicit: prudentiam humanam esse, malo vicem referre. Talis ergo prudentia mortem parit transgrediendo praeceptum. Spiritus vero prudentiae in praesenti pacem habet, et non reddendo vicem, et vitam in futuro. Prudentia vero a providendo est appellata.
Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Legi enim 30.0680D| Dei non est subjecta. Non ipsa caro, ut Manichaei dicunt, sed sensus carnalis inimicus est Deo. Omne enim non subjectum, inimicum est, et quicumque se voluerit vindicare, etiam veteris legis nonnumquam modum excedit.
Nec enim potest. Impossibile dixit, ut vel sic eos a carnis concupiscentiis revocaret.
Qui autem in carne sunt. Hic probatur, quia superius non carnem, sed opera accusaverat carnis: quia quibus hoc dicitur, utique in carne vivebant.
Deo placere non possunt. Fieri enim non potest, ut carni deditus, aliquando non peccet.
Vos autem in carne estis, sed in spiritu. Hoc est in spiritualibus operibus occupati.
30.0681A| Si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Hic ostendit quoniam Spiritus sanctus Patris et Filii sit. Item in illo spiritus Dei habitat, in quo ejus apparent fructus: sicut ait ad Galatas: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, etc.
Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus Christi est humilitas, et patientia, omniumque virtutum est, qui dilexit inimicos, et pro eis oravit.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum. Si Christum imitamini carnalis sensus, quasi mortuus, non resistit. Unde et David aiebat: Ego tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, etc.
Spiritus vero vivit propter justificationem. Nunc 30.0681B| spiritum nostrum significat: qui propter justitiam suam vita appellatur, quasi justificans corpus, beata illa aeterna vita. Item spiritus vivit, ut justitiam operetur. Non enim hoc solum quaeritur, ut a carnalibus cessemus sed etiam ut et spiritualia faciamus.
Quod si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Si tamen purificati, ut in vobis Spiritus sanctus habitare dignetur: non patitur Deus templum spiritus interire: sed quomodo Jesum a mortuis suscitavit: ita et corpora vestra restaurabit.
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Hoc totum agit, ut ostendat eis 30.0681C| legem non esse necessariam, quae carnalibus data est. Item manifeste nunc ostendit, quia non de communi et naturali morte superius fecerit mentionem, dicens:
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Significat autem mortem poenae aeternae. Non enim, quia caro humana mala sit, et spiritus bonus, laudat spiritum, et vituperat carnem: cum ipse doceat, dicens: Et virgo cogitat, quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Novit enim et mentem accusare, dicens: Homines corrupti mente, hoc enim dicit, ostendere volens maximam partem passionum, desideria humani corporis esse: quod cum caeteris irrationalibus animalibus commune habemus. Sicut enim caetera animalia de terra habent nativitatem: ita et nos corpus. Anima autem nostra spiritus est 30.0681D| incorporeus, et rationalis, et immortalis. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Secundum rationem expositam, carnales homines justitiam custodire non possunt.
Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritualibus actionibus carnis opera subjeceritis. Notandum sane opera carnis non substantiam accusare.
Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Quicumque merentur sancto Spiritu gubernari. Sicut econtrario, qui peccant, spiritu diaboli aguntur, ab initio peccatore. Item quicumque secundum doctrinam Spiritus sancti vivunt: ipsi sunt, qui spiritu Dei aguntur.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in 30.0682A| timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. Notandum est, quia Judaei, etsi filii Dei erant, tamen cum essent sub Lege velut sub paedagogo agentes, spiritum timoris habebant. Item Judaei acceperunt spiritum, qui illos ad servitutem cogeret per timorem. Timere enim servorum est: diligere, filiorum, sicut scriptum est: Servus dominum suum timebit, et filius diliget patrem suum: Illi ergo, qui operari charitatis voluntate nolebant, timoris necessitate cogantur. Nos vero omnia voluntarie operemur, ut filios nos omnes probemus, non servos timoris. Item vos, Romani, in adoptionem filiorum vocati estis, non sicut Judaei, qui, subditi Legis imperio, in servitute tenebantur.
In quo clamamus, Abba pater. Qui vocat patrem, 30.0682B| filium se esse profitetur. Debet ergo patri in moribus similis inveniri: ne, nomine quoque in vacuum usurpato, majori poenae subjaceat.
Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui notro, quod sumus filii Dei. Testimonium adoptionis est, quod habemus spiritum, per quem ita oramus. Tantam enim arrham accipere non poterant nisi filii.
Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Qui meretur esse filius, meretur effici haeres patris, et veri filii cohaeres.
Si tamen compatimur. Si talia patimur, cum necesse fuerit, pro nomine ejus: qualia pertulit ille pro nobis.
Ut glorificemur. Sicut Joannes ait: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
30.0682C| Existimo enim, quod non sunt condignae passiones hujus temporis. Hic vult futuram gloriam commendare, ut praesentes pressuras facilius toleremus. Et revera nihil posset homo condignum pati gloria coelesti: etiamsi talis esset illa qualis modo est vita. Quidquid enim passus fuerit a morte, plus non est, quam etiam pro peccatis suis antea merebatur. Nunc autem et peccata donantur: et tunc vita aeterna praestabitur, consortium angelorum, splendor solis, et caetera, quae sanctis legimus repromissa.
Ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Modo enim abscondita est cum Christo in Deo: et nondum apparuit quid erimus: quod Dominus repromisit sanctis.
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum 30.0682D| Dei exspectat. Diversi hunc locum diversis modis exponunt. Sive omnis creatura resurrectionis tempus exspectat: quia tunc in melius commutabitur, sive angelica, sive rationalis creatura. Petrus enim dicit, Etiam angelos gloriam desiderare sanctorum. Quidam etiam sic dicunt: Adam et Evam esse creaturam, quos olim serpens a spe divinitatis vanitati subjectos, corruptioni effecerit deservire: non ex semetipsis peccantes, sed serpentis instigatione et consilio. Et ipsi, inquiunt, liberabuntur, ut jam non corruptioni deserviant. Omnem autem creaturam dicunt esse, quicumque usque ad adventum Christi justi fuerunt: quia et ipsi nondum accipientes exspectant, Deo pro nobis aliquid melius providente. 30.0683A| Non solum autem illi: sed et nos ipsi, in quibus completa sunt, necdum tenemus, sed in spe sustinemus, quamvis quae multi videre justi cupierunt, viderimus. Item dicens: Si tamen compatimur, ut et glorificemur. Et inferens: Exspectatio creaturae, de rationali creatura sermonem fecit, et non sicut quidam existimant, de irrationali, vel insensibili, quae ad servitutem hominum creata est: et post haec peritura, quando sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae coeli cadent super terram: et tunc erit novum coelum et nova tempora. Creatura autem, Adam est et Eva, quae adhuc exspectat se a Deo recipere adoptionem.
Vanitati enim creatura. Vanitas est omne quod quandoque finitur. Item vanitas est praevaricatio: 30.0683B| cui subjecta Eva, non propria voluntate, sed a serpente decepta, spe illa, qua audierat: Et eritis quasi dii, scientes bonum et malum. Servitus autem est corruptionis, quam audivit Adam: Terra es, et in terram ibis. In resurrectione recepturi sunt incorruptionem filiorum Dei.
Subjecta est. Si angeli hominibus ministrant.
Non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Jam non serviet eis, qui Dei imaginem corruperunt.
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Sicut gaudent angeli super poenitentes: ita dolent super converti nolentes. Item nunc communem creaturam nominat, post Adam et 30.0683C| Evam, justos, qui fuerunt usque ad tempus Christi: qui et ipsi Adae et Evae, qui dicuntur creatura, simul congemiscunt, recipere desiderantes praemia virtutum, quae Dominus promisit eis.
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra gemimus adoptionem filiorum Dei. Non solum angeli, qui benigniores nobis sunt de hujusmodi dolent, sed etiam nos qui jam Spiritum sanctum habemus, de talibus ingemiscimus: sicut et Jeremias ingemiscens aiebat: Heu mihi anima! quia periit a terra revertens, et reliqua. Item dicens: Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: manifeste edocuit, quia non de irrationali, vel insensibili creatura sermonem fecerit, quae non participat Spiritum sanctum, sed de sanctis dicit, qui Deo placuerunt naturali 30.0683D| lege, similiter et Moysi. Discipuli autem Christi primitias dicuntur habere spiritus, id est, prima et praeclara charismata, per quae ditaverunt omnem terram. Non enim tanta fuit gratia ante legem et in lege Moysi. Et quod priores sint discipuli Christi, Hebraeis scribens docet: Sed et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente: et ne sine nobis consummarentur.
Exspectantes redemptionem corporis nostri. Nondum rem ipsam promissam percepimus: sed speramus, sicut ad Corinthios ait: Per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
30.0684A| Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? Quod videtur, non speratur: sed si proprium est, possidetur. Nulla enim spes in rebus visibilibus est Christianis. Non enim nobis praesentia promissa sunt, sed futura.
Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ideo fides per patientiam grandis est praemii: quia quod non videt credit et quasi jam acceperit, ita secura est de nondum acceptis: sicut ait ad Hebraeos: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei scientes, reportetis repromissionem. Spes enim sine patientia esse non novit.
Similiter autem, et spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Secundum hanc spem adjuvat: ut non 30.0684B| terrena, sed coelestia postulemus. Infirma enim est nostra possibilitas, nisi doctrina sancti Spiritus adjuvetur.
Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Quia adhuc per speculum videmus. Frequenter obsunt, quae prodesse putamus, et ideo nobis postulata minime conceduntur provisione divina: sicut et ipse alibi ait: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et reliqua. Aliter: Difficile orationis nostrae desiderium secundum, quod corde concepimus, exprimere vix voce valemus: unde subsecutus est.
Sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Deus ergo, qui scrutatur corda, et si sermone comprehendere non sufficimus: novit inquantum 30.0684C| modo credere cupiamus. Scit tamen, quia pro sanctis rebus, non pro saecularibus postulamus secundum ipsius voluntatem.
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Quasi summus sacerdos.
Quia secundum Deum postulat pro sanctis. Hic gratiam spiritus, spiritum nominavit: sicut alibi dicit: Si oravero lingua, spiritus meus orat, et aemulatores estis spirituum. Postulat autem, quia postulare nos facit gemitibus, qui enarrari non possunt, sicut tentare nos dicitur Deus, ut sciat: hoc est, ut scire nos faciat, quales scimus. Sed et hoc commune, quod Dominus fieri jubet, ipse dicitur operari: ut ille aedificavit domum, aut ille codicem fecit, cum nec ipse scripserit, nec ille construxerit. Item gratiam 30.0684D| spiritus, nominat spiritum: qui docet pro nobis Domino postulare, sicut Isaias dicit: Spiritus sapientiae et scientiae, et intellectus. Et Corinthiis scribens dicit: Sic, et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, et aedificationem Ecclesiae quaerite, ut abundetis.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Omnia quaecumque fecerimus, vel passi fuerimus propter dilectionem Dei, omnia nobis ad mercedem crescunt. Omnia enim quaecumque justus fecerit, prosperabuntur.
His qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit. Secundum quod proposuit sola fide salvare, quos praesciverat credituros; et quos 30.0685A| gratis vocavit ad salutem, multo magis glorificabit ad salutem operantes.
Et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Praedestinare idem est, quod praescire. Ergo, quos praevidit conformes futuros in vita, voluit ut fierent conformes in gloria. Qui transformavit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori claritatis suae.
Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Primogenitus ex mortuis in gloriam. Item hic secundum quod homo factus est, secundum gratiam, quae in eo erat, Filius Dei, primogenitus, interpellat pro nobis, non quasi Deus interpellat, sed quasi summus sacerdos.
Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et magnificavit. Quos praescivit credituros, hos 30.0685B| vocavit. Vocatio autem volentes colligit, non invitos. Aut certe discretio non in personis, sed in tempore est. Hoc ideo dicit, propter fidei inimicos: ne fortuitam Dei gratiam judicarent. Ergo vocantur per praedicationem, ut credant: credentes justificentur per baptismum: glorificentur in virtutibus gratiarum.
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Vult ostendere, quod nemo possit impedire eos, qui, diligentes Deum, diliguntur a Deo, quominus gloriam, quae promissa est, consequantur: eo quod perfecta, quae in illis est charitas, omnem causam mortalis timoris foras expellat.
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Praemisit tradidit, ut tradentibus maneret libertas arbitrii, et nobis patientiae 30.0685C| monstraretur exemplum. Quod dicit, pro omnibus, notandum quia non pro aliquantis.
Quomodo non etiam, cum illo omnia nobis donavit? Quid potest habere charius, quod nobis neget, qui Filium non negavit?
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet? Quos Deus elegit credentes, ac signis et virtutibus justos ostendit: quis pro pristinis audebit accusare delictis, vel pro contemptu legalium mandatorum.
Christus Jesus, qui mortuus est: immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei. Secundum assumpti hominis loquitur formam: qui mortuus est, et resurrexit.
Qui etiam interpellat pro nobis. Ut cum ipso simus, ubi ipse est. Solent plane Ariani, ex interpellationis 30.0685D| causa, movere calumniam, dicentes, quod qui interpellatur, interpellante sit major. Quibus respondendum est, Deum oblivionem non pati: ut pro ipsis commoneatur semper, quos ipse elegit: sed in hoc interpellare eum dicitur, dum semper Patri hominem, quem suscepit, quasi nostrum pignus ostendit, et offert, ut verus pontifex et aeternus.
Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Sicut scriptum est. Post tanta et praeclara beneficia, vel promissa, quae poterit tam gravis esse pressura, quae nos ab ejus charitate divellat: et dicendo omnes docet, tales esse debere, qui a Christo nec periculis debeant separari. 30.0686A| Tunc vero Judaei volebant illos a Christo ita separare, ut ad legis eos custodiam revocarent.
Quia propter te mortificamur tota die. Non propter aliquod crimen, sed propter te, qui dixisti: Beati eritis cum persequentur vos, et caetera.
Aestimati sumus sicut oves occisionis. Hoc in nobis Christianis maxime impletur, quibus non licet nosmetipsos defendere: sed exemplo Domini et magistri, qui sicut ovis ad victimam ductus est, omnia illata patientissime tolerare.
Sed in his omnibus superamus, propter eum, qui dilexit nos. Has omnes tribulationes pro nihilo ducimus, propter eum, qui nos tantum dilexit, ut etiam moreretur pro nobis. Et quando pro ejus nomine morimur, tunc maxime triumphamus: praesertim 30.0686B| cum leve sit pro se pati, quod pro aliis Christus Dominus pati dignatus est.
Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum. Pro certo confido, quia nec si mihi quis mortem minetur, nec si vitam promittat, nec si se angelum dicat a Domino destinatum, nec si se angelorum principem mentiatur, nec si in praesenti honorem conferat, neque si polliceatur gloriam futurorum, neque si virtutes operetur, nec si coelum promittat, et inferno deterreat, vel profunditatem scientiae suadere conetur, umquam nos poterit a Christi secernere charitate.
Neque creatura alia poterit nos separare a charitate 30.0686C| Dei. Omnem pene creaturam nominavit: et non fuit his contentus, nisi addiderit, ut etiamsi sit alia creatura, nec ipsa valeat separare.
Quae est in Christo Jesu Domino nostro. Deum diligit in Christo, cujus dilectio consistit in custodia mandatorum, sicut et ipse ait: Si diligitis me, mandata mea servate. Nec non imitationem amoris sui in fraterna charitate constituit, dicens: In hoc cognoscent homines, quia mei discipuli estis, si dilexeritis invicem. Et Joannes ait: Si fratrem, quem vides, non diligis: Deum quem non vides, quomodo potes diligere?
CAPUT IX.
Veritatem dico in Christo Jesu: non mentior, testimonium 30.0686D| mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Contra Judaeos acturus, primum illis satisfacit, non se odii causa hoc dicere, sed amoris: eo quod doleat illos non credere Christum, ad quos primum salvandos advenerat. Quod autem dicit, se in Christo dicere veritatem: ostendit hominem baptizatum: qui per communicationem corporis et sanguinis Christi in ipso manet, et ipse in illo: quidquid, vel facit, vel loquitur in Christo, eum loqui, vel agere, cujus est membrum. Et quidquid ei illatum injuriae fuerit, Christo similiter irrogari. Nam quod ait: conscientiam sibi in hac parte testimonium perhibere: illum docet veritatem dicere, cujus conscientiam 30.0687A| in omnibus attestatur. Nec eum mendacii reum, interna accusatione constituit. Item Apostolus se tristem dicit valde pro fratribus suis secundum carnem, qui dicit nullum nos separare a charitate Christi: sciens se quando persecutor erat, et optabat se anathema esse a Christo, vocatum a Christo secundum ejus misericordiam: et volebat eos credere, et eamdem misericordiam promereri.
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. Optabam aliquando, cum persequerer Christum, non modo optarem: sciebam quod ipsorum essent haec omnia. Sed postquam cognovi veritatem, dereliqui eos, quos taliter diligebam, et ipsi nondum convertuntur.
30.0687B| Qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum. De ipsis enim dicebat: Filius meus primogenitus Israel.
Et gloria, et testamentum, et legislatio. Veteris latio, et novi promissio.
Et obsequium et promissa. Hoc est mysterium angelorum vel prophetarum.
Quorum patres. Abraham, Isaac et Jacob.
Ex quibus est Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen. Contra Manichaeum, Photinum, et Arium: quia et ex Judaeis est secundum carnem, et Deus benedictus in saecula: sicut et Thomas adorat, et dicit: Deus meus, Deus meus. Quod ille confirmat, dicens: Quia vidisti, ideo credidisti.
Non autem, quod exciderit verbum Dei. Licet Apostolus 30.0687C| doleat Judaeos excidisse a promissionis gratia, ostendit tamen non inane fuisse verbum Dei: et his promissa deberi, non qui secundum carnem ex Abraham, Isaac et Israel nati sunt: sed qui servantes fidem patriarcharum, de quorum semine putantur. Item quia superius dixerat dolere se, quod genus Israel proprio vitio excluderetur a regno, quorum haec omnia fuerunt. Hic ostendit illos, qui non credunt, non esse filios Abrahae, ne omnibus Judaeis praejudicare putaretur, et objiceretur ei: Numquid Deus mentitus est Abrahae?
Non enim omnes, qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii. Si non omnes, tamen aliquanti. Et si non omnes Israelitae, Israel sunt; sunt ergo ex gentibus aliquanti, 30.0687D| in quibus non est dolus.
Sed in Isaac vocabitur tibi semen. In solo Isaac vocati sunt etiam tunc filii Abrahae: non etiam in Ismael, cum et ipse ex ejus stirpe descenderet. Item semen Isaac non isti, qui secundum carnem nati sunt, sed hi, qui secundum spiritum sunt, hoc est, secundum fidem Isaac. Qui enim talis, hujus promissio est, et adoptio filiorum. Habebat enim primogenitum Esau, et non est a Deo dilectus, nisi Israel.
Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ismael enim secundum carnalem usum natus est ex ancilla: Isaac vero super naturam de senibus ex repromissione Dei est generatus. Ita nunc Christianos promissio facit 30.0688A| filios Abrahae, quam meruit fides, ut scilicet pater sit gentium plurimarum.
Promissionis enim verbum hoc est. Hic ostendit posteriorem populum, more Isaac, esse repromissionis.
Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Antequam nasceremini: immo priusquam Rebecca Esau et Jacob ex utero suo funderet, in Jacob dilexi vos. In Esau Idumaeum odio habui. Quem locum Paulus apostolus mystica disputatione eventilans, scriptum est, ad Romanos: duo pariter testimonia de Genesi Malachiaque conjungit. Sed et Rebecca de uno concubitu habens Isaac patrem nostrum. Nam cum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni, vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocatione dictum 30.0688B| est ei: Quia major serviret minori: Sicut scriptum est: Jacob dilexi; Esau autem odio habui. Hoc enim quod dicitur: Sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachiam refertur. Et non solum ait: Jacob dilexi, antequam nasceretur: et odio habui Esau, priusquam ex matris utero funderetur, sed in posteros eorum amorem meum, et odium conservavi. Odium in Esau, cujus montes, qui appellantur Seir, redegi in solitudinem, et urbes feci esse desertas, et a serpentibus ac bestiis obtineri.
Non solum autem illa, sed et Rebecca. Non solum autem Ismael et Isaac: qui quamvis ex uno quidem patre, diversa tamen matre sunt generati: non sunt unum apud Deum, sed etiam Jacob et Esau: qui ex uno sunt de Rebecca nati concubitu, antequam nascerentur 30.0688C| fidei sunt apud Deum merito separati: ut propositum Dei de eligendis bonis et refutandis malis, etiam in praesenti maneret. Ita ergo et nunc, quos praescivit de gentibus credituros, elegit: et ex Israel rejecit incredulos.
Ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Quae legitur primo geminos edidisse: et eo, quasi novum aliquid accesserit, perterrita Deum interrogat.
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali: ut secundum electionem propositum Dei maneret. Sive ut hoc significaret, quod modo etiam de geminis, qui non credit, abjicietur.
Nox ex operibus, sed ex vocatione dictum est ei. Praescientia Dei non praejudicat peccatores, si converti voluerint. Dicit enim per Ezechielem? Si dixero 30.0688D| peccatori, Morte morieris: et ille conversus justitiam fecerit, vita vivet, et non morietur.
Quia major serviet minori. In Geneseos libro dictum est: Duae gentes, et duo populi in utero tuo, et populus populum superabit, et major serviet minori. Ergo prophetia non de his est, qui secundum carnem sunt Jacobi et Esau, sed de his qui futuri erant ex operibus boni et mali: et ex ipsis operibus, aut odium Dei habere, aut misericordiam ejus consequi.
Sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc autem, quod dicitur, sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachiam pertinet. In Geneseos libro ad Rebeccam dicitur: Duae gentes et duo populi in utero tuo. Unde bene 30.0689A| ostendit Apostolus, promissiones non esse eorum, qui secundum carnem filii sunt Abrahae, sed eorum qui fidem patrum servant atque custodiunt.
Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Timuit, ne quod ipse propterea dixerat, ut probaret apud Deum praerogativam generis nil valere: sive jam tunc significatum posteriorem populum meliorem futurum, non intelligentes, putarent eum dicere, quod alios Deus bonos faceret, alios malos: secundum ipsorum sententiam, quod erat iniquorum punire, qui non sua sponte peccasset: proponit sibi ex adverso testimonia, quibus ipsi hoc affirmare solebant. Quibus exemplis per breves subjectiones respondet, ostendens ita intelligi non posse.
Moysi enim dixit, Miserebor cui misertus sum, et 30.0689B| misericordiam praestabo. Hoc recto sensu ita intelligitur: Illius miserebor, quem praescivi posse misericordiam promereri, ut jam tunc illius sim misertus.
Cui miserebor. Econtrario Judaei sermo est. Igitur non volentis, neque currentis. Et iterum ergo cujus vult miseretur: et quem vult, indurat. Non enim Apostolus tollit, quod in propria voluntate habemus, qui superius dicit: Ignoras, quia bonitas Dei te ad poenitentiam adducit? Et iterum Timotheo scribit: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et quaedam quidem in honorem, quaedam in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab his, erit vas in honorem sanctificatum.
30.0689C| Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Hoc loco Paulus apostolus usque ad illum locum: Quid enim adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistere poterit? personam de contrario assumit, venientis et dicentis, non esse in nobis, aut recte, aut malum agere, sed in Dei arbitrio constitutum: qui cujus vult, miseretur, et quem vult indurat. Homo tu quis es qui contradicas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, Quid me fecisti sic? Nunc Apostolus contradicentem sibi superius increpat, ostendens hoc ipsum, quod dicit. Cujus vult, miseretur, et quem vult indurat: et quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistere poterit? Ex hoc igitur demonstrat eum esse proprii arbitrii, vel voluntatis, quod si ut ipsi econtrario 30.0689D| veniens dicit: Cujus vult, miseretur Deus, et quem vult indurat: nihil differt, quod figulus tractat in manibus, quod fingendi ex se vas aliquid contradicere non potest, quid ex eo vult efficere; hic autem in eo in quo contradicit, queritur de Dei voluntate, ostendit liberi esse arbitrii: qui audet de Dei judicio retractare. Item si non est volentis neque currentis, ut quidam putant, quare ipse currit, dicens: Cursum consummavi, Et alios, ut currerent, adhortatus est, dicens: Sic currite, ut omnes comprehendatis. Unde intelligitur, quia hic interrogantis voce utitur, et redarguentis potius quam negantis.
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut 30.0690A| annuntietur nomen meum in universa terra. Hoc et illi male proponunt. Sed hic locus duobus modis a diversis exponitur: sive quod unusquisque modum et finem peccatorum suorum implet, ut puniantur, sicut Sodomitae et Amorrhaei. Hic ergo jam modum excesserat, et idcirco voluit Deus, quasi de jam perituro aliis providere, ut populus ejus agnosceret justitiam ipsius, atque virtutem: ut nec peccarent, nec suos adversarios vererentur. Tale est hoc quod in Pharaone gestum est, quale si medicus de cruciatu jam damnati rei, multis inveniat sanitatem, causas inquirendo morborum. Vel si judex, cum possit criminosum statim punire, ad omnium timorem diversis poenis afficiat. Sive Dei patientia induratus est. Cessante enim plaga Dei, durior fiebat, et 30.0690B| quamvis sciret eum non converti: tamen etiam in ipso suam clementiam voluit demonstrare.
Ergo cujus vult, miseretur, et quem vult, indurat. Ergo si hoc sic intelligitur: Cujus vult miseretur, et quem vult, indurat: quod satis iniquum est, et ita propositio vestra concluditur, ut dicatis malitiae vestrae non vos esse causam, sed Domini voluntatem, cui contradici non possit: sed resistit hic rationi vestrae ipsa natura justitiae Dei.
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Apostolus contra adversarios dicit: Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Et iterum infert, confirmans hoc quod dixerat: homo, tanto magis vere queritur, et juste, ex verbis tuis. Nemo enim propriam non habens voluntatem, 30.0690C| dicere potest de Deo: quid adhuc queritur? Unde recte arguens ejus imprudentiam, dicit: Tu quis es, qui respondeas Deo? Qui enim a Deo induratus est, sicut tu dicis, contradicere suo creatori non potest, quasi non habens propriam voluntatem, sicut et lutum, insensibilis materia, fictori suo respondere non potest, quia in potestate figuli positum est.
O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, Quid me fecisti sic? Quibusdam videtur, et hoc adhuc ex ipsorum persona dicere, quia ipsum est dicere, neminem posse contradicere voluntati Dei alterius miserentis, alterum indurantis, et addere neminem Deo respondere. Quidam vero dicunt jam hinc Apostolum respondere, 30.0690D| quod etiam si ita esset, ut illi calumniantur, non debere eos suo respondere factori: eo quod tales simul ad comparationem Dei, quale ad suum est luti artificem figmentum. In Graeco habet, μΡνοῦνγΡ ὦ αΌΞ½ΞΈΟΟΟΞ΅, quod est, o homo tanto magis!
Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Secundum hos, qui haec verba Apostoli dicunt, massam dicit omnes in Aegypto commorantes: quia et Israel ibi idolis deservierat.
Quod si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam. Quia illum diu sustinuit blasphemantem, et populum suum variis operibus affligentem. Praeterea quod innoxiam aetatem parvulorum 30.0691A| crudeliter jusserat enecare. Item competens responsum: quia patientia, et ejus bonitas facit eos, qui propriam habent voluntatem vivendi, sive vasa irae, sive misericordiae.
Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum. Implendo peccata sua, vasa irae digna sunt facti, et a semetipsis ad interitum praeparata.
Ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Digni erant misericordia: quia et minora commiserant, et graviter fuerant afflicti.
Quos et vocavit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Quia et tunc aliquanti Aegyptiorum exierant, cum filiis Israel, quod si Deus personam acciperet, solus Israel debuit habere salutem. Ita et 30.0691B| nunc non solum Judaeos, sed etiam gentes vocavit ad fidem. Secundum eos autem, qui haec non ex Apostoli, sed ex Judaeorum persona dici putant: Intantum, inquiunt, quos voluit, salvavit; ut etiam gentes elegerit idololatras, qui numquam servierant Deo, et ex Israel paucos vocaret, secundum testimonium Isaiae.
Sicut in Osee dicit. Non populum, duas tribus dicit: et non misericordiam consecutam, decem tribus.
Vocabo non plebem meam, plebem meam. Hoc loco Judam significat.
Et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Israeliticum populum.
Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea 30.0691C| vos. Gentes demonstrat in Christo credituras; sicut in Evangelio Dominus per parabolam loquitur, nuptiali coena facta, cum Israel venire noluisset, et pro ipso gentes vocantur.
Ibi vocabuntur filii Dei vivi. Vocationem gentium significat.
Isaias autem clamat pro Israel. Communicatio pro ipsis esse monstratur.
Si fuerit numerus filiorum Israel, tamquam arena maris reliquiae salvae fient. Paucitatem eorum creditam esse demonstrat.
Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Historia hos habet sensus: Sicut ego verbum abbrevio et cito definio: ita Deus hoc omni 30.0691D| velocitate perficiet. In prophetia autem verbum breviatum, novum Testamentum accipitur: quia in eo breviter comprehensa sunt omnia et clausa.
Et sicut praedixit Isaias. Bene praedixit: quia superius scriptum est.
Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quia non est passus paucos justos perire cum multitudine impiorum in fide, nisi semen Abraham Christus fuisset missus ad populum liberandum, qui corruisset.
Quid ergo dicemus, quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Si superiora ex persona Apostoli dicuntur, hic sibi iterum proponit: 30.0692A| quia poterant dicere, si non est ita, ut dicimus, quia non est volentis neque currentis: quomodo gentes invenerunt justitiam, quam numquam antea quaesierunt. Israel vero quaerens semper justitiam, non potuit invenire? Si vero totus superior sensus contradicentibus applicatur: hic respondet Apostolus et breviter, recapitulat quaestionem, dicens: Quid ergo dicemus ad ea, quae nobis objecta sunt, nisi quia gentes vocatae crediderunt: et illi credere noluerunt.
Justitiam autem, quae ex fide est. Quia justitia ex fide est, cui illi credere noluerunt.
Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Reddit causas, quare non invenerint justitiam: 30.0692B| quia falso in operibus gloriati, credere noluerunt, quasi justitiam gratiam reputantes, dicens: quoniam populus Judaeorum ex operibus legis justificari se putans, in legem justitiae, id est, ad fidem Christi dedignando non potuit pervenire.
Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Qui videt lapidem, non offendit: qui autem caecus est, impingit. Quod contigit Judaeis, quos sua malitia excaecavit: et Christum non agnoscentes crucifixerunt. Sed et idcirco lapis offensionis, et petra scandali, praedictus est Christus: quia multi in nativitate ejus et passione scandalum patiuntur, sicut scriptum est: Quia scandalizabuntur in eo. Et Apostolus ait, Christum crucifixum, Judaeis 30.0692C| scandalum, gentibus stultitiam: ipsis vero vocatis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde et hic sequitur: Qui credit in eo, non confundetur. Petrus quoque dicit, quod credentibus lapis electus sit angularis: incredulis vero offensionis.
Et omnis qui credit in eum, non confundetur. Non Judaeus solus, sed omnes credentes in eo, non confundentur de pristinis delictis.
CAPUT X.
Fratres: Voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Hic se ostendit, non solis labiis, sed et corde pro inimicis orare.
Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Habent scientiam sectandae legis, sed non intelligunt, 30.0692D| quia Christus secundum legem venit. Et quia per legem justificari non possunt: periclitantur revera, si sine scientia fiat, quia saepe vertitur in contraria.
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere: justitiae Dei non sunt subjecti. Ignorantes quod Deus ex sola fide justificat: et justos se ex legis operibus, quam non custodierunt, esse putantes: noluerunt se remissioni subjicere peccatorum, ne peccatores fuisse viderentur, sicut scriptum est: Pharisaei autem spernentes consilium Dei in semetipsis, noluerunt baptizari baptismo Joannis. Item quia sacrificia legis, et caetera, quae umbra erant veritatis, quae per Christum perfici habebant, praesentia Christi cessaverunt: cui credere noluerunt: 30.0693A| Bene dicit Apostolus, justitiam suam, quia jam non Dei est, sed ipsorum.
Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti. Talis est ille, qui Christum credidit, die qua credidit, qualis ille, qui universam legem implevit.
Moyses enim scripsit: quoniam justitiam, quae ex lege est. Moyses distinxit in Levitico inter utramque justitiam, fidei scilicet, atque factorum, quod altera operibus, altera sola fidei credulitate accedente fiat. Item Apostolus ostendere volens differentiam justitiae legis, ac fidei, testem vocat Moysen. Item docentem de justitia legis: Qui fecerit homo, vivet in ea. De justitia autem fidei: Ne dicas, inquit, in corde tuo: Quis ascendet in coelum: hoc est, ne dubites credere mandato, quod futurum est annuntiare 30.0693B| Christum, qui venturus est dare tibi justitiam ex fide.
Qui fecerit homo vivet in ea. Nemo enim illorum vivit, quia in hoc tempore nemo perfecit legem sine Christo: quia et hoc legis est, ut ipsi credatur. Quidam ex hoc loco putant Judaeos, praesentem tantum vitam ex legis operibus meruisse, quod verum non esse Domini verba declarant: qui, de vita interrogatus aeterna, mandata legis opponit dicens: Si vis in vitam venire, serva mandata. Unde intelligimus, quod qui suo tempore legem servavit, vitam habuit aeternam.
Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo. Ille quidem secundum historiam de lege hoc dixit; sed Apostolus illud ad Christum aptat: quia lex nec in coelo fuit, nec in abysso. 30.0693C| Sive ideo illud semper jubet lex meditari, ut ibi Christum valeant invenire.
Quis ascendet in coelum, id est, Christum deducere: aut quis descendet in abyssum: hoc est Christum a mortuis revocare? Quia Christus Deus et homo est, in eo quod Deus Verbum, qui cum in forma Dei erat, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus est homo. Propterea dicit: Quis ascendet in coelum, hoc est Christum deducere. Deducere dicitur secundum formam Dei: reducere autem ex mortuis, secundum formam servi.
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. In Deuteronomio. Novum scilicet Testamentum.
30.0693D| Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum: et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis. Testimonium cordis est oris confessio.
Salvus eris. A delictis praeteritis cum futuris.
Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Ergo si fides sufficit ad justitiam, et confessio ad salutem, inter Judaeum et gentilem credentes nulla discretio est.
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum. In Isaia. Non solum Judaeus.
Non confundetur. Nolite ergo vos illos confundere de pristinis actibus, quos Scriptura dicit confundi non posse.
Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Nam idem 30.0694A| Dominus omnium: dives in omnes, qui invocant illum. Unus Dominus omnium, et abundans misericordia et salute habet unde largitur.
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? In Joele. De gentibus objectio Judaeorum, quod Deum invocare non possunt.
Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur. Quia numquam ad illos prophetae sunt missi.
Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Istorum pedes pulchri sunt, qui pacem annuntiant: illorum autem qui annuntiant saeculi cursum, turpes sunt atque 30.0694B| deformes.
Sed non omnes obediunt Evangelio. Ergo si nec illi omnes obaudierunt, ad quos isti sunt missi: quanto minus isti, ad quos nemo est destinatus?
Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Quis credit, quod auditum a nobis, vel quod nos a te, ut aliis annuntiaremus, audivimus?
Ergo fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Hic responsio Apostoli.
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem. Etiam ante illos audisse confirmat.
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Vult hoc testimonium per allegoriam, vocibus intelligi Prophetarum.
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Gentes 30.0694C| esse vocandas ad fidem.
Primus Moyses dicit. Ideo primus Moyses, quia omnes pene Prophetae postea de gentium salute dixerunt.
Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem insipientem, in iram vos mittam. In cantico Deuteronomii. Antequam crediderunt Deum, non erant gentes Dei. Quasi ergo dicat, eos qui non sunt gens mea, vocabo: et credent mihi ad vestram irritationem, ut quibus majores debuistis esse, gaudeatis aequari: sicut si quis habeat filium inobedientem, et ad corrigendum eum dimidium patrimonii sui det servo suo, ut tandem ille conversus gaudeat, vel si tantum accipere mereatur. Sive non eramus gens: quia mortui eramus in peccatis.
30.0694D| Isaias autem audit, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me. Gentibus quae non Deum in lege, sed in idolo ignoranti requirebant.
Palam apparui his qui me non interrogabant. Non Deum, sed daemonia interrogabant, per augures, et aruspices idolorum, atque astrologos.
Ad Isarel autem dicit. Ipse quia talia gentibus irae promisit, Judaeis ecce qualia comminatur, ut sciatis utrumque praedictum.
Tota die expandi. Toto tempore mirabilia vel plagas ostendit: et nec sic credere voluerunt.
Manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Extensio manuum allegorice signat crucem.
CAPUT XI. 30.0695A|
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Quia satis illos humiliaverat; modo quasi bonus doctor consolatur eos, ne illos nimium exacerbare videretur. Non omnes, ait, repulit, nec semper, nisi quamdiu non credunt.
Nam et ego Israelita sum. Si omnes repulisset, me non suscepisset.
Ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non ex semine proselytorum.
Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Illam plebem non repulit, quam praescivit esse credituram.
An nescitis in Elia, quid dicit Scriptura? In Regum libro, ubi scriptum est de Elia.
30.0695B| Quemadmodum interpellat Deum adversum Israel. Gentibus superbiam tollit, ne glorientur quod ex Judaeis paucissimi crediderunt, et ipsi soli remanserunt Deo.
Domine, Prophetas tuos occiderunt: altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus: et quaerunt animam meam. Omnes Prophetae illa tantummodo sciebant, quae illis fuissent a Domino revelata. Unde et rex Jeremiam dubie interrogat: si in ea hora, qua cum illo loquebatur, apud eum sermo Domini haberetur. Sed et Elisaeus dicit: quomodo haec Dominus abscondit a me? Ita ergo et Elias hoc loco praeter se esse alios, qui Deum colerent, ignoravit.
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum. Si Prophetam tanti latuerunt, 30.0695C| quanto magis vos nescitis, quam multi Judaeorum, et salvati sunt, et salvandi.
Qui non curvaverunt genua ante Baal. Non solum immolando idolis servitur, sed etiam delinquendo. Si enim Deus factis negatur, utique et daemones honorantur.
Sic ergo et in hoc tempore. Sicut ergo tunc non omnes perierunt, ita et nunc aliquanti salvantur.
Reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Electio gratiae, fides est; sicut opera, electio legis. Caeterum, quae electio, ubi nulla diversitas meritorum?
Si autem gratia, jam non ex operibus. Ne dicerent illi, de quibus Eliae dicitur: Justi erant, isti vero peccatores: quomodo electi sunt? subjecit: quia et 30.0695D| ipsi gratis salvati sunt sicut et gentes.
Alioquin gratia jam non est gratia. Quia gratuitum munus appellatur.
Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. Ideo Israel totus non est consecutus justitiam, quia eam non ex fide quaerebat, sed ex solis operibus legis se justificari putabat: cum maxime legis mandata contemneret. Unde a Salvatore arguuntur culicem liquantes, et camelum glutientes. Item propterea hoc dicit, quia Judaeorum erant promissiones, per quas venturus erat Christus salvare eos a suis peccatis, sed quia venit, et non crediderunt: ideo dicit, Israel non est consecutus.
Electio autem consecuta est. Qui per fidem electi sunt.
30.0696A| Caeteri vero excaecati sunt. Caeteri, per infidelitatem excaecati sunt, sicut scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis.
Sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant. In Isaia. Ante hominem vita et mors, quod placuerit ei, dabitur illi: ne libertas scilicet tollatur arbitrii. Dei ergo dare, permittere est. Spiritum autem compunctionis, quem desiderabant. Semper enim verbis Dei fuerunt increduli; nam si voluissent habere spiritum fidei, accepissent. Sed et nunc Christiani, qui de resurrectione dubitant, et praemio ac gehenna, similem sibi spiritum quaesierunt. Hoc enim loco Propheta de infidelibus loquitur. Divina Scriptura hoc habet, ut cum unusquisque habeat 30.0696B| libertatem faciendi bonum, vel malum, Deum dicat tradere, aut dare: propterea quia ipse est, qui dedit libertatem. Haec enim facit ejus patientia: quia non statim peccantibus infert vindictam, nec bonis praemia.
Usque in hodiernum diem. Usquequo convertantur: sicut de velamine cordis ad Corinthios dicit.
Et David dixit: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. Aliter: semper incurva onera peccatorum, ut non dimittantur nisi crediderint: quia in passione Christi beati sunt, pascha comedentes. Hoc enim de illis prophetatur, qui Salvatorem aceto et felle potarunt: et tamen 30.0696C| ipsis dicit Petrus: Et nunc scio, quia per ignorantiam fecistis hoc. Poenitemini ergo: et baptizetur unusquisque vestrum. Et ipse Paulus post modicum ait: Et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: ut sciamus quia spiritus compunctionis facultatem illis non abstulit convertendi. Denique statim ipse solvit in sequentibus verbis. Item sacerdotes cum arbitrantur quod si Christum interfecerint, haberent semper mensam sacrificiorum et decimarum: facta est illis in laqueum. Perdiderunt enim templum, in quo vanam spem habuerunt, et nunc sunt inter gentes maledicti.
Dico ergo: Numquid sic offenderunt? Modo iterum partem revelat Judaeorum.
Ut caderent? Absit. Non penitus, et irremediabiliter 30.0696D| ceciderunt.
Sed illorum delictum, salus est gentibus, ut illos aemulentur. Usque adeo illos dilexit, ut propter salutem illorum gentes vocarentur, quo eas videntes ad regnum Dei admitti, vel sic facilius converterentur. Item quia dispensatio Dei ita fuit, ut per mortem Christi, omne genus humanum salvaretur: sicut ipse Dominus dicit: Cum exaltatus fuero, omnia ad me traham: ideo dicit: Sed illorum delictum salus gentium. Dicens autem: Ut illos aemulentur, ostendit, quia nisi gentes Christo credidissent, reliquiae illorum numquam salvatae fuissent.
Quod si delictum illorum, divitiae sunt mundi, et diminutio eorum, divitiae gentium: quanto magis plenitudo 30.0697A| eorum? Si delictum eorum tantum vobis profuit, ut sine operibus legis, vos illis faceret cohaerere: et si pauci eorum credentes, omnes vos ad salutem vocarunt: quanto magis si omnes crediderunt, prodesse poterant vobis per doctrinam.
Vobis enim dico gentibus. Vult ostendere, se ad Judaeorum salutem magnopere festinare.
Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo. Quamdiu fuero in corpore constitutus, honorificabo ministerium nostrum: dum exemplo meo, plures eorum salvare contendo.
Si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam. Ut omni modo talem me exhibeam, ut me desiderent imitari.
30.0697B| Et salvos faciam aliquos ex illis. Vel aliquantos, quia nolunt omnes.
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi. Repetit, quod dixerat superius.
Quae assumptio, nisi vita ex mortuis? Unde gentibus assumptio, nisi ex illorum viverent morte? Ex Judaeis mortuis Christus, vel Apostoli vita fuerunt gentibus. Sive si quos inde liberavero, ad vestram proficient vitam. Item hoc dicit: quoniam sicut gentes per fidem assumptae sunt, ita etiam Judaei, si crediderint, ex mortuis ad vitam transibunt.
Quod si delibatio sancta est, et massa. Si illi, qui pauci ex eis crediderunt, sancti sunt, et omnes si credant. Hic primitias, Christum dicit, massam autem, populum Hebraeorum, a quibus Christus secundum 30.0697C| carnem est.
Et si radix sancta, et rami. Radix partriarchae: rami Apostoli: hoc est, et primi, et novissimi sancti ex ipsis sunt. Item hoc loco radicem Abraham significat: quoniam propter fidem, pater multarum gentium vocatur. Ramos vero posteros ejus, fidem similiter retinentes.
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt. Non propter te fracti sunt, sed propter illos tu insertus es, quia illi fracti sunt.
Tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis. Olea quidem, sed inculta atque silvestris. Item hoc loco contra naturam gentilem populum insitum dicit radice, hoc est, in fide patriarcharum: et non secundum naturam arborum quasi in insertum, proprii 30.0697D| generis fructum ferre, sed bonitatem radicis sequi, n quam insertus es.
Et socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Radicis, patrum: pinguedinis, Christi.
Noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Noli de illorum perditione gaudere: alioquin audies quod non illi per te stant, sed tu per illos. Nec tu illis vitam praestas, sed illi tibi.
Dicis ergo: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene propter incredulitatem fracti sunt. Tu dicis ideo illos fractos, ut tu inseraris: Videamus si propterea, et non magis propter incredulitatem suam ceciderunt.
30.0698A| Tu autem fide stas. Non enim Deus personam tuam acciperet, et illos sine causa projiceret.
Noli altum sapere, sed time. Quidam hunc locum non intelligentes, nec attendentes causam, vel personas, de qua et de quibus loquitur Apostolus, putant hic sapientiam esse prohibitam. Quod si ita est, secundum illos, invenietur sibi ipse contrarius, qui hic vetat, quod alibi, ut Ephesii et caeteri accipiant, magnis supplicationibus ad Dominum deprecatur. Noli ergo altum sapere, hoc est, noli contra eos esse superbus.
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Si illis non pepercit, propter incredulitatem, qui ex radice sancta sunt: multo minus tibi, si peccaveris.
30.0698B| Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei. Contra eos, qui alium Deum justum, alium asserunt bonum. Et contra eos, qui negant Deum in peccantibus vindicare.
In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei. Quia et illi juste fracti sunt, et tu clementer insertus es.
Si permanseris in bonitate. In fide, quae tibi Dei bonitate collata est.
Alioquin, et tu excideris. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur. Sin vero, et tu severitatem senties, et illi bonitatem.
Potens est enim Deus iterum inserere illos. Apud homines quidem impossibile est, aridos surculos reformare: apud Deum omnia possibilia et facilia sunt.
30.0698C| Nam et si tu ex naturali excisus oleastro. Quia jam olim patres eorum, naturalem legem obliti, degeneraverant a natura, et per successiones peccandi, consuetudine permanente, quasi naturaliter amari et infructuosi esse coeperunt. Item hoc loco contra naturam gentilem populum insitum dicit in radice: hoc est, in fide patriarcharum, et non secundum naturam arborum quasi insertum, proprii generis fructum ferre, sed bonitatem radicis sequi, in quam insertus est.
Et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suae olivae? Contra naturam est, olivae inserere oleastrum, quia magis ramus solet vim radicis imitari quam radix ramorum in suam vertere qualitatem:
30.0698D| Nolo enim vos ignorare, fratres. Hoc totum contra illos, ne superbiant gentes.
Mysterium hoc. Arcanum, quod hominibus ignotum est, quare salvatae sunt gentes: quia occasionem eis salutis etiam caecitas praestiterit Israel.
Ut non sitis vobismetipsis sapientes. Ne secundum humanam sapientiam dicatis: Nos Deus elegit, et illos abjecit.
Quia caecitas ex parte contigit Israel. In tantum Israel et delicta, et perfidia occuparunt, ut veniret tempus, quo gentes omnes admitterentur ad vitam, et ita omnis Israel per fidem solam salvaretur: quomodo gentium plenitudo vita aequales essent in Christo, quia inaequales fuerant in delictis.
30.0699A| Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Tamdiu permansit, donec gentes salvatae viderent, quod omnes vocati sunt ad salutem: sive ex Juda, et Israel, et lege scilicet. Item hoc ostendit, quoniam intrante in fidem Christi gentium supplemento, tunc zelo, et aemulatione permoti reliqui populi Judaeorum, credentes in Christo, salvi fiant. Praeponit autem interdum Apostolus gentes populo Hebraeorum in fide, ea ratione, quoniam etiamsi aliquanti ex illis Christo crediderant: tamen legis Mosaicae adhuc praecepta servabant. Unde et ipsi postea exemplo gentium, Christianam fidem integre custodire coeperunt. Non enim pro multitudine, plenitudinem dicit: sed quia repleti sunt a Domino nostro: sicut et ipse ait Paulus de credentibus. Et ipsum dedit 30.0699B| caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius: plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimplet.
Sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob. Quidam haec omnia futura existimant. Quibus respondendum est: Ergo et hoc testimonium: Veniet ex Sion qui eripiat Israel, adhuc futurum est, ut rursum Christus adveniat liberare, et a Deo pro tempore excaecati sunt, et non semetipsis quid de illis, quomodo pereunt non credentes.
Et hoc illis a me Testamentum, cum abstulero peccata eorum. Testamentum novum, quod promisit: quod nonnisi novi, abolitis peccatis, accipient.
Secundum Evangelium quidem inimici, propter vos. Inimici mihi sunt, propter quae vobis praedico, Christum 30.0699C| prohibentes, non gentibus loqui, ut salvae fiant.
Secundum electionem autem charissimi, propter patres. Si autem credant, charissimi sunt: dupliciter commendati.
Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Si crediderint, non illis poterunt imputari peccata, quia Dominum non poenitet Abrahae semen promisisse. Sive illi sine afflictione poenitentiae, si crediderint, salvabuntur.
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo. Quando adhuc illi credebant.
Nunc autem misericordiam consecuti estis, propter incredulitatem illorum. Non vestro merito.
Ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam. Misericordia gentium, Christus est.
30.0699D| Ut et ipsi misericordiam consequantur. In tantum non crediderunt, ut et ipsi operibus suis non justificentur, sed misericordia, sicut et vos.
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate. Non vi conclusit, sed ratione conclusit, quos invenit in incredulitate: hoc est, Judaeos omnes et gentes hic conclusit, quia ante Judaei peccatores tantum erant, non etiam perfidi: postquam autem Christum non crediderunt, gentibus sunt aequales, et omnes similiter misericordiam consequuntur.
Ut omnium misereatur. Hac de causa.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Laudat sapientiam Dei, qui tamdiu exspectavit secundum praescientiam, donec omnes misericordiam 30.0700A| indigerent: ut omnibus de falsa jactantia operum, gloria tolleretur.
Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Judicia Dei abyssus multa. Aliqui enim comprehendere non possunt.
Quis enim cognovit sensum Domini? Ante nemo cognovit: nam in praesenti ipse Paulus utique sciebat, qui aliis ostendebat. Nos autem sensum Domini habemus. Sive legem ipsius per se nemo cognovit: et nemo peculiari Deo confabulatione instructus, doctrina non indiget legis.
Aut quis consiliarius ejus fuit? Ut ejus noverit sacramenta.
Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior fecit aliquid boni, et non Dei misericordiam glorificet, 30.0700B| sed suo se merito recepisse glorietur?
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ab ipso omnis creatura accepit initium, et per ipsum regitur, et in ipso omnia concluduntur, nec ipse continetur ab ullo.
Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Ipse solus glorificandus est: cujus est etiam quod sumus, et vivimus, ac movemur. Simul etiam contra Arianos facit hic locus, cum dicitur: Deus id esse ex quo omnia, et per quem omnia facta esse monstrantur: si quidem omnia per Verbum in principio facta, Evangelista signavit. Et quod de Filio Evangelista testatur, hoc Apostolus, per unitatis mysterium, de Patre intelligendum edocet credendum.
CAPUT XII. 30.0700C|
Obsecro itaque vos, fratres. Quia de sensu Domini dixerat: modo dicit, quales se exhibere debeant, ut sensum Domini habere mereantur. Huc usque de dogmatibus dicit: hinc jam moralia docet.
Per misericordiam Dei. Qua magis nihil est, per quam liberati sumus.
Ut exhibeatis corpora vestra. Quanto magis animam, non animalium, sicut in lege: quae tamen licet in figura fuerint, immaculata offerebantur, et viva.
Hostiam viventem, sanctam. Hoc est, castam, et alienam ab omni morte peccati.
Deo placentem. Domino, non hominibus tantum placete, sive talis ei placet hostia.
Rationabile obsequium vestrum. Omne opus bonum 30.0700D| tunc placet Deo, si rationabiliter fiat. Nam mercede privatur, ut puta si quis hominum causa jejunat, bonum obsequium insipienter facit: ita et de omnibus adjacentibus sentiendum est.
Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri. Nolite similes esse filiis mundi, qui facti estis filii Dei, sed renovate sensum vestrum, per quem regitur corpus, et omnia membra diriguntur, ut etiam corporis actus novi fiant: quo possitis voluntatem Dei, et sensum ejus agnoscere. Haec enim nonnisi novo sensui revelantur.
Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Hoc est, quod bonum sit, et melius, et optimum.
30.0701A| Dico enim per gratiam, quae data est mihi. Prohibet usum humanae sapientiae, quae praeter legem est: non sensu proprio loqui se dicit, sed auctoritate gratiae Dei.
Omnibus qui sunt inter vos. Qui sunt sacerdotes, sive doctores: quorum caeteri exemplum sequuntur.
Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Plus vult sapere, qui illa scrutatur, quae lex non dicit. Unde et Salomon ait: Altiora te ne quaesieris, et majora te ne scruteris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper.
Et unicuique sicut Deus divisit. Notandum, quod Deum dicat Spiritum sanctum, quomodo ad Corinthios ait, dona dividere singulis prout vult.
Mensuram fidei. Mensura fidei, virtutis intelligenda 30.0701B| est gratia, quam nonnisi fideles accipiunt.
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus: omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo. Per comparationem corporis eos ad concordiam cohortatur, ne vel hinc moveantur, quia dona accepere diversa: non enim poterant omnia habere singuli, ne superbirent nullius egentes: nec omnes eadem, ut corporis Christi similitudo in nobis monstretur. Item quod dicit in uno corpore multa membra propter diversitatem officiorum dicit. Non enim potest oculus audire, nec auris videre, et sic caetera intelligenda.
Singuli autem alter alterius membra. Ut praestando alterutrum, quod habemus, magis ac magis charitas in nobis confirmetur.
30.0701C| Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis differentes: Donum non ex nostro, sed ex donantis arbitrio pendet. Et omnibus quidem credentibus gloria promittitur in futuro: sed qui tam mundum cor habuerit, ut hoc mereatur, gratiam virtutum accipit etiam in praesenti.
Sive prophetiam, secundum rationem fidei. Fidei, non legis: sive quia fides illa meretur. Unusquisque enim tantum accipit, quantum credit. Item secundum fidem, quae unicuique a Deo data est atque concessa.
Sive ministerium, in ministrando. Ministerium, sacerdotalis, vel diaconatus officii.
Sive qui docet, in doctrina. Qui exhortatur, in exhortando. Qui docet, major est eo qui exhortatur. 30.0701D| Exhortari enim pro viribus suis possunt etiam minus periti. Notandum sane quod tertio tantum posuerit, sive: quod quare fecerit, spiritualis debet lector agnoscere.
Qui tribuit in simplicitate. Omnibus simpliciter largitur: cunctos credens bonos esse, et indigere quae petunt.
Qui praeest in sollicitudine. Qui praeest Ecclesiae, vel fratribus, debet esse sollicitus:
Qui miseretur in hilaritate. Maxime circa aegrotos misericordiam exhibendo, sive misericordiae titulus generalis est, qui circa omnes placido exhibendus est animo. Hilarem enim datorem diligit Deus: et 30.0702A| tristem sine dubio odit: quia melius est verbum bonum, super datum optimum.
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono. Tota puritas debet esse in Christianis, sicut Deus pura lex est. Fingere enim, servorum est. Et diligamus non lingua tantum, sed opere et veritate. Ita ut etiam, si necesse fuerit, pro invicem moriamur.
Charitatem fraternitatis invicem diligentes. Ita vos diligite, quasi ex una matre generati.
Honore invicem praevenientes. Hoc si semper servaremus, et charitatem, et patientiam teneremus, sicut alibi ait: Alter alterutrum majorem aestimantes. Si enim nos omnibus minores judicaremus, nec ultro alicui injuriam faceremus, nec illatam nobis 30.0702B| graviter deputaremus.
Sollicitudine non pigri. Ne per sollicitudinem saeculi, pigri in Dei opere efficiamini et inertes.
Spiritu ferventes. Quia frigidos Dominus non amat, et in tepidis nauseat. Tunc plane spiritu fervemus, si saeculo frigidi sumus.
Domino servientes. Non saeculo, neque vitio, sed Deo.
Spe gaudentes. Spe non praesenti. Spes enim quae videtur, non est spes.
In tribulatione patientes. Propter gaudium spei futurae, omnia sustinete: sicut ait: Omne gaudium existimate.
Orationi instantes. Instantia orationis nobis praestat auxilium in adversis.
30.0702C| Necessitatibus sanctorum communicantes. Ministrate eis, qui propter Christum, sua omnia contemnentes, alienis ad tempus indigent ministeriis. Quidam codices habent: Memoriis sanctorum communicantes, quod ita intelligitur, quod meminerint, in qualibus sancti, vel quibus operibus promeruerint Deum: ut participes eorum fiant imitantes semper. Denique sequitur:
Hospitalitatem sectantes. Quia et hoc sancti fecerunt: sicut Abraham, sicut Loth, qui etiam invitos hospites detinebant. De qua dicitur: Per hanc enim quidam Deo placuerunt, angelis hospitio receptis.
Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. Ne putaremus utrumque nos facere debere. Ait enim et beatus Petrus: Neque maledictum 30.0702D| pro maledicto, sed econtrario benedicentes.
Gaudere cum gaudentibus: flere cum flentibus. Ut si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra. Sicut Job ait: Si non ingemui, vel lacrymatus sum, cum viderem homines in necessitate. Et Dominus fletibus Mariae ad fletum provocatur, ut nobis daret exemplum. Nec enim pro Lazaro, quem erat suscitaturus, flevisse credendus est: nec propter incredulitatem illorum, qui ei saepe non crediderunt mirabilia facienti. Nos autem jam perverso modo flemus cum gaudentibus, et gaudemus cum flentibus. Si quis enim laudatus fuerit, contristamur: si quis ceciderit, exsultamus. Unde ostendimus nos qui talia facimus, de corpore Christi non 30.0703A| esse, qui non dolemus de uno membro praeciso: sed inimici sumus partis nostrae, et amici partis adversae: qui non dolemus de acie nostra viros fortissimos currentes: nec gaudemus, si videamus eos fortiter dimicantes: quamvis ipsi tam validi non simus ad pugnandum.
Idipsum invicem sentientes. Ut ita alteri sentiatis, sicut vobismetipsis.
Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Superba sapit iste, qui suam per se ulcisci cupit injuriam, et non humilibus rebus, id est, humilitate consentit.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nolite in humana sapientia gloriari, sed stulti estote saeculo, ut sitis Domino sapientes: sicut scriptum est: Beatus 30.0703B| homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.
Nulli malum pro malo reddentes. Humana sapientia est, si quaeramus vicem reddere inimicis. Stultitia enim est in hoc saeculo, si percutienti, et aliam maxillam praebere volueris. Quod si tantae patientiae et humilitatis fueris, non solum apud Dominum, sed et apud omnes homines poteris probabilis apparere.
Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Tantum cave ne ideo facias, ut non Deo, sed solis hominibus placere desideres.
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quod vestrum est, vos cum 30.0703C| omnibus pacem habetote: et dicite cum Propheta: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: optantes scilicet conversionem eorum atque salutem, sicut quae vobis fieri possit.
Non vosmetipsos defendentes, charissimi: sed date locum irae. Aut fugiendo, aut permittendo nocere.
Scriptum est enim: Mihi vindictam. Ego quasi meam, dicit Dominus, non quasi vestram injuriam vindicabo: quoniam dicit Propheta: Qui vos tangit, tamquam qui tangit pupillam oculi ipsius.
Et ego retribuam, dicit Dominus. Facienti bona, retribuere promittit.
Sed et si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Noli illi negare, quod Deus nulli negat: 30.0703D| quamvis sit blasphemus et impius.
Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Ut cum sibi carbones intellexerit per suam indebitam misericordiam congregari, excutiat eos: hoc est, convertatur, et diligat te, quem habuerat aliquando perosum. Caeterum non est misericordia, sed crudelitas: si ideo eam facias, ut illi aliquid pejus eveniat, pro quo Deum praeciperis deprecari. Item hoc loco docet nos imitari Deum debere, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Cibando enim inimicum et potando, eum ad pacem, vel reconciliationem provocamus: ut si ille in malitia perstiterit, ignem suo congerit capiti.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Ille 30.0704A| dicitur vicisse alterum, qui eum ad suam duxerit partem: sicut haereticum, vel paganum. Si ergo re fecerit sibi vicem reddere, ille te vicit, sibi similem te faciendo: si autem per patientiam tuam feceris eum cessare ab injuria, tu vicisti.
CAPUT XIII.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Haec causa adversus illos prolata est: qui se putabant ita habere libertatem Christianam, ut aut nulli honorem deferrent, aut tributa dependerent. Quocumque ergo modo eos humiliare desiderat: ne forte propter superbiam, magis quam propter Deum, contumeliam patiantur. Ideoque docet illos humilitate 30.0704B| tempus redimere. Aliter, quod sublimiores potestates, ecclesiasticae dignitates intelligantur.
Non est enim potestas nisi a Deo. Et quomodo Deus dicit per Prophetam; Regnaverunt, et non ex me?
Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Si de saeculi potestatibus dicere videatur, non ideo justae erunt, etiamsi a Deo exordium acceperunt. Secundum desiderium uniuscujusque dantur. Nam dicit Salomon: Quoniam data est nobis potestas a Deo. Sed cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis. Horrende et cito apparebit vobis, et caetera. Constituitur enim a Deo, ut juste judicet: et ut peccatores habeant, quod timeant ne peccent.
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. 30.0704C| Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Sicut ad Raab dicitur: Qui exierit foras, ipse sibi reus erit.
Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Malus debet timere potestatem: nam bonus non habet, quod timeat: qui si injuste occiditur, gaudet.
Vis autem non timere potestatem? Accipe consilium meum, et numquam timebis.
Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ipsa damnatio malorum, laus est bonorum.
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Qui pro tua sollicitus est quiete. Item hic dicendo: Minister est tibi boni causa, ostendit in his quae recta sunt judicibus obediendum, non in illis, quae religioni contraria sunt.
30.0704D| Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est. Et in te habet officium, si peccaveris: nec tibi proficit ad mercedem. Sive sacerdotes gladium spiritualem portant: sicut Petrus percussit Ananiam, et Sapphiram, et Paulus magum.
Vindex in iram ei qui malum agit. Quia Deus non diligit malos, qui odit omnes qui operantur iniquitatem.
Ideoque necessitate subditi estote: non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Non solum quia possunt potestates etiam sine causa irasci, sed et ne propter alicujus peccati conscientiam condemnemini. Sive non solum, ne irascuntur sacerdotes, sed etiam quia sanctis illis et justis honorem debetis. 30.0705A| Item malum agentes, et contra praecepta viventes, propter vindictam subditi sunt potestatibus: recte autem viventes, propter conscientiam subditi sunt: quia bona et justa sunt, quae jubentur.
Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Possunt et tributa sacerdotum intelligi, quae illis a Deo sunt constituta. Sive ideo regibus tributa praestatis: quia voluistis possidendo saeculo esse subjecti. Ministros autem Dei illos appellat, ut vel sic eis reddant, quod eis debebant: ne videretur Christus superbiam docuisse.
Reddite ergo omnibus debita. Cui tributum, tributum. Potest etiam eleemosyna debitum appellari. Dicit 30.0705B| Scriptura: Inclina pauperi aurem tuam, et redde debitum tuum.
Cui vectigal, vectigal. Vectigal nostrum est, ut transeuntibus donemus, vel non transeuntes sedentibus ad viam, et inde venientibus largiamur.
Cui timorem, timorem. Quomodo ergo scriptum est alibi: Praeter Deum neminem esse timendum? Sed sic, inquit, age ut neminem timeas. Timor enim Dei timorem expellit humanum. Sed quoniam causas adhuc timoris habetis, necesse est ut timeatis.
Cui honorem, honorem. Etiam timorem majoribus, honorem tantum aequalibus.
Nemini quidquam debeatis. Praeclare dixit Apostolus, reddenda unicuique, quae debentur, sola tantum 30.0705C| dilectione nos invicem obnoxios esse debere. Si autem semper fratribus debuerimus, dilectionem servemus, ut perpetuae charitati connectamur. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Item nemini debitum non reddatis.
Nisi ut invicem diligatis. Hoc solum semper debet manere, quod numquam persolvi potest.
Qui enim diligit proximum, legem implevit. Secundum Domini parabolam, sine discretione cunctis misericordiam fieri jubentis: omnis homo proximus esse censendus est. Item dilectionem ideo praemisit: quia fidelibus scribebat, et de justitiae conversatione tractabat.
30.0705D| Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Recapitulatur omnis justitia in proximi dilectione: et injustitia nascitur, dum plus caeteris nos amamus. Qui enim sicut se diligit proximum, non solum illi malum non facit, sed etiam bonum facit, quia et circa se utrumque cupit impendi.
Dilectio proximi malum non operatur. Etiam bonum non facere, malum est. Nam si viderit illum fame periclitari: nonne ipse illum occidit, si ille cum affluat, non dederit victum, quamvis ei proprias non tulerit facultates? Quisquis enim in quacumque necessitate 30.0706A| succurrere morituro potest, si non fecerit, occidit.
Plenitudo ergo legis, est dilectio. Hoc est perfectio.
Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Hoc est, ut ad perfectiora tendatis. Non enim semper debetis esse parvuli, et lactentes, sicut alibi dicit: Etenim cum deberetis magistri esse, et caetera. Item hortatur Apostolus, ut tenebrosa et somni torpore depressa opera relinquentes, in lumine, hoc est, in bonis operibus ambulemus. Item de somno inertiae et ignorantiae consurgamus. Jam enim scientia lucet.
Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Scientia proficiente, propior est salus, 30.0706B| quam quando primum credidimus.
Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Comparat diei scientiam, et ignorantiam nocti, secundum Osee dicentem: Nocti assimilavi matrem tuam: factus est populus meus tamquam non habens scientiam.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cum ignorantia, abjiciamus simul et opera ignorantiae; et arma lucis, hoc est, luminis opera induamur. Qui enim male agit, odit lucem: qui vero facit veritatem, venit ad lucem.
Sicut in die honeste ambulemus. Sicut lux diei prohibet unumquemque agere, quod nocte libere committebat: ita et scientia nos prohibet legis mandata contemnere, quod sciamus nos semper a Deo 30.0706C| videri.
Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Comessatio est mensae collatio. Nos vero habemus spirituale convivium, dicentes: Cum convenitis, unusquisque psalmum habeat, et caetera. Ebrietatem ergo perniciosam esse, et luxuriae materiam, ex hinc cognoscimus, quia impudicitiam subjunxit. Et alibi ait: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.
Non in contentione et aemulatione. Etiam contentionem et invidiam criminosam esse, et aliis multis probatur exemplis, dicente Jacobo: Si enim zelo amaro habetis, et caetera.
Sed induimini Dominum Jesum Christum. Solus Christus videatur in vobis, non vetus homo. Qui 30.0706D| enim dicit se in Christo manere: debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare: in quo omnes sunt virtutes.
Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Sicut Salomon ait: Post concupiscentias tuas non eas. Et iterum: si dederis concupiscentiam animae tuae, in gaudium facies te inimicis tuis venire.
CAPUT XIV.
Infirmum autem in fide assumite. Hic oblique illos increpare incipit, qui se fortes putabant, ut immoderate carnibus vescerentur. Item hic infirmos fideles dicit, qui carnes quae in macello tunc temporis vendebantur, idololatrias esse credebant: et propter 30.0707A| hoc sic putantes, ne polluerentur, oleribus vescebantur. Unde praecipitur ab Apostolo: ne imperiti ita sentientes judicent, qui habent fidem: omnia quae in macello veneunt, sine disceptatione manducent: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil damnandum est eorum, quae Deus hominibus ad edendum creavit.
Non in disceptationibus cogitationum. Nolite secundum vestras cogitationes, quem lex non judicat, judicare.
Alius enim credit se manducare omnia. Qui tantam fidem habet, ut non moveatur, aut abstinentia confractus, aut senio.
Qui autem infirmus est, olus manducet. Infirmus, aut aetate, aut corporis calore. Item hic probatur: 30.0707B| quia non de Judaeis dicatur, ut quidam putant, sed de abstinentibus. Non enim carnes secundum legem: sed sola olera manducabant. Aliter: Si idcirco tibi infirmitas animae generatur: quia alium ejusdem propositi, carnibus pro sua fide vesci perhorrescens, forte cognoscis: noli esse judex alterius voluntatis, nec exigere ab aliquo. Unicuique in voluntate dimissum est: sed si tibi scandalum est, et non vis carnibus vesci, tibi ipsi impone modum: et melius faciens, sola olera manduca. Magis unusquisque per tuam aequanimitatem ad abstinentiam provocetur, quam irritatus de hoc scandalizet te. Magis in edendis carnibus confirmetur, quod tum non potes quasi culpam in alio reprehendere, si unusquisque, aut fideliter hoc praesumit, aut forte asperitate valetudinis, 30.0707C| aut senecta hoc faciat exigente.
Is qui manducat, non manducantem non spernat. Habebant inter se scandala: illi illos quasi carnales judicabant; et illi illos tamquam stultos irridebant, et superstitiosos judicabant.
Et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Ita illos Deus vocavit ut te.
Tu quis es, qui judicas alienum servum? Cujus tu auctoritatis es, ut judices eum quem lex non judicat? Unde et Jacobus ait: Qui judicat fratrem, scilicet sapientiorem se, judicat legem. Caeterum ipse Paulus contra mandatum facientes judicavit, et aliis judicandi tribuit facultatem. Ad eum qui fide infirmus est sermo dirigitur, non eum debere judicare manducantem. Omnia quaecumque in macello veneunt: 30.0707D| qui robustus fide est, omnia munda mundis esse cognoscit.
Domino suo stat, aut cadit. Sive vivit, sive moritur: quia et ille propter Deum abstinet, et ille secundum Deum manducat.
Stabit autem. Potens est enim Deus statuere illum. Deus qui tres pueros leguminibus pastos, meliores apparere fecit, quam illos qui de mensa regis edebant, potest et illos diutius facere in corpore stare.
Nam alius judicat diem inter diem, alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Judaei in escis diem inter diem judicare non poterant. Ergo de jejunio, et abstinentia dicit, quae non sunt sub certo modo legis redacta, ut unusquisque tantum 30.0708A| faciat; quantum potest: quantum mercedem habere voluerit. Unde sequitur: Unusquisque id faciat in tali causa, quod melius esse judicat. Item hoc est, quod dicit: aliquos esse, qui certis anni temporibus, alios esse qui omni tempore vitae suae ab esu carnium decreverunt abstinendum.
Qui sapit diem, Domino sapit. Domino sapit, qui propter Deum jejunat, et non propter homines.
Et qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Qui propter Dominum manducat, ut praedicandi Evangelium possit habere virtutem, non suae gulae studet, sed aliorum saluti: propter quod conversi, gratias referant Deo.
Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Quia per exemplum illius multi 30.0708B| salvantur, et gratias referunt Deo. Qui enim voce agit gratias, solus agit: qui autem etiam in opere, in multis agit.
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nemo fidelium sibi vivit, et nemo sibi moritur: quia Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi. Cavendum econtrario, ne nos aut nobis vivamus manducando; aut propter homines moriamur jejunando.
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit; ut ei vivorum et mortuorum dominetur. Adventus Christi et vivos inveniet, et mortuos suscitabit. Nihil ergo 30.0708C| refert, utrum te resuscitet, an vivum inveniat: tantum labora, ut coram eo justus appareas.
Tu autem quid judicas fratrem tuum? Qua auctoritate quasi voracem damnas.
Aut tu quare spernis fratrem tuum? Quasi infirmum despiciens, aut supervacue jejunantem.
Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Tunc conscientias nostras Dominus judicabit, quid et quali voto fecerimus.
Scriptum est enim: Vivo ego dicit Dominus: quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Hoc testimonio probat, quia omnes soli Domino reddemus nostrorum actuum rationem.
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. De his quibus lex tacet. Caeterum si videns 30.0708D| peccantem, non arguerit, reddit etiam Deo pro eo rationem.
Non ergo amplius invicem judicemus. Sufficit quod nunc usque fecistis.
Sed hoc judicat magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Hic subtiliter ingreditur ad abstinentiam commendandam, et dicit illos abstinere debere, quamvis firmi sint, ne exemplo illorum, infirmi scandalum patiantur.
Scio et confido in Domino Jesu: quia nihil commune per ipsum. Non hoc ideo dico, quia putem aliquid commune esse. Per Christum enim scio omnia esse mundata. Commune enim dicitur, quidquid immundum videtur in esca Judaeorum.
30.0709A| Nisi ei qui existimat quid commune esse illi, commune est. Illi per conscientiam fit commune, qui adhuc ritu Judaico, aliquid post Christi fidem in talibus causis arbitratur immundum.
Si enim propter cibum frater tuus contristatur. Non dixit, propter jejunium, sed ne illum tuo exemplo, aut provoces, aut compellas.
Jam non secundum charitatem ambulas. Quia invitus manducat, quod illi non expedit. Etiam non diligis proximum, sicut te, si non illius utilitatem cogitas sicut tuam.
Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non dixit, abstinentia tua, sicut quidam volunt.
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Libertatem quam habemus in Domino, ut omnia nobis munda 30.0709B| sint: non ea ita debemus uti, ut videamur propter gulam et epulas ambulare. Sive blasphematur, si propter talia contendimus.
Non est enim regnum Dei esca et potus. Non per escam justificamur. Sed et hoc notandum, quod non dixerit, jejunium et sobrietas non est regnum Dei: sed esca et potus. Item hic manifeste monstratur, quoniam regnum coelorum cibum et potum non habet temporalem, sed illic spiritualiter vivitur.
Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quae per abstinentiam facilius custoditur. Ubi vero justitia, ibi et pax: ubi pax, ibi et gaudium spirituale, quia ex dissensione semper tristitia, et molestia generatur.
Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus 30.0709C| est hominibus. De tali homine nemo potest dubitare, quia sanctus est.
Itaque quae pacis sunt, sectemur. Ut non invicem nos de hujusmodi judicemus.
Et quae aedificationis sunt, invicem custodiamus. Sed aedificatio est abstinentia. Caeterum esca, etiamsi neminem perdat, nullum aedificat.
Noli propter escam destruere opus Dei. Hominem scilicet a Deo creatum.
Omnia quidem munda sunt. Repetit quod superius dixerat, ne creaturam damnare videretur.
Sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Ipsum mundum, illis fit malum, si per illud alterum offendat.
Bonum est non manducare carnem, et non bibere 30.0709D| vinum. Exponit quid sit per quod offendere dicebat infirmum. Item hoc loco laudat quidem abstinentiam carnis et vini: sed multo magis admonet, propter scandalum fratris abstinendum esse a cibo et potu eorum, quae idolis immolantur.
Neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Infirmatur, a pudicitia. Vinum enim et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.
Tu fidem, quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Si enim in hoc fidelem te putas: sic manduca, ut nemo tuo infirmetur exemplo.
Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Quia non suam infirmitatem probando considerat, sed alterius salutem infirmi.
30.0710A| Qui autem discernit: si manducaverit, damnandus est. Si quis de alio discernat et dicat: Iste si manducaverit, plane damnandus est. Hoc non habet fides, et ideo subsequitur.
Quia non ex fide. Non est enim ex fide, si tu alium idcirco condemnas, quia, te jejunante, ille manducat. Aliter: Qui se ita dijudicat. Idipsum enim est discretio et judicium, quia et judicium discernendo fit, et discretio judicando.
Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Non ex fide, quae per charitatem operatur. Quidquid ergo alium destruit, ex fide non est: et idcirco peccatum.
CAPUT XV.
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum 30.0710B| sustinere. Si vere firmi estis, sic facite ut ego, qui factus sum infirmus, ut infirmos lucrifacerem.
Et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat. Non a nobis ipsis, sed a proximis collaudemur: sicut et alibi suum nobis proponit exemplum, dicens: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Nemo enim potest aedificare alterum, cui per bonum vitam non ante placuerit. Sed et sibi placentes sunt, qui propria commoda quaerentes, suam faciunt voluntatem.
In bonum ad aedificationem. Ostendit modum placendi, et causam, ne ad vanam gloriam placeamus. Simul cum dicit: In bonam aedificationem, ostendit, et malam esse sicut est illud: Aedificabitur ad manducandum 30.0710C| idolothyta.
Etenim Christus non sibi placuit. Imitatur hoc et discipulus Christi: non quaerit suum commodum. Ille enim ob aliorum salutem, etiam mortuus est, et improperia amarissima supportavit, dicentium: Vah! qui destruis templum, et caetera.
Sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quaecumque non solum Christo, sed etiam sanctis exprobrantur Dei causa, Deo improperari dicuntur: ut est illud: Ubi est Deus tuus?
Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Nihil enim scriptum est sine causa: nam et merita, vel tentationes justorum ad nostram proficiunt aedificationem: quia Deo manifestissimi 30.0710D| erant.
Ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Per Scripturarum solatia, spem futuram patientissime exspectamus: sicut scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum: hoc est, qui consolatione legis utuntur, moveri ulla tentatione non possunt, ut per exempla patientiae, et consolationis eorum, quae scripta sunt, speremus consolationem, etiam in praesentibus tentationibus. Magna enim causa solatii est, si quae nos patiamur, Dominum nostrum Jesum Christum, et sanctos ejus sciamus esse perpessos.
Deus autem patientiae et solatii. Hoc loco Deum patientiae, Spiritum sanctum significat, qui donat nobis 30.0711A| secundum Christum unanimes glorificare Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Item patientiae ejus, quae est in conversione et solatio, non ira neque dissidio.
Det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. Ut unusquisque sic quaerat salutem alterius quasi suam, sicut Christus sua morte omnes salvavit a morte.
Ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Tunc vere Deus honorificatur, si uno animo et concordi voce laudatur. Si enim duo convenerint super terram ex omni re: quaecumque petierint, fient illis.
Propter quod suscipite invicem. Propter honorem Dei invicem onera vestra portate: sic adimplebitis 30.0711B| legem Christi: quia nos suscepit in se cum essemus impii. Quanto ergo magis nos invicem, ut similes, nos sustinere debemus. Iterum hic utrumque populum ad unitatem hortatur. Consentio vobis, o Judaei, quia Christus vobis promissus ad vos venerit primum, et gentes propter misericordiam Dei vocatae sint; tamen unum corpus estis effecti.
Sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Sive in gloriam divinitatis: sive propter honorem Dei.
Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei. Hic ostendit, quoniam secundum carnem Christus, juxta promissiones patrum ex ipsis natus sit: ut praecepta legis impleret. Item non venerat ministrari, sed ministrare: et dare animam suam redemptionem pro multis.
30.0711C| Ad confirmandas promissiones patrum. Quia illis promiserat Christus, sicut ipse dicit: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel.
Gentes autem super misericordia honorare Deum. Cui enim plus dimittitur, plus diligit.
Sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Tulit Judaeis arrogantiam, dum gentium salutem docet esse praedictam: quamvis non fuerit nuntiatus ipse Christus in gentibus. Confitetur eos misericordiam consecutos: quia et ipsi sunt in corpore ejus.
Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. Qui cum ipsis estis ad salutem adducti.
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et magnificate eum omnes populi. Et rursus Isaias ait: Erit 30.0711D| radix Jesse. Jesse pater fuit David, de cujus semine, id est Maria, natus est Christus.
Et qui exsurgat regere gentes, in eum gentes sperabunt. Non de proselytis asserit, sed et illud huic loco simile est: Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de femoribus ejus. Unde probatur vere jam venisse Christum, in quo omnes gentes sperare manifestum est.
Deus autem spei. In quo omnes speramus: hoc ostendit quomodo Deus absque virtute Spiritus sancti, non replet aliquando nationem gratia, quoniam unum donum est Patris et Spiritus sancti.
Repleat vos omni gaudio et pace. Pax fidelium, in spe debet esse futura. Et ibi omne gaudium, ubi pax 30.0712A| est. Nullum vero in dissensione gaudium: sed universa moestitia.
In credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Abundantia in spe, in Spiritu, virtutibus consistit, et signis.
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis. Bonus doctor laudando provocat ad profectum, ut erubescant tales non esse, quales ab Apostolo putantur.
Quoniam et ipsi pleni estis dilectione. Providit ne umquam contentiosius dura increpasse videatur. Vel dissidentes aut stultos ostendit Christianos semper alterutrum monere debere.
Repleti omni scientia: ita ut possitis alterutrum monere. Hoc est novi et veteris Testamenti.
30.0712B| Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte. Immo ideo magis scribendi fiduciam habui, quia novi vos ut prudentes, cito accipere rationem: sicut scriptum est: Argue sapientem, et amabit te. Item hoc loco aut humilians se Apostolus loquitur: aut certe quoniam habentibus jam praedicationem Petri, ipse audeat praedicare.
Tamquam in memoriam vos reducens. Recordans vos esse prudentes, sive non ignaros, non doceo, sed commoneo, ut scientes.
Propter gratiam, quae data est mihi a Deo. Non propter munera terrena, vel laudem, sed ut impleam officium, quod accepi.
Ut sim minister Christi Jesu in gentibus. Serviens Evangelio, hoc est, revocans ei servos quosdam fugitivos.
30.0712C| Sanctificans Evangelium Dei. Meo exemplo sanctum esse demonstrans, quod cum tanto timore perficio. Quidam enim ut humanum contemnunt, quod praedicant ut divinum: et ita fit ut res sancta videatur esse non sancta, cum non perficitur sancte. Unde dicitur: Sanctificate jejunium, id est, sanctum facite, sive monstrate.
Ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. Ut exemplo meo gentes efficiantur hostia Deo accepta, non igni sanctificata, vel suscepta, sed Spiritu sancto: sicut scriptum est: Quia sedit super Apostolos quasi ignis, et visae sunt eis variae linguae.
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Qui 30.0712D| gloriatur, in Domino glorietur. Gloriam habeo apud Deum, licet apud homines infamer et maculer.
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me efficit Christus, in obedientiam gentium. Hic ostendit Christi et Spiritus sancti, unam esse potentiam atque virtutem. Item non ausus sum aliquid dicere me in his dumtaxat rebus propria virtute fecisse, et non omnia per me esse Deum operatum.
In verbo et factis, in virtute signorum, et prodigiorum. Hoc est doctrina et signis. Non enim de operibus hic, sed de virtutibus loquebatur.
In virtute Spiritus sancti. Unam esse virtutem atque potentiam.
Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum 30.0713A| repleverim Evangelium Christi. Repletur Evangelium, cum etiam gentes credunt.
Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus: ne super alienum fundamentum aedificarem. Non omnis, qui super alienum fundamentum aedificat, male facit, sed si aedificet aurum, et caetera. Hic pseudoapostolos tangit, qui semper ad eos, qui jam crediderant, ibant, et numquam ad gentes: quia non poterant virtutes operari. Et ostendit perfecte se laborasse, qui et fundamentum posuit, et aedificium superstruxit.
Sed sicut scriptum est. In Isaia. Ostendit suum laborem, jam ante fuisse praedictum.
Quoniam quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt de eo, intelligent. Ostenditur 30.0713B| Christus in Apostolis, et per virtutes quae in ejus nomine fiebant.
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos. Exposuit illud quod in capite dixerat.
Et prohibitus sum usque adhuc. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus. Ubi jam toti firmi sunt, causam se negat habere ponendi fundamentum.
Cupiditatem autem habens veniendi ad vos. Notandum esse cupiditatem etiam bonam: sicut, Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas.
Ex multis jam praecedentibus annis. Qualis necessitas fuerit ostendit, quae illum multis detineret annis.
Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos. Utrum in Hispania fuerit, incertum 30.0713C| habetur.
Et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Quia ita vos exhibetis, ut nec apud vos locum aut necessitatem habeam diutius remorandi: et ideo ex parte illis fuisse dicit: quia non credere indigebant, sed tantummodo confirmari. Sive ideo ex parte: quia nulla magnitudo temporis faciat charitatem.
Nunc igitur proficiscar in Jerusalem. Hoc mihi restat deinceps ut veniam.
Ministrare sanctis. Sancti erant in Jerusalem, qui omnibus suis distractis, et ante Apostolorum pedes depositis, orationi, lectioni, doctrinaeque vacabant. Quales autem fuerint, ex hoc cognoscitur, ut ipse Apostolus per se illis pergeret ministrare, et quibus 30.0713D| oblationem suam esse optat acceptam: id est, ut eam dignentur accipere, ostendens hoc non tam prodesse accipientibus, quam dantibus. Hoc contra illos facit, qui gloriam perfectionis impugnant.
Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere. Probaverunt hoc sibi utile fore, si collationem aliquam sumptuum facerent sanctis.
In pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis. Quia propter sanctorum aedificationem esse pauperes voluerunt. Sive simpliciter pauperes sanctorum intellige.
Et debitores sunt eorum. Exemplo eorum provocat Romanos ad simile opus, ostendens hoc illis non immerito placuisse.
30.0714A| Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Quia doctores ex ipsis habebant, et socii facti fuerant radicis, et pinguedinis olivae: ideoque unusquisque in quo abundat, debet alteri impertire.
Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Si vos bene exhibueritis, abundabit nobis bona doctrina in vos: quia quantum proficit discipulus, tantum provocatur ad docendum et doctor. Sicut alibi ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Sive, abundanter benedicitur in adventu meo Christus in vobis.
Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Sciens Apostolus, quoniam propter praedicationem Christi Romam vinctus 30.0714B| ducendus erat, in abundantia benedictionis praedicat se esse venturum. Vel certe, quoniam conscius sibi erat, nihilominus habere se gratiam ab aliis Apostolis.
Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum. Rogat ut pro eo tota instanter oret Ecclesia: quia novit multum valere preces in communi multorum. Jacobo enim occiso, Petrus fratrum precibus de carcere liberatur: qui non tam illi, quam sibi beneficium praestiterunt, scilicet ut ejus possint doctrina firmari.
Et per charitatem sancti Spiritus: ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Spiritualis enim charitas facit, ut pro invicem exoretis.
Ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea: et obsequii 30.0714C| mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis. Sive ut omnes credant: sive fidelibus ministrans: in manus infidelium non incurram, ne ad vos venire non possim.
Ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. Tunc in gaudio veniam, si oblatio mea ab eis accepta fuerit, et securus verbum Dei abundantius loquar. Tristitia enim animi multum impedit ad doctrinam.
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis, Amen. Deus pacis non nisi in pacificis est. Pulchre autem finivit, duobus populis in concordiam revocatis.
CAPUT XVI.
Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram. 30.0714D| Jam quasi finito textu Epistolae, ut solet, commendationis gratiam subter annexuit. Item hic monstrat Apostolus, non accipiendam, aut eligendam personam esse viri, vel feminae, quando Romanis per mulierem (ut fertur) litteras mittit. In eadem Epistola aliis feminis mandat salutem.
Quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchraeis. Sicut etiam nunc in Orientalibus diaconissae in suo sexu ministrare videntur in baptismo, sive in ministerio verbi, quia privatim docuisse feminas invenimus, sicut Priscillam, cujus vir Aquila vocabatur.
Ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque assistit multis et mihi ipsi. Ut adjuvetis 30.0715A| eam, sive sumptuum opibus, sive solatio: quia et ipsa quamdiu habuit, plures adjuvit.
Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu. Qui conformasse se Apostolo dicuntur in fide: quos et ideo adjutores appellat, quia in opere doctrinarum, ubi ipse laborabat, et isti juverunt.
Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: Quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium. Probando meam doctrinam, se periculo subjecerunt, propter quod illis omnes Ecclesiae gratias agunt: quia per illos ego servatus sum.
Et domesticam Ecclesiam eorum. Ostendit congregationem fidelium, Ecclesiam nominari.
Salutate Epaenetum dilectum mihi: qui est primitivus 30.0715B| Ecclesiae Asiae in Christo Jesu. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Primitivos Ecclesiae Asiae, istos omnes quos salutat, intelligimus ex nominibus fuisse peregrinos: per quorum exemplum atque doctrinam, non absurde existimamus credidisse Romanos.
Salutate Andronicum et Juniam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo Jesu. Salutate Ampliatum, dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum, adjutorem nostrum in Christo Jesu: et Stachyn, dilectum meum. Salutate Apellen, probum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli domo. Salutate Herodionem, cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisii domo, qui sunt in Domino. Salutate Triphaenam, et 30.0715C| Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. Salutate Rufum, electum in Domino: et matrem ejus et meam. Aetate, non partu matrem salutate. Hi ex Judaeis erant, et quia simul cum Paulo fuerant tribulati, nec territi: ideo nobiles hoc merito habebantur, qui ad profectum Romanorum inter caeteros fuerant destinati, quique priores Paulo credidisse, ipsius testimonio referuntur.
Salutate Asynoritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt fratres. Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus, et Olympiadem: et omnes qui cum eis sunt sanctos. Suo exemplo nos docet quales amicos debeamus in nostris litteris salutare: non divites saeculi, facultatibus, 30.0715D| vel dignitatibus honoratos: sed gratia ac fide locupletes.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. Non ficte, vel subdole, quale Judas tradidit Salvatori. Ideo enim in Ecclesia pax primo annuntiatur: ut ostendat se cum omnibus esse pacificum, qui corpori communicaturus est Christi.
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. De illis dicit, qui ex circumcisione illo tempore venerunt, jejunia et abstinentiam destruentes, neomenias, 30.0716A| et sabbata, et caeteras ferias, ventris gratia praedicabant, dissentientes ab apostolica doctrina, et fratribus offendicula praeparantes.
Et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. Per blandimenta et adulationes compto sermone compositas.
Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Si illis obedistis quibus non debuistis: quanto magis nobis obedire debetis! Nam et illi propterea ad vos venerunt, quia sciebant vos per obedientiam simplicem cito posse seduci.
Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Solutat vos Timotheus, 30.0716B| adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater, cognati mei. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi Epistolam hanc, in Domino. Salutat vos Caius, hospes meus, et universa Ecclesia. Quia bona est obedientia, sed si rationabilis sit: et ideo volo vos sapientes esse in bono, ut malum nescientes, sub pedibus innocentiae deponatis inimicum. Ita enim dedit nobis Dominus potestatem calcandi super scorpiones atque serpentes, et omnem virtutem inimici: id est, ne nobis praevaleat, et omnibus super eum membris liberis ac solutis ambulare possimus.
Salutat vos Erastus arcarius civitatis: et Quartus frater. Hic arcarium ex arcario dicit: sicut gentes credentes ex gentibus saepe vocavit, secundum consuetudinem legis, quae Abigail, uxorem Nabal adhuc 30.0716C| appellat, cum jam illo mortuo in David matrimonium transisset.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Haec est subscriptio manus ejus in omnibus Epistolis, ut in ea etiam commoneret beneficia Christi.
Ei autem qui potens est vos confirmare. Signis atque doctrinis. Item hic Patris personam monstrat. Descendens autem dicit, manifestatum hunc per Scripturas propheticas secundum imperium aeterni Dei: Spiritum sanctum significat. Item infert: Cognitum est soli sapienti Deo per Christum Jesum, cui gloria in saecula. Hoc loco Patrem et Filium manifeste loquitur. Quod autem dicit: Cognitum est soli sapienti Deo: in communi munere, mysterii significat trinitatem.
30.0716D| Juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi. Ut sic vivatis, quomodo ego Christi exemplo, et auctoritate gentibus praedicavi.
Secundum revelationem mysterii. Mysterium de vocatione universarum gentium in Lege diu fuerat occultatum, quod nunc per Paulum evidenter patefactum est Evangelium in Christo per testimonia Prophetarum: quia quamvis de gentibus ante multa dixisset: tamen quomodo et in Christo unum fierent, et Judaei, nemo tam aperte cognoverat. Existimare enim poterant quosdam ad fidem quasi proselytos admittendos.
Temporibus aeternis taciti, quod nunc patefactum est 30.0717A| per Scripturas Prophetarum. Descendens autem dicit, quid est patefactum.
Secundum praeceptum aeterni Dei. Praecepit Deus, ut omnes gentes obediant, et Deum agnoscant, quod futurum quandoque solus ante sciebat, qui solus naturaliter sapiens, sicut naturaliter bonus: cum tamen, et homo dicatur bonus, sed nos institutione 30.0718A| boni, vel sapientes esse possumus: ille natura. Cui per Jesum Christum gloria et honor in saecula saeculorum.
Ad obeditionem fidei in cunctis gentibus. Spiritum sanctum significat. Item infert:
Cogniti soli sapienti Deo per Jesum Christum: Cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
IN PRIMAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.
CAPUT PRIMUM. 30.0717A|
aulus. Paulus, quod nomen praeponit in Epistolis, 30.0717B| auctoritatis esse noscendum. Item aliter: Paulus apostolus, connectens in Epistola fratrum nomine, vel humilitatem suam significat, vel cooperatorem esse eum apostolicae praedicationis ostendit.
Vocatus Apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Voluntate Dei vocatur quisque ad fidem, sed sua sponte, et suo arbitrio credit: sicut ait in Actibus: non fui incredulus coelesti visioni.
Et Sosthenes, frater Ecclesiae Dei. Frater, inquit, non apostolus. Hunc autem idcirco secum scribentem inducit: quia ex ipsis doctor est, et pro his valde sollicitus.
Quae est Corinthi. Ostendit, qui sunt Ecclesia Dei, sancti scilicet et immaculati: quia Ecclesia neque maculam habet, neque rugam, et ideo his scribit 30.0717C| qui integram adhuc servabant, non qui perdiderunt sanctitatem. Nam istos honorat litteris, illos auctoritate commendat.
Sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis. Per baptismum sanctificatis. Cum omnibus qui invocant nomen Domini Jesu Christi. Proprie sacerdotum est invocare Dominum: Quibus dicitur: Sic benedicite filiis Israel, invocantes nomen meum super illos. Et Psalmista dicit: Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Quem sacerdotem fuisse illa res probat: quia et sacerdoti successit, et hostias offerebat. De quo etiam secundum historiam dictum est: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem. Qui, quamvis non sit ex genere Aaron, tamen de tribu Levi esse in Paralipomenon legitur: quia ipse hunc constituit, 30.0717D| qui et illum. Ita enim Aaron elegit, ut alios postea eligendi non amiserit potestatem.
In omni loco ipsorum et nostro. Quia sacerdotes et suo, et Apostolorum loco funguntur. Propter quod etiam Ecclesiarum apostoli nominantur. Item aliter: Universis Ecclesiis provinciae Achaiae ostendit se has litteras mittere.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pax gratiam servat, quam quidam habere nolebant.
Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu. Primum solito laudando provocat ad profectum, et dicit se quidem gaudere de eorum scientia: sed scire illos debere, quia vera sapientia non inflat, neque dissentit.
30.0718A| Quia in omnibus divites facti estis in illo. In omnibus virtutibus, per sapientiam, quae amicos Dei, et 30.0718B| Prophetas constituit. Item aliter: Hoc dicendo, Apostolus ostendit eos, quando ad fidem Christi accesserunt, omni gratia tunc ditatos: nunc autem non juxta fidem conversantes, vacuefactam monstrat gratiam, quam perceperunt.
In omni verbo et in omni scientia. Id est, non tam novi quam veteris Testamenti.
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium quo ait: Omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Unde ait Salomon: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, id est, cum sapientia.
Exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu 30.0718C| Christi. Ille vere exspectat adventum Christi, qui in omnibus praeparatus est. Revelatio autem dicitur Domini adventus: quia modo a nobis abscondita est.
Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. Per doctrinam, sicut ait David: Confirma me in verbis tuis. Et iterum: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Item aliter: Orat pro ipsis, ut usque ad finem vitae suae irreprehensibiles in adventum Domini nostri Jesu Christi permaneant.
Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Christi, Domini nostri. Quam societatem Joannes exponit, dicens: Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Si dixerimus quia societatem 30.0718D| habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Et Paulus ait: Si commortui sumus: et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus. Hic locus contra Arianos facit, qui in hoc minorem esse Filium volunt, quo per ipsum omnia facta referuntur, cum hoc etiam in Patrem cadat: per quem in societatem Filii ejus credentes vocat. Item aliter: Hoc contra Arianos valet, qui ministrum praeceptorum Patris Filium dicunt: quoniam scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt. Hic autem ostenditur, quia per Deum Patrem vocati sunt in communionem Jesu Christi Domini nostri. Huc usque cum laude praefatio.
Obsecro autem vos, fratres. Ad unam sentiendi concordiam revocat, et ut ipsi omnes idem loquantur, 30.0719A| hortatur. Item aliter: Hic jam causam contra dissensionem aggreditur.
Per nomen Domini nostri Jesu Christi. In quo nomine salvati estis, et signa fieri conspexistis.
Ut idipsum dicatis omnes. Ut unum sentiatis atque dicatis.
Et non sint in vobis schismata. Schismata semper ex contentione nascuntur.
Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. Si unum sentiatis et proferatis, tunc vere potestis esse perfecti.
Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes: quia contentiones sunt inter vos. Quaeritur quomodo Apostolus crediderit aliquid de absentibus, cum scriptum sit: Non credes auditui 30.0719B| vano. Et iterum: Quae viderint oculi tui, loquere, et caetera. Sed hanc gratiam habebat, nosse ut absens quid in singulis Ecclesiis ageretur. Sicut dicit ad Colossenses: Et si corpore absens sum, sed spiritu praesens, gaudens, et videns ordinem vestrum, etc. Quia ergo sciebat Corinthios ita agere, ut audiebat, non credidit sine causa quasi de absentibus, quorum conversationem in spiritu cognoscebat.
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Sub nomine apostolorum, pseudoapostolos tangit, qui eos per sapientiam circumvenerant mundi, ut unusquisque ejus se diceret esse, cujus doctrinam elegisset, qui adversa docebant. Si ergo nec de veris apostolis hoc dici permittit, 30.0719C| quanto magis de falsis non licebit!
Divisus est Christus? Dividitur corpus, cum membra dissentiunt.
Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Potest istud dici his qui, relicto Christi exemplo, sanctos veteris Testamenti in solis divitiis cupiunt imitari: Numquid Abraham crucifixus est pro vobis, aut in nomine Job baptizati estis? Et illud Domini, ubi docemur non quaerere quid alii discipulo jubeatur, dicentis Petro: Quid ad te? tu me sequere.
Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati sitis. Baptizavi autem et Stephanae domum: caeterum nescio, si quem alium vestrum 30.0719D| baptizaverim. Quod ita contigit, ut illos paucos baptizarem, qui se non dicunt in meo nomine baptizatos. Item aliter: illorum ipsorum neminem, nisi quos numeravi.
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Non usurpavit minora facere, qui poterat officia implere majora. Sicut hodie et episcopus, vel sacerdos, si voluerit, diaconi poterit implere ministerium.
Non in sapientia verbi. Cum possint apostoli etiam sermones sapientiae praedicare: simpliciter docent, ne astutiae praedicationis ascribatur prudentia, et evacuetur crux Christi.
30.0720A| Ut non evacuetur crux Christi. Evacuant enim vim crucis, qui aures declamatione permulcent.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. Praedicatio crucis non intelligentibus virtutem Dei, stultitia videtur Dei Filium dicere crucifixum: fideles autem intelligunt Dei esse virtutem, qua mors vita est, et diabolus superatus est.
His autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Fides enim eorum eos salvos facit.
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium. Hoc in adventu Salvatoris asserit adimpletum, id est, ad nihilum redigam.
Et prudentiam prudentium reprobabo. Eligendo piscatores, artem rhetoricam, et philosophicam reprobavit. Quaeritur plane, unde sit haec sapientia, quam 30.0720B| reprobat Deus. Scriptum est enim, quod omnis sapientia a Domino Deo sit: id est, de bona natura ducit exordium. Hoc enim habet sensus humanus, ut quocumque eum tetenderis, consequatur, et paulatim meditando proficiat. Inde est, quod multi illitterati poemata componunt tam exquisita, quae viri eruditissimi admirentur. Hunc ergo sensum, quem Deus ad se ex creaturis cognoscendum, et suam voluntatem inquirendam dederat: illi ad inquirenda superflua et curiosa verterunt. Similiter de divitiis ac fortitudine, et de omnibus quibus male utimur, possumus existimare.
Ubi sapiens, ubi scriba. Id est, doctor.
Ubi inquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Qui acquirit sapientiam 30.0720C| saecularem, vel quicumque aliis de rebus obscuris inquirit.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum. Factura mundi, Dei sapientia est fabricata: in qua per sapientiam naturalem, quae ad hoc data et creata fuerat, debuit cognosci ipse qui fecerat: sed quoniam non agnoverunt homines, alia illis medicina succurritur. Item aliter: Hoc loco sapientiam Dei, ordinatione creaturarum, quae videntur, ostendit: ex quibus Deum auctorem venerari, et agnoscere debuerunt.
Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non quod vere stultitia sit praedicatio crucis: sed quia apud illos ita haberetur.
Quoniam et Judaei signa petunt. Judaei ex consuetudine 30.0720D| Prophetarum signa petunt, quae etiam videntes credere noluerunt.
Et Graeci sapientiam quaerunt. Artis dialecticae, et humanae sapientiae rationem.
Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Multum suam doctrinam ab illorum sensu discrepare demonstrat.
Judaeis quidem scandalum. Scandalizantur si audiunt Christum a se crucifixum. Sive scandalum illis est audire Christum mori potuisse, quem illi quasi immortalem exspectant. Inde est, quod dicebant: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: non intelligentes, quia primum pati illum oportebat, et sic in gloriam suam introire.
30.0721A| Gentibus autem stultitiam. Secundum mundanam sapientiam, stultitia videtur Deum credere crucifixum.
Ipsis autem vocatis, Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Hic non divinitatem Christi, dicit Dei virtutem et sapientiam: sed ordinationem crucis: Item aliter: Ipsi Judaei, et gentes cum crediderint, intelligunt virtutem Dei esse, quae devicta morte hominem revocavit ad vitam, et sapientiam quae nos a dominatione diaboli liberavit, quod ante per incredulitatem intelligere non valebant.
Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod stultum putatur Dei, omnem humanam sapientiam antecedit: quia sapientia sua liberari non potuerant, 30.0721B| qui per crucis mysterium sunt salvati.
Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Mortem quam nec gigantes evadere potuerunt, crucifixi infirmitas superavit.
Videte enim vocationem vestram, fratres. Exemplum accepit ex his qui crediderant, ut ostendat, quia non prodest gloriatio carnalis ad fidem, sed magis obest, dum superbia sapientiae, et nobilitatis inflati, homines Dei sapientiae subjacere noluerunt.
Quia non multi sapientes secundum carnem: non multi potentes, non multi nobiles. Hic contra illos agit oblique, qui se legis peritos, et fortiores apostolis, et nobiliores ex sacerdotali stirpe descendere jactabant.
Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat 30.0721C| sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus. Quia dum in semetipsis non confidebant, celerius crediderunt. Semper enim sapientium, et divitum, et fortium gloria increpatur, sicut ait Propheta: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis: sed ipse Dominus quod per Prophetam dixerat, ipse ad nostrum complevit exemplum. Nascendo enim de matre paupere, divitias reprobavit. Dum autem litteras non discit, refutat sapientiam saecularem. Cum vero traditus non resistit, sed patienter sustinet crucem, in humana fortitudine prohibet gloriari. Humilient ergo se Deo hujusmodi, si volunt et ipsi cum caeteris liberari.
30.0721D| Et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Quae non sunt sapientia, fortia, nobilia; ut quae sunt talia dissiparet.
Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Omnis caro, non spiritus: quia carnalis est ista gloriatio.
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu. Si ergo ex ipso estis, nolite ea quae ille reprobat admirari.
Qui Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia. Nobis factus est, sibi semper fuit: ut scilicet nos faceret sapientes, et justos, et sanctos. Item alia expositio: Cum sit Christus Dei Patris sapientia, tunc tamen cum quis in illum crediderit, sapientia ei Christus efficitur.
30.0722A| Et sanctificatio, et redemptio. Redemptio nostrae salutis.
Ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non in semetipso, aut in superius comprehensis.
CAPUT II.
Et ego cum venissem ad vos, fratres. Quia ostenderat non illos debere humanam sapientiam admirari, suo quoque hoc exemplo confirmat, eo quod ipse non per humanam sapientiam praedicasset.
Non veni per sublimitatem sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Nolui pompaticum eloquentiae jactare sermonem in praedicatione divina.
30.0722B| Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum. Id est, non sum gloriatus in aliquo, nisi in Christo.
Et hunc crucifixum. Quod stultum apud homines esse videtur.
Et ego in infirmitate et timore, et tremore multo fui apud vos. Neque enim alio modo Deum convenerat praedicari: non jactantia, neque gloria carnali.
Et sermo meus, et praedicatio mea. Quia dialectici erant Corinthii, noluit apud illos disputatione uti, ne hoc quoque illis nova aliqua philosophia videretur, sed magis illis virtutes, et miracula demonstravit.
Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Quia rhetorica 30.0722C| habet colores persuasorios in unaquaque materia.
Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientia hominis temporalis, ad breve prodest. Virtus autem Dei ut aeterna, dat sine fine profectum.
Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Ne putetis et nos sapientiam non habere: habemus divinam, sed vos jam tunc capere minime poteratis: quae jam credentibus aperitur.
Sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur. Sive regum, sive philosophorum, qui in hoc saeculo primatum sapientiae tenere videntur. Qui cum sapientia sua per nostrum Evangelium destruuntur.
Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita 30.0722D| est. In Evangelio: quod continet nativitatem Christi, passionem, et caetera.
Quam praedestinavit Deus ante saecula. Sive in praesentia, sive in Lege ante tempora. Multi enim prophetae cupierunt videre, et non viderunt.
In gloriam nostram. Qui credimus Christo.
Quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Pilatus, Caiphas, et caeteri, quorum etiam ignorantia damnatur: quia non debuerant ignorare.
Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae majestatis crucifixissent. Hoc loco ad defensionem perversi dogmatis, duae haereses abutuntur, Apollinarii scilicet et Arii. Una, ut perfectam assumpti hominis naturam destruat. Alia, ut Dei Verbum asserat 30.0723A| esse passibile, neque erat intelligens, majestatis Dominum etiam assumptum hominem dictum: neque ista sciens, non divinitatis, sed humanitatis passibilem esse naturam. Item alia expositio: Dominus majestatis carne patitur, carne crucifigitur, carne moritur, substantia autem deitatis impassibilis est. Et simili modo etiam apostolus Petrus testatur in Epistola sua Christum pro nobis in carne passum, dicens: qui peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum. Item alio loco, Christo igitur passo in carne.
Sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum. Memoratorum scilicet principum mens haec videre non potuit: quia credere 30.0723B| noluerunt. Quidam sane dicunt, oculus non vidit virginem peperisse, nec auris audivit: Tunc justi sicut sol fulgebunt. Qui habet aures, inquit, audiendi, audiat: et in cor hominis non ascendit, homines cohaeredes Christo futuros.
Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Nobis, qui fide meruimus spiritum Dei accipere, qui nobis voluntatem ejus ostendit.
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Etiam quae in secreto Dei consilio conquiescunt.
Quis enim scit hominum, quae sunt hominis: nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi spiritus Dei. Quae cogitationes versentur in homine. Item alia expositio: Praeclarum hoc adversus haereticos, qui creaturam Spiritum 30.0723C| sanctum dicunt. Unde hic ostenditur non solum creaturam non esse, verum etiam, quod ipse solus interiora Dei, et profunda rimetur: quippe ut ejusdem naturae atque substantiae sit cum Christo.
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Quicumque mundana sapit, non spiritum Dei videtur habere, sed mundi.
Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ut sciamus quanta nobis a Deo collata sunt per Christi adventum.
Quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus. Quae etiam vobis annuntiamus, non a philosophis, vel grammaticis, sed a Dei spiritu eruditi
Spiritualibus spiritualia comparantes. Illis ea dicentes, 30.0723D| qui possunt audire: non enim possunt nisi a sibi cognitis et similibus comprehendi.
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. Qui spiritum Dei non habet, animalis est: quia animalium ritu versatur, qui putat nihil esse post mortem. Et ideo ut animal ventri libidinique committit se, aeterna morte periturus.
Stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Stultitia illi videtur primo, quod ille, qui et passus, et mortuus est, et resurrexit: totius creaturae nunc Dominus praedicetur. 30.0724A| Secundo contemnere propria bona, alteri praebere maxillam, et caetera his similia Christi mandata.
Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur: sicut scriptum est. Judicat vana esse, in quibus carnales homines delectantur. Et ipse ita se agit, ut a nemine judicetur. Sive omnia spiritualis discernit, et intelligit: et sensus illius ab homine non intelligitur animali. Item alia expositio: Omnia dicit, quae sunt spiritualia. Non enim artes et disciplinas hujus mundi, animalis homo nisi spiritualiter intelligat, scire potest.
Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Sensum Domini, qui est in viris spiritualibus, sine spiritu Dei nemo cognovit. Item sensus, hic intelligentiam significat.
30.0724B| Nos autem sensum Christi habemus. Qui Spiritum sanctum accepimus.
CAPUT III.
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Modo timens, ne putent hoc solum habere sensum Domini, quod ipsi ut parvuli audierant: non, inquit, in me sensus Domini defecit, sed vobis virtus defuit audiendi. Item alia expositio: Arguit Apostolus Corinthios, quod gratiam quam in principio credentes acceperant, perdiderint. Videtur autem hoc loco universos in commune increpare. Cum hi reprehendantur, qui non juxta fidem conversantur.
Tamquam parvulis in Christo. Non aetate carnali, 30.0724C| sed in Christo.
Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. Hoc et beatus Petrus ait: Deponentes igitur omnem malitiam et simulationem, tamquam modo geniti infantes rationabiles, et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Si ergo adhuc illi parvuli sunt qui omnem malitiam abjecerunt, et qui nondum sunt in virtute perfecti, quid de illis censendum est, quibus omnis malitia dominatur?
Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis. Ecce de quibus vitiis carnales judicantur: quae non proprie per carnem fiunt; sed de carnali sensu talia descendunt.
30.0724D| Et secundum hominem ambulatis? Qui nihil amplius habet, quam caeteri homines, secundum hominem dicitur ambulare: sed in hoc loco ob defensionem singulorum hominum, homines appellantur.
Cum enim quis dicat, ego quidem sum Pauli: alius autem, ego Apollo: nonne homines estis? Vult nos plus esse, quam homines.
Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? ministri ejus cui credidistis. Si nos nihil sumus, quos ministros ipse constituit, quanto magis illi qui in carnalibus gloriantur!
30.0725A| Et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus nunc incrementum dedit. Hoc ipsum non ex nobis est, sed Dei donum est, ut per manus meas signa fierent, quae vos excitarent ad fidem: et Apollo sua vos doctrina firmaret: quia sicut planta sine aqua, sic fides sine doctrina marcescit. Si ergo et plantatio, et fons Dei est: quid nobis ascribitis quasi aliquid nostra virtute fecerimus?
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Nisi enim Deus incrementum dederit, sine causa laboramus. Nos mercenarii sumus in alieno agro. Alienis utimur 30.0725B| ferramentis: nihil habemus proprium nisi mercedem nostri laboris.
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis: Dei aedificatio estis. Non in potentia, sed in verbo adjuvamus coli Dei agrum, et exstrui templum.
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi. Non secundum meam virtutem. Sive ponendi fundamentum gratiam accepi: ut ibi praedicarem, ubi Christus non fuerat nuntiatus.
Ut sapiens architectus fundamentum posui. Non potest imperitus architectus ponere fundamentum.
Alius autem superaedificat. Alius doctor instituit supra fidem, quam ego fundavi.
Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. Sollicitus quam fortia et recta parietum latera consurgant.
30.0725C| Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est: quod est Christus Jesus. Non est alius Christus, quem possit vobis aliquis praedicare, praeter Jesum cui fide firmissima credidistis. Hoc solum agitur, ne per doctorum negligentiam obnoxii incipiatis esse gehennae.
Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc. Ejusdem artis est, qui superaedificat, licet minor sit in opere, cujus ille est, qui posuit fundamentum. Non ergo unusquisque homo super fidem suam aedificat, sed quilibet doctor: quia nec parietes per se aliquando possunt erigi, nisi fuerint ab operatore constructi. Item hic magistros, et doctores significat super fundamentum (quod est Christus) homines 30.0725D| recte instituere, vel prave, in quibus magistrorum doctrina in die judicii in igne revelabitur, ubi consumptis peccatoribus, probati manebunt. Doctores autem super his, qui probati fuerunt, mercedem retributionis accipient: in illis vero quos ignis exurit, damno afficientur: quia in vacuum laboraverunt. Iidem autem magistri in judicium venientes, salvi fient, si tamen ipsi causa non fuerint perditorum. Quod autem ait: Si cujus opus arserit, damno affectus erit. Non hic (ut quidam putant) in igne flammae arsura sunt opera, sed homines, qui ita operati sunt, ut mereantur incendio deputari. Si autem opera, id est, crimina punientur, salvo eo, qui perpetraverat, non erit ei damnum, sed lucrum. 30.0726A| Unde manifeste ostenditur, sicut supra comprehensum est, homines esse aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam. Quia acceptis institutionibus magistrorum, vel observant praecepta, vel negligunt.
Aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit: quia in igne revelabitur. In Ecclesia tria genera sunt bonorum. Est bonum, et melius, et optimum. Quod autem primo aurum posuit ut sermo melius texeretur, sive ad fortitudinem, non ad speciem comparavit. Quia argentum fortius est auro, ideo meliori ponitur loco. Tria sunt econtrario genera malorum: malum, pejus, et pessimum. Quae lignis, feno, et stipulae comparantur.
30.0726B| Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit: quod superaedificavit, mercedem accipiet. Aurum et argentum non solum non ardent, sed per ignem splendidiora radiabunt. Ligna vero et caetera cremabuntur. Sive examinationem judicii, igni voluit comparare: juxta consuetudinem Scripturarum.
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Si quis negligenter aut verbo docuerit, aut exemplo, perdet laborem suum, quia opus aridum infirmumque perfecit.
Ipse autem salvus erit. In propria justitia.
Sic tamen quasi per ignem. Quod si ille nonnisi per ignem salvus erit, qui justus ex proprio est, quia negligenter aedificavit discipulos: quid de illis 30.0726C| fiet, qui et sermone non aedificant, et insuper scandalizant exemplo?
Nescitis, quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Nescitis, cujus sitis templum, sive in singulis, sive in universa Ecclesia?
Si quis autem templum Dei violaverit; disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sive suum corpus, peccando: sive Ecclesiam ad pravam doctrinam reducendo, vel certe exemplo proprio destruendo. Solent hunc locum Novatiani opponere ad poenitentiam excludendam. Quibus respondendum est, ad quid hoc ipsum scribitur: Spem veniae non habebunt.
Nemo vos seducat. Propria, vel aliena adulatione deceptus.
30.0726D| Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo: stultus fiat, ut sit sapiens. Hic proprie mundi increpat sapientes, quos humana sapientia non permittebat sentire divina. Aliter: Si quis ad reddendam vicem injuriae, si eadem fecerit, putet se esse sapientem, stultus fiat. In hoc enim saeculo stultus est, qui evangelica voluerit implere praecepta: Qui enim percutienti alteram praebet maxillam: voluntate stultus est, non natura.
Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Nihil stultius est, quam ut velit se, qui non potest, vindicare, et Deo suam non reservat injuriam. Et ita de contumelia vindictam apud Deum perdet, et de patientia mercedem.
30.0727A| Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Ad effugiendam manum Dei, nulla suffragatur astutia.
Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Nihil utilitatis conferunt ad salutem.
Nemo itaque glorietur in hominibus. In falsis scilicet apostolis, humana tantum sapientibus, cum nec in nobis quidem, sed in eo, cujus et ipsi sumus, sit gloriandum.
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors. Omnia creata sunt propter sanctos, qui cum nihil habeant, possident cuncta. Possumus autem haec ad libertatem referre arbitrii, ut quod velint eligant, sive 30.0727B| mortem, sive vitam.
Sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt. Quod sanctis, tam praesentia, quam futura divinitus sint attributa: item Christi vitam mortemque significat. Quoniam propter nos et mortuus est, et resurrexit.
Vos autem Christi. Sic est Christus Dei, sicut alibi Deus dicitur Christi, et hoc si [ Al. fide] de divinitate velis intelligi. Caeterum hic de assumpti hominis forma tractatur, secundum quam et dicitur unctus.
Christus autem Dei. Quasi homo.
CAPUT IV.
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum Dei. Non ut aequales Christo.
30.0727C| Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Interrogantis vox est: id est, jam hic vos putatis conscientias judicari.
Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Humanum judicium nullius dico momenti, in quo saepe veritas et justitia frustratur. Diem enim hominis non concupivi, Jeremias ait.
Sed neque meipsum judico. Ego qui conscientiam meam optime novi, nihil esse me judico. Neque meipsum judico.
Nihil enim mihi conscius sum. Male sentiunt, qui dicunt: Nemo potest vitare peccatum.
Sed non in hoc justificatus sum. Hoc pro humilitate dicit: Nihil enim mihi sum conscius: unde super homines debeam gloriari. Si hoc Paulus dicit: Quid 30.0727D| a nobis dici debeat, cogitandum est. Sed non in hoc justificatus sum.
Qui autem judicat me, Dominus est. Non in quo me quidam ita laudant: quia ita quisque aliena laude non justificatur, ut ne maculetur infamia. Unicuique enim apud Deum quod est, non quod dicitur, imputatur.
Itaque, fratres, nolite ante tempus judicare, quousque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Homo videt in facie, Deus autem in corde.
Et tunc laus erit unicuique a Deo. Ille vero laudabilis est, qui Dei testimonio laudatur, apud quem omnia occulta, et invisa sunt cognita.
30.0728A| Haec autem, fratres, transfiguravi in me, et Apollo, propter vos. Ut a nobis humilitatis sumatis exemplum: ne supra disciplinam Scripturae audeat unusquisque adversus alterum pro alio inflari, doctore malae contentionis everso.
Ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Hoc est, quod dicit, ne unusquisque magistrum proprium praedicans, alter adversus alterum incitetur.
Quis enim te discernit? Hic ad ipsos inflatos per eloquentiam, verba convertit: quis te discernit, cujus momenti sis?
Quid autem habes, quod non accepisti? Quid enim boni ex temetipso habes, quod a nullo didiceris, vel Dei dono minime consecutus sis?
30.0728B| Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quasi in proprio gloriaris.
Jam saturati estis, jam divites facti estis. Hoc increpativo modo legendum, vel pronuntiandum.
Sine nobis regnatis. In nullo nostri indigentes.
Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus! Utinam non essetis falsa gloriatione decepti! forsitan simul regnaremus.
Puto enim, quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos. Nos omnium ultimos ad gentes tamquam ad mortem direxit.
Quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Omnes nostras publice spectant injurias, sive vere angeli, et homines, sive sancti homines, et peccatores.
30.0728C| Nos stulti propter Christum: vos autem prudentes in Christo. Nos infirmi: vos autem fortes. Vos nobiles: nos autem ignobiles. Nos tamquam stulti propter Christum omnia sustinemus: vos autem ita vultis esse Christiani, ut prudentiam saeculi teneatis. Nos infirmi, quia vicem reddere nolumus: vos autem reddendo, fortes vos esse gloriamini. Nos nihil habentes voluntaria paupertate dejecti: vos vobis etiam nobilitatem terreni generis vindicatis.
Usque in hanc horam. Ab initio praedicationis nostrae usque in praesens tempus.
Et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus. Non stamus in sedibus certis, ubique Evangelii necessitate jactamur.
Et laboramus operantes manibus nostris. Sic tamen 30.0728D| operabantur, ut doctrinae officium magis implerent.
Maledicimur, et benedicimus. Persecutionem patimur, et sustinemus. Blasphemamur, et obsecramus. Rogamus Deum pro his, qui nos blasphemant.
Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Sicut scriptum est: Justus immundus est apud malos.
Omnium peripsema usque adhuc. Omnium humillimi atque subjecti.
Non ut confundam vos, haec scribo: sed ut filios meos charissimos moneo. Poterant confundi de sua gloria, si eos non relevaret. Non enim roborem illorum cupiebat, sed profectum.
Nam si decem millia paedagogorum habeatis in 30.0729A| Christo, sed non multos patres. Omnes qui ab alio jam genitis ministrant, patres dici non possunt.
Nam in Christo Jesu per Evangelium, ego vos genui. In novam vitam me primum praedicante, reformatos vos esse meministis.
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Bonorum filiorum est, in omnibus bonos imitari parentes.
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino. Quanto fidelior est caeteris, tanto charior cunctis.
Qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu. Qui vos et meis litteris, et suo commoneret exemplo: aliud enim sine alio prodesse non poterat.
30.0729B| Sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Quomodo semper et ubique meum exemplum cum doctrina concordat.
Tamquam non venturus sim ad vos. Hic incipit causam fornicationis arguere.
Sic inflati sunt quidam. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit. Tamdiu aliquis de scientia falsa se jactat, usquequo verae scientiae praedicator advenit.
Et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Examinabo non eloquentiae pompam, sed conversationis effectum, ubi virtus fidei esse probatur.
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Hic ostendit, nihil prodesse doctrinam absque justitiae 30.0729C| operibus, ei qui non faciat, quae facienda persuadet.
Quid vultis? Benignus magister discipulorum correptionem in eorum potestate dimittit: ut si poenitere velint, clementissimus consolator adesset. Si autem nollent, durus ultor assisteret peccatorum.
In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? Quali virga venit Petrus ad Ananiam et Sapphiram, et ipse Paulus ad magum.
Omnino auditur. Ostendit quare superiora minatus sit.
Inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes: ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 30.0729D| In Ecclesia, cui vos praeesse videmini.
Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis. Vana scientia inflamini, et curam de his, qui pereunt non habetis: ut aut corrigantur, aut ab Ecclesia separentur. Cum bonos pastores semper legamus, populi deflesse peccata: Ut Jeremiam qui ait: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? ut ostenderet, sibi non affectum doloris, sed lacrymas defecisse.
Ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Sive homo, qui peccavit tollatur, sive Satanas ejiciatur, dum non habet per quem operetur.
Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu: jam judicavi ut praesens. Praesentem se esse dicit in 30.0730A| spiritu, ne ex solo auditu absentem damnasse putaretur: secundum illud Elisaei dicentis ad Giezi: Nonne spiritus meus tecum erat in via?
Eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi: congregatis vobis, et meo spiritu cum virtute Domini Jesu. Qui pro me erat praesens, sive in litterarum mearum auctoritate, per quam Domini quoque virtus assistit.
Tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis. Ut arripiendi illum corporaliter habeat potestatem. Quod cum viderit se nec carnis hic, nec in futuro spiritus requiem habiturum: de facto poeniteat ut salvetur. Sive sic quisque pro meritis suis de Ecclesia pellitur, Satanae traditur potestati: ut dum caro ejus per poenitentiam afflicta, quemdam interitum 30.0730B| patitur, spiritus conservetur. Habet enim consuetudinem Scriptura, ut hominem in parte, totum intelligat. Sive ita, quia et hic Scripturae mos est, ut in carne carnales actus interire: in spiritu vero spiritualis conversatio salva fieri demonstretur. Item hic ostendit ejectum extra Ecclesiam rabido ore daemonum lacerandum, si permanserit nolens carnis vitia mortificare, ut possit vitam sanctam recuperare.
Ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Quoniam in spiritum Satanas accipere non potest potestatem, ut Domini judicio reservetur.
Non est bona gloriatio vestra: nescitis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Ignoratis, quia malo exemplo possunt plurimi interire? Sed et 30.0730C| per unius delictum, in omnem populum Judaeorum iram Dei legimus advenisse.
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nihil in vobis conversationis pristinae relinquatis, quod sinceritatem possit naturae corrumpere.
Etenim pascha nostrum, immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis. Non figura, sed veritas. Et Judaei quidem septem diebus azyma comedebant. Nos vero semper, si simpliciter et pure versemur. Quia in septem diebus mundus est factus, qui semper in suo ordine revolvitur. Et quotidie nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebramus: si fermentum malitiae 30.0730D| et nequitiae non habemus. Quid est enim aliud nisi corruptio naturae, fermentum, quod et ipsum prius a naturali dulcedine recedens, adulterino acore corruptum est?
Scripsi vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Hoc ipsum in hac Epistola ita scripsi, non ut a gentibus, sed ab his qui peccant in Ecclesia, separemini: sin autem, mori debueratis: quos idcirco praecipue vivere interim Deus voluit, quo cohabitatione vestra proficerent infideles.
Alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Sive ita: sin autem, melius vobis fuerat de hac luce migrasse, 30.0731A| quam indigere per commonitionem a gentium consortio separari.
Nunc autem scripsi vobis, non commisceri. Sed magis quod scripsi, hoc est, ne talibus conjungamini.
Si is qui frater nominatur, inter vos est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax. Non ex sola opinione vitandus est. Sed si quis frater solo nomine appellatur, cum fornicator detegatur, aut fur, ab hoc separari jubemur: sicut scriptum est: Qui se jungit fornicariis, nequam est: putredo et vermis haereditabunt eum.
Cum hujusmodi nec cibum sumere. Nec communem quidem cibum cum talibus participandum esse concessit.
30.0731B| Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Hoc est, de infidelibus.
Nonne de his qui intus sunt, vos judicatis? Nam eos qui foris sunt Deus judicabit. Numquid non vos de his solis qui sunt intra Ecclesiam judicatis?
Auferte malum ex vobis ipsis. Quo facilius eos possitis docere qui foris sunt.
CAPUT VI.
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum. Audet aliquis contra praeceptum Domini venire, dicentis: Si quis vult tecum judicio contendere, et caetera. Notandum quod aliquando Apostolus in medio causae quam agit quosdam sensus inserat, 30.0731C| et de latere jactet, quibus explicitis, rursus revertatur ad causam.
Judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Hic probatur Christianos tunc judices non fuisse, quia iniqui dicuntur.
An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Quod Dominus repromisit discipulis, dicens: Sedebitis, et vos judicantes duodecim tribus Israel: etiam omnibus hoc promittens, qui eos fuerint imitati. Nam ex ipsis unus periit, cujus loco alius successit: cui nihil fuerat repromissum. Paulus quoque et Barnabas apostoli sunt ordinati a sancto Spiritu.
Et si in vobis judicabitur mundus. Sive per vos, vel vestro exemplo.
30.0731D| Indigni estis, qui de minimis judicetis. Nescitis quoniam angelos judicabimus: quanto magis saecularia! Ergo indigni sunt de rebus exiguis judicare, qui et mundum totum et angelos judicabunt. Illos angelos qui, cum carnem non habuerint, peccare voluerunt, hi qui in carne sancti esse voluerunt judicabunt.
Saecularia igitur judicia si habueritis. Quae de rebus saeculi oriuntur.
Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Possunt de his etiam illi qui minimi sunt in Ecclesia judicare. Item contemptibiles in Ecclesia eos judices dicit quos appellat in inferioribus infideles.
Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos 30.0732A| sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum. Erubescere debetis, eo quod nemo sit inter vos tam sapiens, qui noverit causas inter fratres discernere: ut non necesse sit publice litigare.
Sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Duplex peccatum est, et quod judicio contenditis, et quia apud infideles vos ad jurgia provocatis.
Jam quidem omnino delictum est in vobis. Jam hoc solum delictum est, quod contra praeceptum facitis Christi.
Quod judicia habetis inter vos. Qui semper pacem habere deberetis, etiam cum rerum temporalium detrimento servatam.
Quare non magis injuriam accipitis? Quare non 30.0732B| magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis. Cum illata secundum Evangelii praeceptum, et Domini exemplum patienter sustinere deberetis: vos econtrario non solum non suffertis, sed etiam non facientibus irrogatis.
Et hoc fratribus. Quod nec inimicis reddere deberetis, fratribus facere non timetis.
An nescitis quia iniqui regni Dei non possidebunt? Quod regnum Dei non possidebunt, nisi omnia peccata baptismi gratia diluantur?
Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Nolite errare, putantes vobis solam 30.0732C| fidem sufficere ad salutem, cum omne peccatum permanens, excludat a regno: sicut ad Galatas ait: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditiae, contentiones, irae, et his similia, quae praedico vobis: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ideo autem addidit, et his similia: ne quis negaret, praeter haec alia esse peccata, quae regnum Dei prohiberent intrare.
Et haec aliquando quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Nolite de praeteritis timere peccatis, tantum ne post baptismum delinquatis. Aut qui ut assolet praeventus fuerit, ad poenitentiam convertatur. Item omnia peccata baptismi gratia diluuntur. Item alia expositio: Hoc contra haereticos dicit, qui Christum, et Spiritum 30.0732D| sanctum a Deo Patre separare conantur. Hic enim ostenditur quoniam sicut Pater, ita et Christus, et Spiritus sanctus peccata abluit, justificat, atque sanctificat.
In nomine Domini nostri Jesu Christi et in spiritu Dei nostri. Abluti in nomine Christi, sanctificati per spiritum Dei.
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Qui de fornicatione tractabat, voluit gulam et intemperantiam, materiam fornicationis ostendere, et simul destruere. Item hoc dicit: quia liberi sum arbitrii, et licet mihi agere quod velim: non tamen debeo ipse aliquo peccato esse subjectus.
Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. 30.0733A| Esca ventri, et venter escis. Licet nobis manducare et bibere, sed si nimium ventri subditi fuerimus, ipsum licitum trahit nos ad illicita, hoc est, ad fornicationem: ita et de omnibus intelligendum, quae cum peccatum non sunt, occasiones tamen possunt capere delictorum.
Deus autem hunc et hanc destruet. Et haec duo, id est, escam et ventrem, et hominem, his subditum, et voluptatibus servientem. Item in resurrectione mortuorum non destruetur ventris substantia, sed esus ciborum, et ventris opera cessabunt. Quoniam regnum coelorum sicut idem Apostolus ad Romanos dicit, neque esca, neque potus est.
Corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. Non fornicationi, sed Domino 30.0733B| exhibeatur: et Dominus corpori copulabitur. Dominus enim nobiscum est quamdiu fuerimus cum illo: si dereliquerimus eum, et ille nos derelinquet.
Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam. Quia caput nostrum suscitavit, et nos suscitabit, si tamen ejus membra per sanctitatem esse mereamur.
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Omnis Ecclesia, corpus Christi est: singuli autem membra.
Tollens ergo membra Christi. Tollit Christi membra, id est, abscindit se a corpore Christi, qui junctus est meretrici.
Faciam membra meretricis? Absit. Non dixit fornicarii; ut ostenderet eum ejusdem et criminis esse, 30.0733C| et nominis, cujus illa est. Apud homines enim minus videtur viri, quam mulieris admissum.
An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? erunt enim, inquit, duo in carne una. Quomodo cum uxore licite, ita et illicite cum meretrice una caro efficitur per amorem.
Qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est. Quomodo per carnis opera, caro fit: ita per opera Dei, spiritus efficitur.
Fugite fornicationem. Cujus crimen videtis esse gravissimum.
Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Omne peccatum potest et ab uno committi: qui membrum dici potest, non tamen 30.0733D| corpus. In fornicatione autem duo pereunt, etiam corpus. Gravius ergo malum est, in quo duae animae moriuntur. Gravare vult fornicationis causam, quae illis per consuetudinem levissima videbatur. Item alia expositio: De his qui sunt in conjugio constituti, Apostolus sumit exemplum. Quomodo, inquit, scriptum est: Erunt duo in carne una: id est, vir et uxor, unum corpus efficitur. Unde si aliquis ipsorum fuerit fornicatus, peccat in alium, quasi in proprium corpus. Residua autem peccata, specialia uniuscujusque sunt: nec alterum condemnant.
An nescitis, quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est? quem habetis a Deo. Cui gravissimam injuriam facitis fornicando.
30.0734A| Et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Qui non est suus, non debet suae voluntati servire: sed illius a quo emptus est, secundum ipsius jussum, dicentis: Qui vult post me venire, abneget semetipsum sibi. Si enim homo a servo pauca pecunia comparat, continuam exigit servitutem, quanto magis ille qui nos sua morte redemit! Sicut ait Petrus: Scientes quod non corruptibilibus, argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati Christi. Aliter: Rescindit emptionis pactum quisquis inculcaverit jus testamenti: et a servili conditione alienus est, qui libertate suae voluntatis non impeditur.
Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Glorificate 30.0734B| Deum actibus vestris, et portate eum, ejus imaginem conservando: sicut ait alibi: Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem coelestis.
CAPUT VII.
De quibus autem scripsistis mihi. Incipit de conjugiis: ante enim expugnavit illicita, quam de licitis loqueretur.
Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat: et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Bonum fuerat illud, quod vobis in primordio praedicavi; hoc est, secundum conjugii usum, non tangere mulierem. Sed quoniam multos incontinentes huic doctrinae 30.0734C| scripsistis refragari: concedatur remedium, ne fornicando moriantur. Ergo hoc Apostoli exemplo, in primis virginitas et continentia praedicatur. Et si quis se incontinentem non erubuerit confiteri, in languorem incontinentiae reclamanti, non denegetur remedium nuptiarum. Quomodo si peritus medicus inquieto aegro, et neganti se posse a pomis omnibus abstinere, concedat aliquantum, ne ille perniciosa praesumat. Incontinentiae revera usus et tempore, et aetate, et loco, et infirmitate prohibetur. Castitas vero potest jugiter custodiri. Illud ergo debemus appetere, quod facilius custodire sine impedimento ullo possumus, et in perpetuo possidere. Sed objicere amatores luxuriae solent: Ut quid ergo prima Dei benedictio, crescere et multiplicare concessit? 30.0734D| Ut terra scilicet repleretur: qua jam impleta, debemus ab incontinentia temperare. Sed potuit, inquies, omnes homines de terra formare, si semper illi usus conjugii non fuerat placiturus. Sed non quaeritur quid potuit, sed quid fecit: cui omnia possibilia sunt. Ipsam denique Evam noluit de terra facere, sed de costa. Si autem putas nobis antiqua tempora in omnibus convenire, imitare Adam, qui filiam (ut ita dixerim) suam accepit uxorem. Cain similiter, si non pudet, et caeteros, qui proprias in matrimonium accepere sorores. Quod si fieri non debet, omnia Dominum secundum praescientiam suis temporibus ordinasse credamus: ut qui tunc terram impleri voluit, modo plus diligit castitatem, cui et 30.0735A| grande praemium repromittit. Illud etiam dicendum est, quod nec secundum vetus Testamentum, quosdam uxores habuisse videamus. Quia ibi uxores liberorum causa habere permissum est: non propter nimiam libidinem exercendam: qui in hoc etiam animalibus deteriores esse noscuntur: quo necando filios, probant se non filiorum causa nupsisse. Qui autem ea sola causa conjungitur, statim se abstinet post conceptum. Et cessante jam per aetatem partu, cessat et usus.
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Corpus dicitur omne quod tangitur. Sicut ergo mulier corpus dicitur viri: ita et vir corpus mulieris appellatur. Ideo neque si voluerit mulier 30.0735B| contraire: in corpore suo, id est, in uxore, vir poterit dominari. Dubium autem non est, multo magis nolente viro, neque in virum mulierem posse praevalere. Quoniam ergo de duobus incontinentibus dicit, concedit ex necessitate Apostolus, ut in idipsum, quia utrique incontinentes sunt, revertantur: intercedente quacumque dissensionis causa, ambo fornicationis crimen admittant, quia utrique sunt incontinentes. Caeterum autem si unus e duobus considerans praemium castitatis, voluerit continere, incontinenti assentire non debet, sed ita agere, ut videndo continentiam illius provocetur incontinens: quia luxuria ad continentiam transire debet, non ad luxuriam continentia declinare: quamvis plurimae mulieres castitati contradicant, ita illum qui voluerit 30.0735C| continere, agere debere, ut incontinentia assentiat in idipsum: ne dum ille continet, illa peccet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Nec enim servituti subjectus est frater, aut soror in ejusmodi. Neque enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Aliter: Quia voluit viro esse subjectam, solam sibi abstulit libertatem.
Nolite fraudare invicem: nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertimini in idipsum. Negare videtur incontinentes orationi posse vacare: quae in eo utique minor est communione, qua catechumeni et poenitentes orant, qui communicare non possunt. Non solum hoc in novo, sed etiam in veteri Testamento sanctificantur a muliere, ut descendenti Domino in montem, assistere mereantur. 30.0735D| Hic probatur quid possit perpetua continentia, si tantum valuit triduana. Unde et in Regnorum libro panem sacerdotalem non nisi continentes accipiunt. Quam ob causam necessitas legem solvere venialiter potuit suffragio charitatis. Unde et Petrus hortatur, nostras orationes minime impediri debere.
Ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Notandum quod ad duos respiciens incontinentes, 30.0736A| uni non praejudicet continenti. Item ne uno se retrahente, alius fornicetur.
Hoc autem dico secundum indulgentiam, et non secundum imperium. Volo autem omnes vos esse sicut meipsum. Hoc ut parvulis indulgeo, non praecipio ut perfectis: nam omnes homines cupio mihi similes inveniri. Novi enim quanta castitas mercede pensetur. Numquam hoc voluisset Apostolus, si fieri omnino non posset.
Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. Hoc est, propriae voluntatis accepit donativum.
Dico autem non nuptis et viduis. Incipit aliam causam de innuptis.
Bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego. 30.0736B| Magnopere appetendum est, quod a tanto doctore laudatur.
Quod si non continent, nubant. Notandum quod incontinentibus nuptiae concedantur.
Melius est enim nubere quam uri. Malo fornicationis melius est, quod igne punitur: sicut Judas in Genesi de sua nuru pronuntiat.
His autem, qui matrimonio juncti sunt. Item de conjugiis minime causa aliqua dimittendis.
Praecipio, non ego, sed Dominus: uxorem a viro non discedere. Prohibet dimitti quacumque ex causa, ne aliis conjungantur secundum consuetudinem Judaeorum, quam Dominus interdixit, dicens: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur. Aliter: Praecipio, 30.0736C| non ego, sed Dominus: uxorem a viro non discedere. Non quia in se non habebat Christum loquentem, haec dicit, sed ut ostendat, quia ipse Dominus per semetipsum de hoc in Evangelio dixit.
Quod si discesserit, manere innuptam: aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Si ob aliquam causam discesserit, alii non nubat: aut suo viro, si voluerit, reconcilietur: quia hoc quam alteri nubere, melius esse manifestum est.
Nam caeteris dico ego, non Dominus. Consilium do, quod mihi utile esse videtur.
Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Si quis solus 30.0736D| crediderit e duobus: non quo permiserit fidelem infideli conjungi. Non enim dixit, si quis ducit, sed, si quis habet infidelem.
Sanctificatus est enim vir infidelis, per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, per virum fidelem. Exemplum refert, quia saepe contigerit, ut lucrifieret vir per mulierem. Unde et beatus Petrus ait: Ut si qui non credunt verbo, per mulierum 30.0737A| conversationem sine verbo lucrifiant: id est, cum viderint eas in melius commutatas, cognoscant omnes, Dei legem ita consuetudine inveterata potuisse mutari: item ideo vir et uxor invicem sanctificantur: quia ex traditione Dei, sanctae sunt nuptiae.
Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Si non ita esset, ut dico, filii vestri adhuc infideles permanerent: saepe enim contingeret, ut filii illos parentes, qui crediderant, sequerentur. Sub qua spe credi voluit, alterum salvari posse, tam liberorum exemplo, quam conjugis.
Quod si infidelis discedit, discedat. Maritus enim vel uxor non sunt Domino praeferendi.
Non enim servituti subjectus est frater, vel soror in ejusmodi. Non enim ita ligatus est in ejusmodi causa, 30.0737B| quasi vere illi servire necesse sit, et propter alterum interire.
In pacem autem vocavit vos Deus. Caeterum non ad dissidium sumus vocati: ultro ergo discedere non debemus.
Unde enim scis, mulier, si virum salvum fascies? In dubium quidem posuit: sed semper ambigua in melius evenire credenda sunt. Simul quaerendum, quomodo superius sanctificatus dicatur, de cujus hic salute dubitatur: nisi secundum hunc quem exposuimus intellectum.
Aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? Si per te credat, et salva sit?
Nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet: et sicut in omnibus 30.0737C| Ecclesiis doceo. Vel cum infideli conjuge, vel etiam cum fideli [ Mart. infideli]: sive in praeputio, sive circumcisus: servus aut liber.
Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio autem aliquis vocatus est, non circumcidatur. Non putet se superflue circumcisum: nec de hoc poeniteat: fuit enim suo tempore necessarium. Sive hoc modo: non adducat praeputium, quo sine legis caeremoniis vivat: quia tunc quibusdam Apostoli permittebant opera legalia custodire, ne subito a lege retracti, scandalum paterentur. Item alia expositio: Evidens est hoc loco, non hic de circumcisione carnis, aut praeputio Apostolum loqui: neque enim fieri potest, circumcisum aliquem posse praeputium adducere; sed ad eos sermo est, qui sunt 30.0737D| in conjugio constituti: hoc enim dicit: Si quis ad fidem Dei accesserit, uxorem non habens: postmodum gentilem conjugem non debet accipere. Si autem in tali copula constitutus, ad fidem fuerit vocatus, non debere eum conjugale vinculum solvere.
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Hoc tempore nec prodesse poterit, nec obesse.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi curae. Christianae religioni conditio non potest obesse servilis. Ne dicas: ergo quomodo Deo possum placere, qui servus sum? Deus enim non conditionem aspicit, sed voluntatem quaerit et mentem.
30.0738A| Sed et si potes fieri liber, magis utere. Usque adeo non prodest libertas, nec servitus nocet. Item similiter ad eos qui matrimonio juncti sunt, Apostolus loquitur, dicens: Sed et si potes liber fieri, magis utere: si tamen tibi Deo pudice volenti servire, non fuerit molesta, quando forte tuo consortio, etiam ipsa ad Deum possit converti.
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Qui hominis servus est, liber est Deo; et qui hominibus liber est, servus est Christi. Ambo ergo unum sunt. Non est enim personarum acceptio apud Deum.
Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat 30.0738B| apud Deum. Pretio empti estis: hoc est, Christi sanguine comparati: nihil ergo propter homines faciatis: sicut alibi ait: Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes: sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, et caetera.
De virginibus autem. Et de hoc consuluerant, ubi esset praecepta virginitas.
Praeceptum Domini non habeo. Quod sub praecepto est, si non impleatur, punit. Impletum morte tantum caret, quia nihil ex se dat: sed quod debet, exsolvit.
Consilium autem do. Consilium est autem Salvatoris dicentis: Sunt qui se castraverunt propter regnum coelorum.
Tamquam misericordiam consecutus a Domino. Suo exemplo docet, non nisi in Domino gloriandum.
30.0738C| Ut sim fidelis. Domini mei semper servitio occupatus.
Existimo ergo hoc bonum esse. Hic existimo non pro dubio posuit, sed pro certo: sicut et illud: Puto enim quod et ego spiritum Dei habeo.
Propter instantem necessitatem. Id est, praesentis vitae solitudinem, quae multum potest obesse justitiae: et qua praecipue juncti matrimoniis implicantur.
Quoniam bonum est homini sic esse. Duplex bonum est: et sollicitudinibus mundi carere, et virginitatis praemium exspectare.
Alligatus es uxori, noli quarere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Ita vult solutos non ligari: quomodo nec solvi dissidio ligatos 30.0738D| admittit.
Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Quia liberae voluntatis es, si non vis esse major, esto vel minor. Nuptiae enim peccatum non sunt: sed per sollicitudinem mundi, qui nubunt, legem servare vix possunt. Aliter: Illos dicit non peccare si nubant, qui nondum Deo voverint castitatem. Caeterum, qui vel in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem: quia primam fidem irritam fecit. Quod enim erat licitum, per votum sibi fecit illicitum: sicut Ananiae et Sapphirae, quibus de pretio possessionis suae retinere nihil licuit: ob quam causam et subita morte prostrati sunt.
30.0739A| Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Maledicto se Evae subjicientes, sive sollicitudinem saecularis tribulationis et tristitiae patientur.
Ego autem vobis parco. Vobis virginibus, ut minori labore majorem possitis implere justitiam.
Hoc itaque dico, fratres. Hic omni intentione etiam habentes uxores ad continentiam cohortatur, ut multo magis suadeat non nubere non habentes.
Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Tempus vitae nostrae modicum asserit: ut doceat voluptatem, quae cito finitur, non magnopere appetendam: sed magis concupiscendum esse aeternum praemium castitatis.
Et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, 30.0739B| tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Quia et istud in brevi transibit: tempus enim omnis rei sub sole: tempus plangendi, et caetera.
Praeterit enim figura hujus mundi. Hoc saeculum quasi umbra pertransit. Nolite ergo de eo multum esse solliciti, ne hujus possessione perdatis aeternam. Et figuram quaerentes, incipiatis amittere veritatem. Hic enim mundus, imago futuri est. Si ergo talis est imago, ipsa veritas qualis est? Unde si hoc tam impense diligitis, quanto magis illud impensius amare debetis! Nam saeculum hoc nos dimissuros, quotidiana morientium exempla testantur. An forte nos credimus immortales, quasi nos 30.0739C| simus ex hominibus generati? Unde sapiens semper aliorum casibus emendatur: dicente Scriptura: Cor sapientis in domo luctus. Hic enim finis omni homini: et cui vult, dabit bonum in corde suo.
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Debemus et nos velle, quod Apostolus velle se dicit: ne incontinentes, contra ejus videamur facere voluntatem.
Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi. Multum nobis expedit sollicitudine carere mundana, ne forte spinae suffocent semen, et dicere incipiamus: Villam comparavi, boves emi, uxorem duxi, ad coenam venire non possum.
Quomodo placeat uxori. Quale est uxori magis 30.0739D| velle placere, quam Deo?
Et divisus est. Quod divisum est, unum non potest esse: quia unitas divisionem omnino non accipit.
Et mulier innupta et virgo, cogitat quae Domini sunt; ut sit sancta corpore et spiritu. Corpore ab usu conjugali: spiritu, a rerum mundanarum sollicitudine; dum tota divino servitio mancipatur.
Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Nuptam viro placere asserit, cogitando quae mundi sunt: innuptam vero Deo, quod illi nulla cura sit saeculi. Quae ergo virum non habet, et tamen quae mundi sunt, cogitat: cui placere desiderat? Nonne incipiet illi nupta praeponi, quae cogitando mundana, complacet, vel marito, cum 30.0740A| haec nec marito (quem non habet) possit placere, nec Deo?
Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Necessitatem illis videtur imponere: Dicit se, quid illis expediat commonere eos. Simul attende, quia si hoc illis utile erat, quod Apostolus suadebat; illud minus utile erat, quod illi volebant.
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta. Turpis videri poterit si cupientem virginem suam nubere non permittat, et illa fuerit fornicata. Item hoc loco non parentes dicit virginum filiarum: neque enim potestatis 30.0740B| illorum potest esse propositum alienae continentiae; sed unumquemque habere propriae carnis arbitrium, eam incorruptam servare.
Et ita oportet fieri, quod vult, faciat: non peccat, si nubat. Si ita necesse fuerit propter filiae voluntatem: nam parentes quidem usque ad legitimam aetatem custodire debent, et docere, quod melius est; si autem illa noluerit, fiat quod necesse est.
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem: potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. Ille firmus statuit, cujus puellae consensus, patris firmaverit voluntatem. Et non illum compellit filiae necessitas facere, quod nolebat, sicut illum de quo supra locutus est.
30.0740C| Igitur, et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit: Ita concludit virginum causam, ut eas faciat in omnibus meliores. Unde prudentibus semper meliora et perfectiora sectanda sunt: quia nec in saecularibus, et caducis norunt mediocribus esse contenti.
Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Hic incipit de bigamis et viduis.
Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege. Cui autem vult, nubat, tantum in Domino. Secundum legem libera facta est a vinculo conjugali. Quod si nec tunc continere voluerit, conceduntur illi etiam secundae nuptiae, tantum ut infidelium ritu non nubat.
Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum 30.0740D| meum consilium. Beata habens maritum, si custodiat castitatem. Beatior vidua, quia minore labore majorem inveniet castitatem. Beatissima virgo, quae sine labore ad summum praemium possit pervenire.
Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ne meum consilium tamquam humanum contemnatis.
CAPUT VIII.
De his autem, quae idolis sacrificantur. Incipit de idolothytis, de quibus etiam dixerat. Quia quidam in templis edebant, idolum nihil esse dicentes, et creatura Dei se debere uti: et errabant verisimili ratione decepti. Hoc increpandum Apostolus dicit ad eos, qui habent scientiam dijudicandi, nihil esse, quod idolis immolatur. Hoc ergo ait:
30.0741A| Scimus quia omnes scientiam habemus. Id est, non omnibus est notitia. Et nos omnes novimus sicut vos, sed sunt aliqui qui ignorant.
Scientia inflat. Illa scientia, quae ex sensu proprio et humano descendit, eos qui praeter eam divinam non habuerint, inflat, et quae conjecturis magis nititur, quam exemplis. Caeterum si divina inflat, ut quidam putant, quare illos amplius vult docendo inflare? Et in principio ipsius Epistolae, gratias se dicit Deo agere: quod omni scientia sint repleti. Suum quoque alibi proponit exemplum, dicens: Et si imperitus sermone, sed non scientia. Saepe etiam arguit ignorantes. Et ignorantiam tenebris comparavit. Galatas aeque stultitiae notat, necnon Ephesiis lumen sapientiae suppliciter deprecatur.
30.0741B| Charitas vero aedificat. Quia non quaerit, quae sua sunt, sed quae aedificent fratres.
Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis sibi videtur sapiens, stultus est; qui enim vere sapiens est, insipientiorem se omnibus arbitratur. Unde Salomon ait: Vidi virum, qui sibi sapiens esse videbatur, et spem habuit insipiens magis quam ille.
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Ille diligit Deum, qui aedificat fratres, sicut dicitur Petro: Si amas me, pasce oves meas.
De escis autem, quae idolis immolantur, scimus, quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Repetit, quod superius dixerat se scire, et quid sit, evidentius ostendit.
30.0741C| Nam etsi sunt, qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra: siquidem sunt dii multi et domini multi. In coelo angeli, et sancti in terra, de quibus dicitur: Ego dixi, dii estis: et domini sunt sancti eorum, quos judicabunt, de quibus dicitur: Judicabunt nationes, et dominabuntur populis.
Nobis tamen unus Deus Pater. Cujus virtute ex nihilo omnia sunt creata. Item hunc locum haeretici ita accipiunt, personam Patris Filiique separantes, ut dicant unum Deum et Patrem, ex quo omnia: et dicunt Domino, id est, Christo, esse majorem, per quem omnia. Haec autem et Filio sicut Patri esse communia, idem Apostolus ad Romanos docet, dicens: Quis enim cognovit sensum Domini? id est, Christi, non Dei Patris: sicut ille dicit, et infert dicens: 30.0741D| Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Item, per quem, etiam Deo Patri ascribit idem Apostolus in hac eadem Epistola, dicens: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Fili ejus Jesu Christi Domini nostri.
Ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus. Calumniam ex hoc loco commovent Ariani, quod cum unus tantum Deus dicitur Pater, Filius a deitate sejunctus sit. Quibus respondendum: si ideo non est Filius Deus, quia unus est Deus Pater: ergo et Pater non erit Dominus, quia unus est Dominus Christus. Si autem Pater non excluditur a dominatione: nec Filius a deitate: sed utrumque utrique commune est.
30.0742A| Per quem omnia, et nos per ipsum. Per Filium omnia facta sunt: sed et nos per ipsum sumus salvati.
Sed non in omnibus est scientia. Non omnes sciunt, quia per contemptum idolorum et non magis venerationis gratia manducetis.
Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Quidam ignari sic habent, adhuc in conscientia sua quomodo antequam erederent, manducabant.
Esca autem nos non commendat Deo. Sicut dicit Aggaeus propheta: Et si manducastis et bibistis, nonne vobis manducastis et bibistis?
Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque 30.0742B| si non manducaverimus, deficiemus. Cui enim dubium est, nullum neque manducando abundare, neque non manducando egere? cum econtrario illis magis formidanda inopia sit, qui gulam retinere non norunt. Sed quia magnitudini fidei suae, quae idolis immolata sunt vesci, ascribebant: ideo Apostolus neque in illis edendis fidei abundantiam, neque in non edendis inopiam esse testatur.
Videte autem ne forte haec licentia vestra. Videte, ne quod vobis sufficere minus creditis, aliis obsit. Potest et illis dici qui destruunt exemplo, quod aedificant verbo.
Offendiculum fiat infirmis. Ne per vos offendant et cadant.
Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in 30.0742C| idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et mittatur in profundum maris. Quanto gravior poena illos exspectat, ut ad comparationem illius, hoc quod gravissimum est, leve putetur! Et notandum, quod in Chisto peccare dixerit, qui in membro peccaverit Christi.
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Non solum esca, sed omnia, quae scandalizare 30.0742D| poterunt fratrem.
CAPUT IX.
Non sum liber, non sum apostolus. Sicut alii? Numquid non sum, suam illis replicat formam, quod etiam licita contempserit, ne alii ejus infirmarentur exemplo.
Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum. Ad quos non sum directus a Domino: id est, ad Judaeos.
Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. Indicium apostolatus mei est, quod per me Domino credidistis, signis et virtutibus provocati.
30.0743A| Mea defensio apud eos. Inde apostolus esse defendor.
Qui me interrogant, haec est. In Graeco habet, judicant.
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Habemus potestatem concessam a Domino de sumptu vestro vivendi, sine nostro labore.
Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam circumducendi? Non dixit, mulieres ducendi, ne de uxoribus dicere putaretur: sed circumducendi, inquit, per provincias, quae necessaria de suis facultatibus ministrarent.
Sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas? Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Non illos condemnat, sed suum 30.0743B| dat exemplum. Illi enim fidelioribus praedicabant: et apud Judaeos antiqua haec erat consuetudo, ut necessaria doctoribus a discipulis praeberentur: quod gentes adhuc rudes poterat scandalizare.
Quis militat. Aliis etiam exemplis probat, sibi debitum hoc fuisse.
Suis stipendiis umquam? Suis, et non publicis, vel eorum pro quibus militat.
Qui plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Per comparationem vineae et gregis, populum vult intelligi, sicut ibi: Vineam de Aegypto transtulisti. Et iterum: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos cum disciplina.
Numquid secundum hominem haec dico? Id est, 30.0743C| numquid proprio tantum sensu loquor?
An et lex haec non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique haec dicit? Nam propter nos utique scripta sunt. Quomodo ergo ei de pecoribus cura est? Et ad Jonam de Ninive dicitur: in qua sunt homines, et pecora multa? Sed de ipsis propter hominem, cui creata sunt, cura est: nam deficiente homine, et ista deficiunt: non tamen proprie Dei curam merentur.
Quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Debet fructum sui laboris percipere: et qui triturat, debet de ipsa area manducare.
30.0743D| Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? Si vobis spiritualia et divina seminavimus, numquid gravabimus vos, si a vobis, quae carni opus sunt, velimus accipere?
Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Si illi a vobis acceperunt: quibus minime debeatur, pseudoapostoli scilicet, quos nihil vobis certum est contulisse, quanto magis nos accipere poterimus, si vobis utiles esse sentimus!
Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Hoc est, famem et sitim, et nuditatem libentissime toleramus: ne per nos adversariis occasione accepta devorantibus offendatis. Aut ne cui praedicatio nostra 30.0744A| in aliquo reprehensibilis videatur, avaritiae suspicione maculata.
Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? Et qui altari deserviunt, cum altario participant? Apud Judaeos secundum consuetudinem veteris Testamenti, etiam hoc exemplum, eadem repetendo, confirmat.
Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Dicens: Dignus est operarius mercede sua.
Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me. Non haec idcirco scribo, ut vel modo fiat quod ante factum non sit: sed vobis exempla praebeo tam proprii, quam alieni discriminis: saltem ab illicitis abstinere, 30.0744B| cum videatis me aliorum causa salutis, debita non minus quam licita contempsisse.
Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et si fame morerer, propositum meum, de quo ante Deum glorior, numquam potest immutari.
Nam et si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Cum omnia feceritis praecepta, debita vos dicite persolvisse. Non enim aliquid amplius fecistis, unde gloriari possitis.
Vae enim mihi est, si non evangelizavero. Damnationem habeo.
Si enim volens hoc ago? mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Tunc magis videbitur voluntarium, si amore ejus licita contemnantur.
30.0744C| Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Quasi interroget unde majorem possit habere mercedem, et ipse respondet, si gratis annuntiem, nec acceptam exerceam potestatem.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Cum possem uti libertate mea, et de caeteris non curare: omnibus tamen compassus sum, ut eos facerem salvos.
Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer. Quando se purificavit in templo, quod Tempore gratiae sciebat esse superfluum.
His qui sub lege sunt, quasi sub lege essem. Ostendit 30.0744D| quomodo fuerit cum ipsis et ipse Judaeus. Potest et ita intelligi, quod Samaritanos dixerit esse sub lege; qui legem tantum Mosi videntur accipere.
Cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. Non est sub lege litterae, quae peccatoribus data esse perscribitur.
His qui sine lege erant, tamquam sine lege essem. Sine lege litterae: et a gentibus in primis solam fidem quaerebat, quasi non haberet praecepta legis Christi, quae illos observare doceret, sive in eo quo illos ad fidei credulitatem non tam legalibus doctrinis, quam rationabilibus argumentis provocabat. Sicut Athenis fecisse perhibetur, philosophos et paganos per philosophiam, et ararum titulum exhortando, 30.0745A| dum dicit: Circuivi aras vestras, et ut quidam vestrum dixerunt.
Cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucrifacerem eos, qui sine lege erant. Contra Arianos et Photinianos, quod Deus sit Christus. Etiam hoc notandum, quod novum Testamentum lex appellatur.
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Propter infirmos olera manducavi, cum securus possem carnibus vesci promiscuis.
Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Non aliquid mihi, nec quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis. Item aliter: In his quae superius memoravimus: non ut quidam male existimant, illum etiam illicitis consensisse.
30.0745B| Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. Ut in eo partem merear habere cum sanctis.
Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Hic stadii cursum, justitiae vel fidei comparavit: quia quomodo illic cum omnes intra stadium currunt, non nisi qui bene cucurrerit, dignus praemio judicatur: ita et hic, quamvis intra fidei metas cuncti credentes contineantur, soli tamen qui juste vixerint, praemium coeleste percipient. Item hoc loco inter eos, qui in stadio currunt, unum accipientem palmam, significat omnem recte fidem tenentem, et praecepta servantem.
Omnis enim, qui in agone contendit, ab omnibus se 30.0745C| abstinet. Ab omnibus escis, quae cursum eorum impedire consueverunt.
Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiat, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans. Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Non in vanum curro, vel fingo certamen, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio per abstinentiam et afflictionem atque labores, sicut alibi ait: In jejuniis multis, in vigiliis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, in carceribus, etc. Sicut ad Hebraeos, prophetas, et alios sanctos passos multa talia memoravit.
Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Non faciendo quae dico.
CAPUT X. 30.0745D|
Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt. Ne quis confidens in eo solum, quod baptizatus est: aut in esca spirituali, vel potu, putet sibi Deum parcere, si peccaverit: tale patrum proponit exemplum, quo ostendat, tunc ista merito profutura, si praecepta serventur.
Et omnes in Moyse baptizati sunt. In Moyse, qui Christi typum gerebat. Item, haec in illo tempore quasi in umbra et typo fiebant, non in veritate: postea vero praesentia Christi complentur.
In nube, et in mari. Quia et nubes proprium humorem portat.
30.0746A| Et omnes eamdem spiritualem escam manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Manna, figura corporis Christi fuit.
Bibebant autem de spirituali consequente eos petra. Ostendit apostolus, quoniam populus Israel, quamdiu in deserto fuit, per omne iter eorum sequebatur eos petra. Unde populo cum omni substantia sua fluenta suffecerunt: donec pervenientes in terram Moab, puteum effoderunt aquarum, terra Repromissionis in proximo constituat.
Petra autem erat Christus. Quia Christus erat postmodum secuturus; cujus figuram tunc petra gerebat. Idcirco pulchre dixit, consequente eos petra.
Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo. 30.0746B| Nam prostrati sunt in deserto. Ita ergo et vobis erit, si eos volueritis peccando imitari.
Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Ipsis vere facta sunt, quae in figura erant nostra, ut timeamus talia agere, ne talia incurramus. Omnia enim, quae in populo Israel illo tempore facta sunt in figura, nunc in nobis in veritate celebrantur. Sicut enim illi per Moysen ex Aegypto liberati sunt: sic nos per quemlibet sacerdotem, vel doctorem de saeculo liberamur. Deinde Christiani facti, ducimur per deserta; ut per exercitium contemptus mundi et abstinentiae, in oblivionem nobis erant Aegypti voluptates: ita ut nesciamus ad saeculum repedare. Cum vero baptismi mare transimus, tunc nobis diabolus 30.0746C| cum suo exercitu, tamquam Pharao demergitur. Deinde manna cibamur, et potum accipimus de Christi latere emanantem. Claritas quoque scientiae tamquam columna ignis, in nocte saeculi demonstratur, et in tribulationis aestu, divinae consolationis nube protegimur. Post quae omnia si peccaverimus, ista nobis sola suffragari non poterunt: sicut et ad Hebraeos dicitur: Irritam quis faciens legem Moysi, duobus aut tribus testibus, sine ulla miseratione punitur: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit? et caetera.
Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. In idolio recumbentium usque adeo negotium aggravavit, ut illos 30.0746D| idololatras fuisse definiat.
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Notandum quod non solum idololatrae perire dicuntur.
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum. Et hic Christus Deus ostenditur: quia Deum dixisse legimus: Tentaverunt me decies.
Tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Dicentes, numquid potest Deus parare mensam in deserto?
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt: et perierunt ab exterminatore. In tribulationibus propter Christum.
Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram. Omnia 30.0747A| quae illis contigerunt, secundum facta sua quidem receperunt: sed tamen ideo scripta sunt, ne nos putemus impune peccare. Si enim adhuc parvulis et rudibus non pepercit, quanto magis nobis, qui legem perfectionis accepimus, non parcet, si talia fecerimus!
In quos fines saeculorum devenerunt. In quos tota temporum perfectio decucurrit.
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Videat, ne per hoc ipsum cadat: quod se stare firmiter gloriatur: sive, videat ne fallatur.
Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Non vobis venit extrinsecus ista tentatio, quam vobis sponte generatis; quam etiam si tormentis cogeremini, admittere non deberetis. Hoc ideo dicit, quia 30.0747B| spontanea voluntate, immolata idolis manducabant.
Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Qui se pollicitus est sui nominis causa tribulationem patientibus affuturum, ut ibi: Multae tribulationes justorum, et caetera.
Sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possit sustinere. Non ampliorem vobis tribulationem venire patietur, quam sustinere possitis.
Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate, quod dico. Propter omnia, quae superius comprehendi.
Calix benedictionis, cui benedicimus. Ideo primum calicem nominavit, ut possit de pane latius disputare.
30.0747C| Nonne communicatio sanguinis Christi est? Sicut ipse Salvator dicit: Qui manducat carnem meam, et biberit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.
Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus. Ita et panis idololatriae, daemonum participatio esse monstratur.
Omnes quidem de uno pane, et de uno calice participamus. Ita si cum idololatris de uno pane comedimus, unum cum illis corpus efficimur.
Videte Israel secundum carnem. Carnalis Israel, carnales hostias offerebat: sicut spiritualis, sacrificia spiritualia offert Christo. Item ideo secundum carnem, quod juxta litteram non spiritualiter servierunt.
30.0747D| Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Sicut illi edentes hostias, participes fiebant divini altaris: ita isti similiter idolorum.
Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Praevenit, ne quis diceret: Ergo dicis vim aliquam habere idolum, vel posse polluere? Non, inquit, idolum insensibile polluit, sed daemones, qui templis praesident ad homines depravandos, et suo servitio mancipandos.
Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes 30.0748A| esse, et mensae daemoniorum. Non potestis et Dei et daemonum esse participes.
An aemulamur Dominum? Alii codices habent: Ipsi me zelaverunt in Domino, hoc est, ad zelum provocaverunt.
Numquid fortiores illo sumus? Qui ista non fecit: nam si scisset hinc fidem firmissimam comprobari, in hoc quoque dedisset exemplum.
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia quae a lege non prohibentur, licent: quia per se non habent peccatum, sed non semper expediunt: quia occasionem nonnumquam generant delinquendi.
Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod expedit, licet: non omne quod licet, expedit; sed 30.0748B| nos Apostoli exemplo et Christi non debemus illa tantum considerare quae licent, sed illa potius quae nobis expediunt, et aedificant fratres: ut non quaeramus quae nobis solis temporaliter prosint, et aliis forte nocent.
Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes, propter conscientiam. Si vultis manducare carnes, saltem de macello comparate: tantum ne in idolio comedatis, et nolite interrogare, utrum immolatae sint: ne cognoscentes vos, omnia immolata esse respondeant, et non possitis propter conscientiam manducare.
Domini est terra, et plenitudo ejus. Si Domini sunt, munda sunt omnia simpliciter utentibus.
Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire: 30.0748C| omne quod vobis apponitur, manducate: nihil interrogantes, propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Concessit ire si velint. Tunc sane debet Christianus ad infidelem ire, si novit esse profectum; sicut Salvator, qui ad hoc ibat, ut aut signa faceret, aut doceret: sicut apud pharisaeum, primo ipsum docuit, non divites pascendos esse, sed debiles. Deinde simul discumbentes docuit humilitatem etiam in accubitu custodire. Postremo legisperitos arguit arrogantiae, eo quod nec ipsi redarguerent superbiam, nec alios paterentur.
Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Ne quis putet illa vos quasi sancta comedere.
Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? 30.0748D| Hoc est, ad quem profectum ita utor libertate mea, ut me alius reprehendat?
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? Non ideo sub gratia sumus, ut sub libertatis specie occasionem demus infidelibus blasphemandi.
Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Nihil magis agendum est Christiano, quam ut in omni opere ejus, Dei gloria praedicetur: nec aliquid faciat, unde Christi doctrina possit in aliquo reprehendi.
Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei. Quia et Judaei tamquam de idololatriis scandalum patientes, credere non audebant: et gentes in 30.0749A| colendis idolis firmabantur, et Christiani tali destruebantur exemplo.
Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis ut salvi fiant. Ego me sic exhibeo, ut omnibus placeam ad profectum. Si quis me sine causa odisse voluerit, ego non sum in culpa. Numquam Apostolus ipse se laudat, non se ad extollentiam laudat: sed suo exemplo illos provocat ad profectum. Unde et nos ad hoc solum debemus velle placere: ut sicut illius tantum Deus nostram noverit conscientiam: quia non hoc propter favorem, sed propter salutem hominum facimus.
CAPUT XI.
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Christus 30.0749B| nihil propter se fecit, aut passus est, sed est salutis causa multorum. Item qui non quaerit ea, quae sibi soli expediant, sed et pluribus, ut salvi fiant: ipse imitator est Christi, qui pro nobis et passus est, et mortuus.
Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis. Incipit de velamentis, et laudando ad rationem provocat: quia in hac causa, auctoritatem legis non habet quam profert. Haec irridendo Apostolus dicit, quod ejus praecepta minime servarent.
Et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Quasi legem praecepta mea tenetis, scientes illum in me spiritum loqui, qui in Lege locutus est et Prophetis.
Volo autem vos scire. Etiam in hoc volo vos instruere, ut illud similiter teneatis.
30.0749C| Quod omnis viri caput, Christus est. Vir nulli subjectus est nisi Christo, qui et homo et Deus est. Mulier vero et Christo et viro debet esse subjecta.
Caput autem mulieris vir. Secundum ordinem naturalem. Caeterum in Christo Jesu neque masculus, neque femina, sed voluit eas esse subjectas.
Caput vero Christi Deus. Secundum assumpti hominis formam. Item ideo caput Christi Deus: quoniam susceptam incarnationem secundum hominem deitas quae in eo inerat, gubernabat: sicut idem Apostolus alibi dicit: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.
Omnis vir orans, vel prophetans. Sive docens, sive futura praedicans.
Velato capite, deturpat caput suum. Venit ad causam: 30.0749D| quia et viri comam nutriebant, et mulieres nudo capite procedebant in Ecclesiam, gloriantes in crinibus: quod non solum inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomenta praestabat. Vir ergo ut liber, non debet habere velamen, cujus caput est Christus. Mulier vero debet esse velata, ut ostendatur, quia debet esse humilis et subjecta.
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Unum enim est, ac si decalvetur. Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. In suo sexu, aut in domo.
Vir quidem non debet velare caput suum. Ergo nec comam nutrire.
30.0750A| Quoniam imago et gloria Dei est: mulier autem gloria viri est. Vir ad imaginem Dei factus est: et idcirco liber est. Mulier vero ad viri similitudinem est formata: unde jubetur esse subjecta.
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. Ex costa scilicet viri.
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Vir propter seipsum factus est, mulier vero ad viri adjutorium creata est.
Ideo debet mulier velamen habere super caput suum. Velamen signum potestatis esse declarat.
Et propter angelos. Item hoc loco angelos, Ecclesiis praesidentes dicit: sicut et Malachias propheta testatur, sacerdotem angelum esse, dicens: Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam: Et legem requirent 30.0750B| ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Sive vere propter honorem angelorum, qui Ecclesiae assistere perhibentur.
Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino. Consolatur illas, ne nimium eas gravasse videatur: et nec vir sine muliere potest nasci, nec mulier sine viro.
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem. Hoc est in principio. Potest et ita dici: Sicut Eva ex Adam, ita secundum hominem, Christus ex Maria.
Omnia autem ex Deo. Contra Manichaeos, qui negant carnem factam a Deo.
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum. In ipsorum judicio ponit, ut sua conscientia convincantur.
30.0750C| Nec ipsa natura docet vos. Potest dici, si hoc natura est: quare non ab omnibus gentibus custoditur? quia illi a natura deciderunt: sicut ex multis aliis comprobatur. Denique sine lege vivunt, et si apud illos loqueretur Apostolus, aliis rationibus uteretur.
Quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi. Nazaraei ut comam nutrirent, ex Dei praecepto devotissime faciebant.
Quoniam capilli pro velamine dati sunt ei. Exposuit, quod dixerat, si non velatur et tondeatur.
Si quis autem videtur contentiosus esse. Praevenit illos, ne quis diceret: ubi scriptum est? vel aliis argumentis huic resisteret rationi.
30.0750D| Nos talem consuetudinem non habemus. Sive contendendi, sive talia faciendi.
Neque Ecclesia Dei. Quae mansuetudini potius, quam contentionibus studet.
Hoc autem praecipio. Considerandum est, quid audierit a Domino ille servus, qui solum acceptum talentum custodivit. Unde non est laudandus, qui non semper crescit in melius: quia fides eo perfectior esse debet, quo senior. Miserum autem est, si semper infans lacte potetur: aut qui litteris studet, hoc solum habeat, quod in primis rudimentis accepit. Quanto igitur magis ille sine spe est, qui non solum non proficit, sed etiam deficit, et illud ipsum penitus obliviscitur quod accepit!
30.0751A| Non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. Subauditur, vitupero quod in deterius proficitis.
Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam. Incipit de sacramentis.
Audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. Secundum quod mihi a Domino revelatum est; sive quia scio contentiosos vos esse.
Nam oportet et haereses esse: ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Quia tales contentiones habetis, necesse est etiam vos usque ad haereses pervenire. Sicut si dicas: ille qui tantum bibit, necesse habet inebriari. Item non hoc dicit Apostolus, quia debent esse haereses: sed quia inter se scissuras habebant, ideo dicit, oportet hoc esse: et, necesse est 30.0751B| haereses esse.
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Jam non est Dominica, sed humana: quando unusquisque tamquam coenam propriam solus invadit, et alii, qui non obtulerit, non impertit: ita ut magis propter saturitatem quam propter mysterium videamini convenire. Caeterum Dominica coena omnibus debet esse communis: quia ille omnibus discipulis suis qui aderant, aequaliter tradidit sacramenta. Coena autem ideo dicitur, quia Dominus in coena tradidit sacramenta. Item hoc ideo dicit, quia in Ecclesia convenientes, oblationes suas separatim offerebant: et post communionem quaecumque eis de sacrificiis superfuissent, illi in Ecclesia communem 30.0751C| coenam comedentes, pariter consumebant.
Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Quicumque non obtulisset, non communicabat: quia omnia soli, qui obtulerant, insumebant. Quidam hunc locum ad illos referunt, qui epulas in Ecclesia faciebant. Aliter: Quidam esurit, quidam ebrius est: ideo dicit, quia supervenientibus mediocribus, et volentibus sumere sacramenta, deerant: quoniam ab illis, qui obtulerant oblationes, in communi convivio fuerant cuncta consumpta.
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Si vultis saturari, domi manducate. Sanctificatio enim etiam in parvo consistit.
Aut Ecclesiam Dei contemnitis? Facientes eam triclinium epularum.
30.0751D| Et confunditis eos qui non habent? Confundebantur, ab omnibus denotati: cum ita debeant communicare, ut eum qui obtulerit nemo cognoscat.
Quid dicam vobis? laudo vos, in hoc non laudo. Sicut in aliis laudavi, ubi laudabiliter egistis, in hoc omnino non laudo.
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Non est meum quod vobis tradidi, sed a Domino illud accepi, sicut ipse alibi dicit, non se ab hominibus, sed omnia a Deo didicisse.
Quoniam Dominus Jesus. Jam hinc quasi oblitis commemorat, quam magnum sit hujus mysterii sacramentum.
In qua nocte tradebatur. Id est, a Juda.
30.0752A| Accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate. Hoc est, benedicens, etiam passurus, ultimam nobis commemorationem, sive memoriam dereliquit. Quemadmodum si quis peregre proficiscens aliquod pignus ei, quem diligit, derelinquat: ut quotiescumque illud viderit, possit ejus beneficia et amicitias memorari: quod ille si perfecte dilexit, sine ingenti desiderio non potest videre, vel fletu.
Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Qui manducat corpus meum, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Unde agnoscere se debet, quisquis Christi aut corpus edit, aut sanguinem bibit: ne quid 30.0752B| indignum ei faciat, cujus corpus effectus est.
Hic calix novum Testamentum est. Quia vetus, hoc per sanguinem animalium portendebat.
In meo sanguine. Et vetus et novum per sanguinem dedicatur: quia sine morte firmum esse non potest Testamentum.
Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Ideo hoc Salvator tradidit sacramentum, ut per hoc semper commemoremus, quia pro nobis est mortuus. Nam et ideo cum accipimus, a sacerdotibus commonemur, quia corpus et sanguis est Christi: ut beneficiis ejus non existamus ingrati.
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Sive ipsi mysterio nuntiatis, sive in cordibus vestris agnoscitis.
30.0752C| Donec veniat. Tamdiu memoria opus est, donec ipse venire dignetur.
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne. Sicut scriptum est: Omnis mundus manducabit. Et iterum: Anima quae manducaverit immunda, exterminabitur de populo suo. Et ipse Dominus ait: Si ante altare recordatus fueris, quia habet frater tuus aliquid adversum te: relinque munus tuum ante altare, et vade reconciliari fratri tuo. Prius ergo perscrutanda est conscientia, si in nullo nos reprehendit, et sic aut offerre, aut communicare debemus. Quidam sane dicunt: quia non indignum, sed indigne accipientem revocet a sancto. Si ergo etiam dignus indigne accedens retrahitur: quanto magis indignus qui non potest accipere 30.0752D| digne! Unde oportet otiosum cessare a vitiis, ut sanctum Domini corpus sancte percipiat.
Reus erit corporis et sanguinis Domini. Quia tanti mysterii sacramentum pro vili despexerit.
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Si in linteum, vel vas sordidum, non illud mittere audet: quanto magis in corde polluto! quam immunditiam Deus super omnia exsecratur, et quae sola injuria ejus est corpori. Nam et Joseph ille justus propterea sindone munda involutum in sepulcro novo corpus Domini sepelivit, praefigurans corpus Domini accepturos, tam mundam mentem debere habere, quam novam.
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi 30.0753A| manducat et bibit. Dupliciter reus effectus, praesumptionis scilicet, et peccati.
Non dijudicans corpus Domini. Non discernens a cibo communi.
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Erat praesens correptio, et nunc est: sed quia multi talia patiuntur, putamus consuetudinis esse, quod culpae est. Tribus sane causis infirmitates adveniunt corporales: aut ex tentatione, sicut Job et Tobiae; aut ex peccato, sicut Asaph regi, et his qui in praesenti ab Apostolo arguuntur; aut ex aliqua intemperantia, ut Timotheo, et his qui jubentur medicum honorare. Huic tantum causae humana potest succurrere medicina. Item significat Corinthios, 30.0753B| propter supradictum peccatum, aegrotatione et imbecillitate et morte a Domino esse correptos.
Dum judicamur autem, a Domino corripimur: ut non cum hoc mundo damnemur. Correptio paternae est pietatis, ut poeniteamus: ne cum infidelibus mundi damnemur in aeternum.
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet. Quia nemo alium exspectabat, ut communiter offerretur.
Ut non in judicium conveniatis. Non in sanctificationem, sed ad judicium conveniebant.
Caetera autem cum venero, disponam. Caetera de ipsius mysterii sacramento.
CAPUT XII. 30.0753C|
De spiritualibus autem. Incipit de spiritualibus sacramentis. Crescente fide, jam linguarum gratia (quam propter infideles acceperant) desinebat: hinc ergo plurimi contristati, adhuc etiam hanc gratiam habentibus invidebant, omnibus donis hanc majorem esse putantes.
Nolo vos ignorare, fratres. Nolo vos hujus mysterii nescire rationem.
Scitis autem quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta. Hoc est, irrationabiles, secundum Prophetam dicentem: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Prout ducebamini euntes. A magis, vel aruspicibus idolorum.
30.0753D| Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Utinam irrationabiles mobilesque non sitis! cum religione enim et mores mutare debetis, et nosse vestrae fidei rationem.
Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Quomodo ergo operarios iniquitatis Dominus cognoscet, si etiam virtutes sint operati, et Deus malis operibus denegatur? Sed nemo potest in Spiritu sancto Dominum appellare, nisi qui eum et verbis, et operibus confitetur. Item docet Corinthios, nisi in Spiritu sancto, hoc est, in bonis operibus conversantes, Dominum Jesum dicant, eis prodesse non posse, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, 30.0754A| introibit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei.
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Hic vult ostendere, gratiae Spiritus sancti divisiones esse, non ipsius. Et quamvis hic locus proprie contra Macedonianos faciat, qui Spiritum sanctum negant esse Deum: dicendo enim, semper idem, omnia se dicere de Spiritu sancto declarat. Sed et paulo post ait: Haec autem omnia cooperatur unus atque idem Spiritus; ut eum et Deum et Dominum demonstraret. Tamen contra Arianos non mediocre est argumentum, qui de hoc calumniari solent, quod primo Pater, 30.0754B| secundo Filius, tertio Spiritus sanctus nominatur. Hic enim istum ordinem permutavit. Item manifesta praedicatio est, unius deitatis atque substantiae Patrem et Filium, et Spiritum sanctum esse, qui potestatem ut Dominus et Deus, singulis quibusque, ut vult, gratiarum dona largitur.
Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Ut appareat illum Spiritum sanctum accepisse.
Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae. Sapientiae sermo est, sapienter et apte ac rationabiliter loqui: et posse disserere, vel docere, quod norit sane. Qui ex dono habet sapientiae, sine suo conatu loquitur et labore: et nemo illi sicut beato Stephano praevalet contraire. Ad utilitatem, et incredulorum, 30.0754C| ut credant: et credentes, ut firmentur.
Alii autem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum. Ut sciat legis mysteria explanare: vel, ut praeterita noverit, et aestimet de futuris.
Alteri fides in eodem spiritu. Hic fides, ad prodigia facienda, quae montes transferat. Abusive enim rem posuit pro effectu.
Alii gratia sanitatum in uno spiritu. Ut curet aegrotos.
Alii operatio virtutum. Opus virtutis est, daemonia ejicere, vel mortuos suscitare.
Alii prophetia. Hoc est, ut futura praedicet.
Alii discretio spirituum: alii genera linguarum. Ut qualis, vel quo spiritu veniat, vel loquatur, intelligat.
30.0754D| Alii interpretatio sermonum. Alius interpretari poterat quae alius loqueretur.
Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus. Si omnia unus spiritus operatur, quare contristaris, quod aliam gratiam accepisti: et alium, quasi majorem partem invaserit, aemularis, cum hoc non in nostra, sed in donantis sit positum potestate.
Dividens singulis prout vult. Sic quoque spiritum Domini dicit: dum non jussus, sed voluntarius operatur.
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: Omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt. Per comparationem corporis, 30.0755A| ostendit non naturam membrorum, sed officia esse diversa: et neminem debere curare cujus sit officii, dum omnes uno eodemque spiritu animentur. Sumit exemplum ex humano corpore: ut doceat ita esse Ecclesias in Christo unum corpus, sicut sunt membra in corpore hominis: ne adversum alterum, alter infletur.
Ita et Christus. Notandum quod Christus per corpus suum dicatur Ecclesia.
Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi. Ut unum corpus efficiamur in Christo. Quorum ergo spiritualia, et coelestia communia sunt, debent terrena et carnalia communiter possidere, secundum sententiam Prophetae: Nonne pater unus 30.0755B| est omnium? Item hic manifeste ostenditur: quoniam qui baptizantur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, in una baptizantur substantia: quoniam Trinitas deitatis non habet diversitatem, dicente Apostolo:
Et omnes in uno spiritu vocati sumus. Quasi potionati spiritu, quem accipiunt baptizati per manuum impositionem.
Nam et corpus. Revertitur ad exemplum.
Non est unum membrum, sed multa. Non potest totum corpus, unum officium agere; sed unumquodque membrorum id agit ad quod aptum est.
Si dixerit pes. Pes Ecclesiae dici potest, qui ad intercedendum egreditur.
Quoniam non sum manus. Manus est ille, qui operatur.
30.0755C| Non sum de corpore: num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? Dicebat enim non esse se de corpore: quia hanc quam alii acceperunt gratiam, non habebat.
Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si omnes scientes, ubi sunt auditores?
Si totum auditus, ubi odoratus? Si omnes auditores, quis erit boni odoris malive discretor: ut unum corpus efficiamur in Christo.
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Sicut in corpore apte et ordinate constituta sunt membra: ita et in Ecclesia unusquisque a Deo, ad id quod aptus est, ordinatur.
30.0755D| Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Si omnes unam gratiam haberent, reliquae ubi essent? nec corpus jam poterant esse, sed membra.
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc est, humanum: quod multa membra ostendit.
Non potest autem oculus dicere manui, opera tua non indigeo. ideo invicem indigemus, ut magis ac magis charitas confirmetur. Nam si unus omnia haberet, adversus caeteros inflaretur.
Aut iterum caput pedibus. Sacerdos est caput: infirmi, pedes Ecclesiae. Si dixerit auricula, quae sapiens auditor est (nam auris inter caetera auferri dicitur a Judaea per Isaiam prophetam): Non sum 30.0756A| oculus, non sum ex corpore: num ideo non est de corpore?
Non estis mihi necessarii. Oculus est, qui intelligit; os, ille qui docet, vel loquitur linguis.
Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Membra, quae spernitis in Ecclesia majoris utilitatis esse probantur: sicut in corpore sine manibus et pedibus vivitur, sine intestinis omnino non vivitur.
Et quae putamus ignobiliora membra esse corporis. Non quo vere sint talia.
His honorem abundantiorem circumdamus. Cum cautius vestimentis, et diligentius conteguntur.
Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. 30.0756B| Quae per se pulchra sunt, nullius tegminis egent pulchritudine, ut est caput et manus.
Sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem. Minoribus majora dona concedens; ut qui honore minor erat, gratia abundaret.
Ut non sit schisma in corpore. Ut pro invicem solliciti simus: dum alterutro indigemus, ne quis sequatur et gratia et honore privatum.
Sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Sicut oculi viam pedibus praevident, et manus pro toto corpore operantur: et omnia alterutrum membra deserviunt.
Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Si unum membrum dolet, totum 30.0756C| corpus affligitur, et ad sanitatem ejus membra omnia collaborant.
Sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Sicut ait Salomon: Corde laetante, vultus floret. Nos autem compassionem et congratulationem in contraria permutamus.
Vos autem estis corpus Christi. Hoc est, Ecclesia de carne ejus, et de ossibus ejus: sicut ad Ephesios ait.
Et membra de membro. Toti, corpus: singuli, membra.
Et quosdam quidem posuit Deus. Modo ipsum vult membrorum ordinem demonstrare.
In Ecclesia primo apostolos. Non in synagoga, ne putemus eum de antiquis dixisse prophetis: sicut 30.0756D| erat Agabus: caeterum patriarchas quoque debuerat nominare.
Secundo prophetas, tertio doctores. Prophetae sunt, qui explanant obscura prophetarum: et qui homines exhortantur, sicut alibi dicit: Nam qui prophetat hominibus, loquitur ad aedificationem, exhortationem, et consolationes.
Deinde virtutes, exinde gratias curationum. Hic virtutes, signa majora significat.
Opitulationes. Hoc est, adjutoria. Unde Paulo in visu dicitur a viro Macedone: Veni, adjuva nos.
Gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Qui sciunt singulos, prout apti sunt gubernare.
30.0757A| Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? Numquid omnes gratiam habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? Hoc est quod superius dixerat: Si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
Emulamini autem charismata meliora. Hoc est, sectamini prophetas.
Et adhuc excellentiorem. In Graeco habet, super modum.
Viam vobis demonstro. Charitatem, per quam pervenitur ad Deum: Vult nos magis illa quaerere, quae ex nobis sunt, et ad vitam prosunt, quam signa quae non sunt in nostra potestate posita.
CAPUT XIII. 30.0757B|
Si linguis hominum loquar, et angelorum. Non solum omnium hominum, sed etiam si quae sunt angelorum.
Charitatem autem non habeam: factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Quod non ex se, sed ab alio impulsum solum sonitum reddit, et delectat auditum. Charitas vero ex nobis est, et omnem possidet fructum.
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia. Hic futura praedicare, mysteriorum cognitio est, et omnium secretorum. Scientia vero, nosse omnia quae fuerunt et sunt. Si ista omnia tam magna sine charitate nihil sunt: quanto magis sine abstinentia, jejunio, et his similibus, in quibus sibi 30.0757C| plerique relicta charitate gloriantur!
Et omnem scientiam. Et hic scientia magna: quia cum his computatur, etiam si minor sit charitate.
Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum. Hic intelligitur magna fides esse, quae in Evangelio grano sinapis comparatur: quae non propter modicitatem, sed propter integritatem, vel vigorem apposita est. Notandum sane quod inter caetera etiam omnis fides, quae montes transferat, sine charitate non prosit.
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas. Apostolus de summo charitatis bono tractans, magnis eam proculdubio rebus praetulisse credendus 30.0757D| est: neque enim potuerunt rei summae comparari non magnae: quod ex ipsis speciebus agnoscitur. Nam linguis hominum loqui, et angelorum, et habere prophetiam, et omnia mysteria nosse, omnemque scientiam possidere, et habere omnem fidem, et ignibus se cremandum tradere, magna esse quis nesciat? His etiam mundi contemptus annectitur: quis magnus non esset, nec rei summae, id est, charitati compararetur, nec inter magna utique poneretur. Quod illorum sententiam destruit, qui renuntiandum rebus saeculi certo tempore, persecutione cogente, volunt esse praeceptum: ut et apostolis gloriam tollant, quod non voluntarie fecerint, sed inviti: et nostri aevi perfectos, vanos constituant, 30.0758A| qui rem alterius temporis frustra nunc voluerunt exercere. Item aliter: Notandum, quod contemptus mundi, martyrio comparetur: contra eos, qui illud de Evangelio variis argumentis nituntur exsolvere, ubi dicitur ad divitem: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus.
Et si tradidero corpus meum, ita, ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Non propter Deum, sed propter gloriam humanam. Vel certe si quis in ipso martyrio adversum fratrem retineat iram, contemnens eum, qui jussit nos malitiam proximi oblivisci, et in ipsa etiam morte praevaricator existens.
Charitas patiens est, benigna est. Semper bene volens. Modo describit omnia membra, et species charitatis. 30.0758B| Parentes, quia multum diligunt filios, eorum etiam libenter patiuntur injurias.
Charitas non aemulatur: non agit perperam, non inflatur. Nemo illi, quem vere amat, invidet, cujusvis eum esse conspiciat gloriae, vel honoris: sed omnem ejus felicitatem, quasi suam libenter amplectitur.
Non est ambitiosa. Major esse aliis non ambit, et super fratres non cupit dominari.
Non quaerit quae sua sunt. Non quaerit quod sibi tantum sit utile, sed quod multis.
Non irritatur. Non incitatur ad jurgia, ab illo quem diligit.
Non cogitat malum. Non solum non facit, sed ne cogitat quidem.
Non gaudet super iniquitate. Contristatur si quem 30.0758C| iniquum aliquid, vel fecisse, vel passum esse conspexerit.
Congaudet autem veritati. Id est, bonis operibus, vel fidei veritati.
Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Suffert injurias, satisfacienti credit, sperat ejus emendationem: et donec corrigat, patienter exspectat.
Charitas numquam excidit. Hoc est, ipsa sola permanet in futuro. Aut certe, quae vera est, non finitur.
Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Non omnia scimus, nec omnia prophetamus. Et ita, Ut in majus proficiamus, 30.0758D| destruentur; per ista enim ad perfecta venimus.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Quod sanctis promissum est in futuro.
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Exemplo carnalis incrementi, vult spiritualem demonstrare profectum.
Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Exposuit qualiter evacuentur quae superius memoravit.
Videmus nunc. Quasi parvuli, qui non possunt serena cordis luce, perfecte lumen perspicere veritatis.
30.0759A| Per speculum in aenigmate. Per speculum legis, quasi rerum imaginem contemplamur.
Tunc autem facie ad faciem. Id est, in praesentia.
Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Sicut me perfecte Deus novit, ita et ego, quae sunt divina cognoscam.
Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas. Omne quod speramus, credimus, non omne quod credimus, speramus. In praesenti tria haec: in futuro sola Dei charitas, et angelorum et sanctorum omnium permanebit. Majus ergo est, quod semper erit, quam quod aliquando cessabit. Item in Patre in Filio, et Spiritu sancto, fides stabilis est: additamento enim opus non habet. Spem autem eam manere dicit, 30.0759B| quae est non eorum, quae videmus. Charitas vero ideo major est omnibus: quia qui diligit, et credit et sperat.
CAPUT XIV.
Sectamini charitatem. Omni conatu ipsam sequamini: quia in vestra est potestate.
Aemulamini spiritualia, magis autem prophetetis. Et spiritualia dona aemulari vos ac quaerere non prohibeo, sed ut magis proficiatis, exhortor.
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Nemo enim audit. Nemo per auditum aurium de his quae dicuntur accipit intellectum, nisi Deus, et qui interpretandi donum accipit, vel qui ejusdem est linguae.
30.0759C| Spiritus autem loquitur mysteria. Iterum linguam significat.
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem. Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat. Notandum quoniam prophetiam doctrinam dicit: exposuit quot modis intelligenda sit prophetia. Quicumque hanc habet, propheta esse censendus est.
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Hoc quidem volo, sed illud malo: hoc non prohibeo, illud exhortor.
Nam major est, qui prophetat. Quia ex hoc magnum opus est charitatis, per quod multi proficiunt.
Quam qui loquitur linguis. Quod vos praecipuum 30.0759D| existimatis.
Nisi forte interpretetur, ut Ecclesia aedificationem accipiat. Si interpretetur, aequalis esse poterit prophetanti.
Nunc autem, fratres, si venero ad vos, linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? Suum illis proponit exemplum: erit vobis sola admiratio, non profectus: nisi vobis aut interpreter, aut plana faciam legis occulta, quae novi, aut prophetias exponam, aut vos moralibus doceam institutis.
Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonitum dederint: 30.0760A| quomodo scietur id quod canitur, aut quos citharizatur? Cum haec inanimantia, nisi distinctionem habeant, non possunt reddere cantilenam, et ut superflua respuuntur: quanto magis vobis, qui spirituales estis, suavitas non aures debet mulcere, sed mentes!
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Si vox tubae incerta fuerit, utrum solemnitatis an belli sit, nemo pugnabit: ita ergo et vester intelligendus est sermo, ut possit ad spirituale praelium Christi milites praeparare.
Eritis enim in aera loquentes. Tam multa ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo. Etiam si tam 30.0760B| multa loquamini, ut genera sunt linguarum, quid proderit, cum omnia in aera solvantur, et nulli proficiant?
Et nihil sine voce est. Nihil sine voce linguam habens.
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus. Omnis sermo, qui non intelligitur, barbarus judicatur.
Et qui loquitur mihi barbarus. Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem Ecclesiae, quaerite ut abundetis. Quoniam spiritualia dona sectamini, illa magis quaerite, quae aedificent auditores.
Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Oratio hoc loco oris elocutio intelligitur. Sic ergo loquatur, ut gratiae verba quae dicit, possint intelligi: 30.0760C| sive oret, ut illi interpretandi gratia donetur.
Nam si orem lingua, spiritus meus orat. Hoc dicit, quoniam si quis incognitis aliis linguis loquatur, mens ejus, non ipsi efficitur sine fructu, sed audienti: quidquid enim dicitur ignorat. Item si lingua dicam, non ego loquor, sed spiritus, qui in me est. Si autem ad orationem requiratur spiritus, sermo non intelligendus est, qui nonnumquam, mente alia cogitante, precatur.
Mens autem mea sine fructu est. Qui non intelligo, quod loquor.
Quid ergo? Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Qui enim interpretatur, necesse est ut ante intelligat quod aliis est dicturus. Item sic est loquendum, ut intelligant alii.
30.0760D| Caeterum si benedixeris spiritu. Benedicitur omne quod vere, et secundum Deum dicitur.
Quis supplet locum idiotae? Laicum significat, qui nullo gradu ecclesiastico fungitur. Aliter: Inanitatem scientiae in corde ignari, quis implet?
Quomodo dicet amen super tuam benedictionem? Quoniam quid dicas, nescit. Quomodo tuae perhibet benedictioni testimonium, vel consensum.
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. Quod superius dixerat, omni benedicas, hic ipsum exponit.
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Ne putetis me hanc quoque gratiam non habere, et vos ideo prohibere, et idcirco non loqui.
30.0761A| Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui. Sed malo perpauca ad profectum loqui, quam multa quae nulli proficiant. Quidam sane quaerunt, quae sunt quinque verba: a quibus econtrario, quae sint decem millia, est quaerendum.
Ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. Id est, proprio intellectu et simplici ratione.
Fratres, nolite pueri effici sensibus. Scire debetis quamdiu futurae sunt linguae, vel quare sint datae.
Sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Malitia debetis parvuli esse, non sensu: simul ostendit neminem nisi parvulum malitia, sensu esse perfectum. Quia in malivolam animam non introibit spiritus sapientiae.
30.0761B| In lege enim scriptum est: Quoniam in aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Etiam hoc signum dabo, ut per sanctos meo inusitato sermone loquar, et nec sic eloquentem intelligent.
Itaque linguae in signum sunt, non fidelibus. Hic ostenditur, crescente fide, signa cessasse, quando infidelium causa danda esse praedicebatur.
Sed infidelibus. Ut ejus saltem admiratione moverentur.
Prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. Major est ergo et utilior, quae fidelibus prodest, et semper est opus.
Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur. Hoc si fieri potest, ut concederetur 30.0761C| vobis, qui omnes hoc vultis.
Intrent autem idiotae, aut infideles. Idiotae nuper credentes dicuntur hoc loco.
Nonne dicent, quid insanitis? Sicut Judaei de apostolis dixerunt: Hi pleni sunt musto. Aliter, sicut initio apostoli, quando acceperunt Spiritum sanctum, visi sunt quasi ebrii.
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota: convincitur ab omnibus, dejudicatur ab omnibus. Occulta enim cordis ejus manifesta fiunt. Quando ejus pulsatur conscientia per doctrinam.
Et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Sicut Nabuchodonosor adoravit Danielem: Vere Deus vester ipse est Deus, postquam somnium quod oblitus fuerat, et interpretationem 30.0761D| ejus audisset.
Quid ergo est, fratres? Quid ergo est faciendum, vel quid definiemus esse tenendum?
Cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet. Hoc est, intelligit psalmum.
Apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet. Revelationem aliquam mysteriorum, quod intelligitur revelatio.
Omnia ad aedificationem fiant. Nihil sit in vobis quod non vos alterutrum aedificet.
Sive lingua quis loquitur secundum duos: aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. Hoc est, vicissim prophetantes dicant, et unus paulatim interpretetur.
30.0762A| Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia: sibi autem loquatur et Deo. Sua conscientia, et Dei teneat eum gratiam hanc habere.
Prophetae autem duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent. Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Non stantibus, sed prophetis sedentibus.
Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Sive gratia spiritus alteri prophetae consensit, ut alterutrum sibi cedant: sive spiritum humilitatis, et charitatis debent habere prophetae. Quia Deus qui in ipsis est, non est Deus dissensionis, neque superbiae. Item hoc ait, quia in quo est spiritus prophetiae per societatem 30.0762B| gratiae subjectus est: in qua non aemulatur alterum prophetare, cum ei fuerit revelatum.
Sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Sic est ubique, ne novi aliquid me vobis imperare putetis.
Mulieres in Ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse sicut et lex dicit. Quia contra ordinem est naturae, vel legis, ut in conventu virorum feminae loquantur. Quaeritur ergo quomodo alibi dicat, mulieres docere prudentiam, et castitatem debere. Sed hoc in sexu suo. Sed et hic designat locum, ubi taceant: alibi eis loqui permisit, sicut et lex dicit.
Si quid autem volunt discere. Quia et vir prius factus est, et Sara dominum vocabat Abraham.
30.0762C| Domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. Ne videretur eas etiam discere vetuisse, domi illas hoc quod publice non decebat, facere debere praecepit.
An a vobis verbum Dei processit: aut in vos solos pervenit? Numquid doctrina Christi, aut ex vobis est, aut apud vos remansit? De scientia similiter est dicendum.
Si quis videtur Propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignoret, ignorabitur. Hoc probatis verum prophetam, si ista cognoverit Domini mandata esse, quae dico. Si quis autem ignorat haec, ignorabitur et a nobis, et a Domino dicente eis, qui se in ejus nomine prophetasse dicebant, nescio vos.
30.0762D| Itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Illud sectamini, hoc prohibere nolite.
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant in vobis. Nihil perverso ordine, aut per contentionem, vel inanem gloriam faciatis.
CAPUT XV.
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis. Incipit causa resurrectionis. Inter caetera, quidam Corinthiorum etiam resurrectionem carnis ausi fuerant ex veteris scientiae praesumptione negare: qui hic ab Apostolo arguuntur.
Quod et accepistis. Ne illi hoc non credidisse viderentur, vel omnes creditum respuisse.
30.0763A| In quo statis, per quod et salvamini. In cujus doctrina statis, et per quod salutem speratis, et in praesenti de diversis infirmitatibus saepe salvamini.
Qua ratione praedicaverim vobis. Tota ratio praedicationis nostrae haec est, ut resurrectionem credatis, hoc est enim primum omnium, qui Christo deserviunt: alioquin superfluus omnis labor est orationum jejuniorumque, quem in hac vita patimini, cum vobis hic prospera, vel adversa cum infidelibus esse communia videantur: sicut et ipsi solent pagani proponere, quid ab illis amplius habemus, et verum est: si horum laborum praemium in vita alia non habemus, pejores illis sumus: quia illi, vel in praesenti voluptatum et luxuriae consolationem habere videntur.
30.0763B| Si tenetis: nisi frustra credidistis. Si fidei vestrae, et laboris praemium non speratis, superflua haec credidistis.
Tradidi enim vobis in primis. In primordio, sive maxime.
Quod et accepi. Vel a lege, vel a prioribus sive per revelationem Christi.
Quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est. Posset quidem apostolis praedicantibus, et multa virtutum signa facientibus haberi fides, esse ipsum Christum, quem evangelizant: sed ut majore beatus Apostolus auctoritate firmaret, hunc esse Christum Salvatorem mundi, quem Moyses, et prophetae annuntiaverunt: ideo secundum Scripturas praedictum esse commemorat; 30.0763C| sicut inter caetera Isaias propheta dicit: Sicut ovis ad occisionem ducitur, et quasi agnus coram tondente se obmutescit. Item infra idem propheta: Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua. Similiter Osce propheta, tertia die resurrectionem Christi futuram annuntiat, dicens: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.
Et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Sicut Osee dicit: Vivificabit nos in biduo, et die tertia resurgemus.
Et quia visus est Cephae. Quod in Evangelio dicitur: Apparuit Simoni.
Et post hoc undecim. Iterum Petro, et reliquis decem.
30.0763D| Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc: quidam autem dormierunt. Vides quia in Evangelio non omnes scriptae sunt visiones, nisi quae sufficerent ad fidem. Hic autem, quoniam de apostolis dixerat, etiam hoc addidit: ne apostoli tamquam intimi ejus, putarentur esse mentiti. Et ut major fides multitudini testium haberetur, etiam multi vivere dicuntur, qui possint interrogati dicere quae viderunt.
Deinde visus est Jacobo. Jacobo seorsum apparuit.
Deinde apostolis omnibus. Sive iterum, sive apostolis, quos extra duodecim ad praedicandum misit.
Novissime autem omnium. Ne putarent eum audita potius quam visa narrare.
30.0764A| Tamquam abortivo. De cujus vita desperatum est.
Visus est et mihi. In via scilicet, vel in templo.
Ego enim sum minimus apostolorum. Minimus tempore non labore.
Qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Fili, peccasti, ne adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare. Unde et per Isaiam Dominus dicit: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non memorabor, tu autem memorare. Melius est enim dimissa recordari peccata, quam detenta oblivisci.
Gratia autem Dei sum, id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Non fuit sine fructu, sicut ille, qui talentum Domini defodit in terram.
Sed abundantius illis omnibus laboravi. Quia illis 30.0764B| diutius.
Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Non ex me, sed gratia Dei: nec se sine gratia dicit in Evangelio laborasse, ne contra illud, quod superius dixerat, sibi aliquid dari videretur: nec gratiam sine se, ut liberum servaret arbitrium.
Sive enim ego, sive illi, sic praedicavimus, et sic credidistis. Unde igitur, et nos sic praedicavimus, et vos similiter credidistis, quia Christus idcirco surrexit primus, ut viam resurrectionis aperiret: hoc illis commemorat, ut illi quod consequens est negare non possint.
Si autem Christus praedicatur, quod resurrexit a mortuis. Quae consequentia rationis. Jam enim hoc ipsum resurrectio est, quod Christus a mortuis resurrexit.
30.0764C| Quomodo quidam dicunt in nobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est. Alterum ex altero pendet: aut utrumque negare, aut utrumque necesse est confiteri.
Neque Christus resurrexit. Caeterum rei non futurae exemplum dare non debuit.
Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Ergo et nos sine causa haec praedicavimus, si vere non resurrexit, et vos in illum frustra credidistis. Quidam haeretici animae resurrectionem volunt assignare, non carnis; sed resurgere non dicitur, nisi quod cecidit, et resurgit. Ergo neque anima morte cecidit, neque semper jacuit corpus: alioquin surgere magis quam 30.0764D| resurgere diceretur.
Invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum: quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Non solum vani, sed etiam falsi contra Deum invenimur exstitisse: si quidem mortui non resurgunt.
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Sed quoniam de illo nemo dubitat, et de nobis nemo dubitet.
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Si mentitus est se post triduum resurrecturum, mentitus est etiam se peccata dimittere. Aut ita: omnes in resurrectione 30.0765A| ejus baptizamur, ut nostra peccata diluantur. Si ergo non resurrexit, nec nobis remissa sunt peccata.
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Maxime de his dicit, qui pro Christo sunt mortui: sine causa enim hanc vitam perdiderunt, si aliam non habebunt.
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus: miserabiliores sumus omnibus hominibus. Illi enim vel in praesenti gloriantur: nos autem hic tribulationes quotidie sustinemus.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis. Quod apud omnes est certum: quia in primis probatum est.
Primitiae dormientium. Quia primus in incorruptione surrexit. Si ergo caput resurrexit, necesse est 30.0765B| etiam ut caetera membra sequantur.
Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut per Adam mors intravit, quia primus ipse est mortuus: ita per Christum resurrectio, quia primus resurrexit. Et sicut ille morientium forma est: ita et iste resurgentium. Aliter: spem resurrectionis volens ostendere, hoc dicit: sicut in Adam mortales sumus: sic et in Christo immortales erimus.
Et sicut in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur. Omnes quidem resurgent, sed soli hi vivificabuntur in Christo, qui Christi merebuntur copulari corpori. Item et de communi morte, et de resurrectione dicit.
Unusquisque autem in suo ordine. Temporis vel honoris.
30.0765C| Primitiae Christus: deinde hi, qui sunt Christi: qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis. Tunc erit finis omnium, etiam mortis, cum universi resurgent.
Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Regnum scilicet humani generis, secundum Petri epistolam, et Apocalypsim Joannis, Patri tradendum asserit esse per Filium: ut ubi regnet Deus per gloriam, ubi per vitia diabolus ante regnabat. Deo et Patri. Deo, secundum humanitatem: Patri, secundum deitatem. Hoc loco calumniari solent Ariani, dicentes, minorem esse Filium. Si enim tradet, inquiunt, Patri regnum: ipse utique jam regnare desinet. Quibus primo dicendum est: quia hic non de Trinitatis substantia, 30.0765D| sed de resurrectione confirmat. Ergo secundum substantiam ejus loquitur, qui a mortuis resurrexit. Si tamen ideo Christus non regnabit, quia regnum traditurus est Patri: ergo nec Pater regnarat, antequam ei tradatur a Filio. Si autem Pater non tunc primum regnavit, quamvis tunc suscipiat regnum: nec Filius illud, quamvis tunc tradere videatur, amittit. Aliter: In hoc Deo patri Christus regnum tradit, quoniam nemo potest ad Patrem venire, 30.0766A| nisi crediderit in Christo, sicut ipse in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Evacuatis peccatis, evacuabuntur a nobis omnes contrariae potestates: ab eo, quod nobis se sequentibus principantur potestate, qua nos vicerant. Virtus enim eorum, nostra peccata sunt.
Oportet autem illum regnare, donec ponat. Cum omnibus scilicet suis. Donec, non semper finem significat: sicut est illud: Ego Deus vester, donec senescatis, et caetera talia. Aliter: Oportet, inquit, regnare omnibus Christum, donec inimicos, et in se incredulos, subjiciat sibi et Patri. Non est autem una subjectio: nam justos, ad se fide et credulitate venientes, subjicit. Infideles autem, et impios destruens, 30.0766B| subjugabit aeterno supplicio deputandos.
Omnes inimicos sub pedibus ejus. Quando alii voluntate, alii erunt necessitate subjecti.
Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat, omnia subjecta sunt ei. Diabolus, qui in Apocalypsi peccatum et mors appellatur: quia auctor est peccati et mortis.
Praeter eum, qui subjecit ei omnia. Caute Apostolus dicit Filio, qui Deo Patri subjecit omnia, cuncta esse subjecta: ne et ipsum simul, cum omnibus, quae subjecta sunt, credamus esse subjectum, quoniam a dextris Patris sedet: aequali potestate cum Patre judicaturus.
Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse 30.0766C| Filius subjectus erit illi, qui subjecit sibi omnia. Hic quoque Ariani ita calumniantur, ut dicant, quia post resurrectionem omnium et finem, erit Filius Patri subjectus, ut minor scilicet majori. Quibus respondendum est: Subjectionem non semper ad diminutionem honoris pertinere, sed etiam ad charitatis officium: maxime cum et spiritus prophetarum prophetis dicatur esse subjectus, ut non sit Deus ibi dissensionis, sed pacis. Et ipse Dominus Joseph ac Mariae scribitur fuisse subjectus. Multi sane de hoc capitulo diversa senserunt. Nam quidam dicunt, sicut in suis esurientibus esuriit, vel cibatur: ita et in Ecclesia (quae est corpus ejus) ipse subjicitur. Alii aiunt, quod ipsa humana natura, quam induit, in gratiarum actionem semper sit subjecta divinitati: 30.0766D| cui secum unum faciendo, omnia subjecerit. Multi etiam alia, et diversa dicunt, quae inserere et enumerare prolixum est.
Ut sit Deus omnia in omnibus. Tunc Deus omnia in omnibus erit, cum evacuata morte, et omni malitia, vel errore destructo, solus regnabit in cunctis.
Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus, id est, jam quasi commortui 30.0767A| cum illo sumus. Quid ergo prodest nos huic mundo mori, si hunc contemptum voluptatum vita non sequitur aeterna? Item hoc est, quod dicit, quia non solum propter remissionem peccatorum baptizantur, sed et propter resurrectionem carnis nostrae. Carnem autem nostram mortuam appellat, quoniam hac morte anima non moritur. Unde increpando ait: Aut quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Id est, quid baptizari opus est carnem, si non resurgat?
Si omnino mortui non resurgunt, utquid et baptizantur pro illis? Utquid et nos periclitamur omni hora? Si nihil esset in futuro, non eramus tam stulti, ut tantas tribulationes pro illis pateremur.
Quotidie morior. Semper paratus ad mortem, et 30.0767B| quotidie exspecto me pro vestra gloria moriturum.
Per vestram gloriam, fratres. Per, non semper significatio juramenti est. Nam si dicam, per puerum misi; non statim per puerum jurasse, recte putabor.
Quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Ego habeo mercedem laborum in vobis: etiam si vos proficere nolueritis.
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Si nihil remunerationis a Deo pro hoc certamine spero, quare pugnavi, ut hominibus forte placerem? Aliter: Hic bestias eos commemorat, qui Ephesi seditionem adversus eum moverant popularem, propter Dianae idolum, cujus culturam praedicatione apostolica destruebat. Quod autem manifeste constet, bestias, 30.0767C| cum quibus pugnavit Apostolus, adversarios homines debere intelligi: idem in alia Epistola memorat, dicens: Et liberatus sum de ore leonis. In quo ostendit se saevitiam Neronis evasisse, quando prima vice Romam vinctus deductus est. Dicens vero, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? illorum dogma destruit, qui dicunt, ante corpora animas in coelo factas, actum quemdam propriae conversationis habuisse. Aliter: Multa dicuntur in Epistolis, quae in Actibus non continentur, et multa in Actibus, quae in Epistolis non scribuntur. Per allegoriam autem bestiae possunt intelligi adversariae potestates, sicut ait in Psalmo: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: ad quas hic dicit se pugnasse.
30.0767D| Manducemus, et bibamus: cras enim moriemur. Increpat exemplo Prophetae gulae deditos, desperatione futurorum: cujus rei crimen negatur eis remitti quoadusque moriantur.
Nolite seduci. Ab his, qui talia loquuntur.
Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Ne dicerent, ergo tales nos judicas, qui facile seducamur? non inquit, de vobis timeo: sed de illorum conversatione formido. Sed quomodo mala colloquia bonos mores corrumpunt: ita econtrario bona colloquia malos mores aedificant.
30.0768A| Evigilate, justi, et nolite peccare. Ille justus est, qui non peccat.
Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ignorant virtutem Dei, qui eum putant suscitare non posse: potentiam ejus ex sua imbecillitate censentes.
Ad reverentiam vobis loquor. Ut erubescatis vos his sermonibus, tamquam adhuc parvulos erudiri.
Sed dicet aliquis. Ipse sibi ex contradicentium persona proponit. Aliter: Praeclarum hoc loco Apostolus de resurrectione carnis, frumentorum sumit exemplum, quorum semen, cum nudum seratur, non ita ut terrae mandatur, renascitur: sed sicut in principio secundum ordinem unicuique seminum, quale corpus Deus esse praecepit, et quemadmodum jussit terram producere ordinatione sua, 30.0768B| durat et permanet. Ita et unicuique hominum carnem, quam unicuique initio nascendi specialiter tribuit, in resurrectione restituet. Dicendo autem, dat illi corpus sicut voluit, et non, sicut vult: ostendit, a principio constitutionem Dei immutabilem permanere.
Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient? Multi solent proponere utrum debilia corpora, ut sunt defuncta, resurgant. Quibus respondendum est, in resurrectione non debilitatis vitium, sed integritatem reparari naturae. Numquam enim tam debile est corpus, quam cum fuerit in pulverem resolutum. Qui ergo creditur totum reddere, cur ex parte reparare dubitetur? hoc est, verbi gratia, cur non reddat oculos, qui totum restituet corpus?
30.0768C| Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Qui etiam naturalibus exemplis edoceri debueras, adhuc divinis promissionibus infidelis existis.
Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est seminas: sed nudum granum, ut puta, tritici, aut alicujus caeterorum. Sicut de grano resurgit fecundior, cum granis arista: ita et corruptibile corpus in gloria resurgit cum augmento.
Deus autem dat illi corpus sicut vult. Sicut ab initio disposuit, ut omnia semina cum putruerint in amplius reformentur.
Et unicuique seminum proprium corpus. Attende quia proprium corpus dixerit, non alienum.
Non omnis caro, eadem caro, sed alia hominum, 30.0768D| alia pecorum. Cujus jussu in principio terra tanta et tam diversa corpora animata, quae non acceperat, dedit: quid mirum si ejus jussu hominem restituat, quem accepit?
Alia volucrum, alia autem piscium. Similiter et de aquis intellige, quae tantam diversitatem volucrum et piscium ediderunt.
Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Qui talia fecit corpora elementorum, cur non possit exiguum corpus humanum reficere?
Sed alia quidem coelestium gloria: alia autem terrestrium. 30.0769A| Alia claritas solis: alia claritas lunae; et alia claritas stellarum. Tota comparationis hujus diversitas ad hoc facit, ut credas unum genus reparare facile posse, qui tanta fecit ex nihilo.
Stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum. Stellarum diversitati, justorum differentiam comparat: quos gradus virtutum in gloria, non peccata, facient esse diversos. Nam peccatorum diversitas in coelo non erit, sed in poena.
Seminatur in corruptione: surget in incorruptione. Ut nec febres jam, nec caetera corruptibilitatis genera patiantur. Aliter: Sanctis et peccatoribus resurrectio carnis communis est: sed sanctorum corpora aeterna gloria vestientur, cum incorruptione 30.0769B| et immortalitate.
Seminatur in ignobilitate. Quid tam ignobile quam cadaver?
Surget in gloria. In gloria splendoris, ut sol.
Seminatur in infirmitate. Imbecillitatis humanae.
Surget in virtute. In virtute aeternitatis.
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Si est corpus animale, est et spirituale: sicut scriptum est. Hic animale est corpus, quia non semper habet Spiritum sanctum. Tunc vero semper manebit in sanctis. Item seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Aliter: Animale corpus dicit, quod conditum terrae corrumpitur. Spirituale vero, quod incorruptum resurgit, ut possit aera penetrare, festinans ad coelos. Primus Adam ad hoc factus est 30.0769C| tantum, ut viveret. Novissimus Adam, id est, Christus, ideo suscepit hominem, ut vivificaret.
Factus est primus homo Adam in animam viventem: novissimus Adam in spiritum vivificantem. Notandum, quod cum Deus Adam dicit, ejusdem naturae utrosque demonstrat. Quod contra Manichaeos et Apollinaristas facit, qui negant a Dei Verbo perfectum hominem esse susceptum.
Sed non prius, quod spirituale est, sed quod animale est: deinde quod spirituale. Primus homo, de terra terrenus: secundus homo, de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Coelestis dicitur, quia non humanae fragilitatis ritu, sed divinae majestatis nutu et conceptus est, et enixus: nam usque adeo naturam nostram habuit, ut secundus 30.0769D| Adam dicatur, et homo. Aliter: Hic primum et secundum hominem, juxta opera terrestrem et coelestem dicit: Nam et Christus secundum carnem, ex nostra massa fuit.
Et qualis coelestis, tales et coelestes. Si ideo, ut haeretici volunt, nostri generis assumptus homo non fuit, quia coelestis dicitur: ergo nec isti naturae nostrae sunt, qui coelestes appellantur. Si vero de his nemo dubitat, nec de illis est ambigendum.
Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Peccator, Adae imaginem 30.0770A| portat: justus vero, imaginem Christi. Ergo sicut portavimus veterem hominem ante baptismum: ita et post baptismum portemus novum.
Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. Frequenter Scriptura carnem, pro operibus nominat carnis, ut ibi: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu. Aliter: Caro (sicut est) regnum Dei non possidebit, nisi immortalitate vestita.
Ecce mysterium vobis dico. Obscuritatem significat, nominando mysterium.
Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Omnes homines resurgent, sed soli qui regnaturi sunt in gloria, mutabuntur. Sive ita, 30.0770B| resurgemus omnes, qui in adventu Christi mortui inveniemur. Non omnes immutabuntur, qui in corpore sint reperti: quia sancti soli beatitudinis gloriam consequentur. Aliter in quibusdam Graecis codicibus habetur, Omnes enim dormiemus: non omnes immutabimur. In aliis autem, Omnes enim non dormiemus, omnes autem immutabimur: quod quadrat magis ad sensum Apostoli: quia hic sermo non de omnibus generaliter dicitur, sed de solis sanctis.
In momento, in ictu oculi. Per ictum oculi, nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cognoscas.
In novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Novissima 30.0770C| tuba, novissimus adventus intelligitur Christi: mortui autem, vel peccatores intelligendi sunt, qui etiam viventes mortui esse dicuntur, ut ad poenam aut immortales, aut absque aliqua membrorum diminutione resurgant: vel certe simpliciter omnes mortuos resurgere dicit, et solos sanctos, cum his qui vivi justi inventi fuerint, in gloriam immutari.
Oportet enim corruptibile hoc. Necesse est fieri quod promissum est.
Induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Est quod induit, et est similiter indumentum.
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ut evacuatis causis mortis, per divinam 30.0770D| victoriam, sibi absorpta non appareat.
Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Propheta ex persona justorum loquitur insultantium morti.
Stimulus autem mortis, peccatum est. Sagittae mortis peccatum, per quod animae jugulantur.
Virtus vero peccati lex. Dum fortius et majus fit per scientiam peccatum.
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam, per Dominum nostrum Jesum Christum: Victoriam illius peccati, in quo lex per carnalem nostram voluntatem 30.0771A| fuerat infirmata, quam Christus cruce, et exemplo destruxit.
Itaque, fratres mei dilecti. Reddita resurrectionis ratione, de qua haesitabant, hortatur eos in Dei opere permanere, jam certos de retributione futura.
Stabiles estote et immobiles, abundantes in omni opere Domini, semper scientes, quod labor vester non est inanis in Domino. Nemo vos de gradu spei futurae ultra permoveat.
CAPUT XVI.
De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. De sumptibus dicit, qui per singulas Ecclesias collecti, Jerosolymam sanctis pauperibus mittebantur.
Per unam sabbati. Una sabbati Dominica dies est: 30.0771B| sicut in Evangelio dicitur, Dominum una sabbati surrexisse.
Unusquisque vestrum apud se reponat, recondens, quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Ut paulatim reservantes, non una hora gravari se putent: ut hilares datores diligantur a Deo.
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per Epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit, ut ego eam: mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre. Spero enim me aliquantulum temporis 30.0771C| manere apud vos: si Dominus permiserit. Quia ita se agunt Macedones, ut non sit necesse mihi apud eos diutius demorari: apud vos autem necesse est, ut maneam, vel hiemem. Multa enim sunt quae corrigantur in vobis: sicut medicus ibi moram habet, ubi plures aegrotant.
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Ideo ibi permanebo, quia cum mihi evidens datus sit aditus praedicandi: sunt plurimi, qui resistant.
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Opus enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat. Sine tribulationis formidine, vel etiam vestri contemptu.
30.0771D| Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus. Nihil admittentes, quod ad animae ejus faciat laesionem.
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum, ut veniret ad vos, cum fratribus, 30.0772A| et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret. Veniet autem cum ei vacuum fuerit. Vigilate, state in fide. Vigilate mentis oculis ad diaboli astutias praecavendas. State, quia stantibus difficile somnus obrepit.
Viriliter agite. Muliebris enim omnis inconstantia et varietas judicatur.
Et confortamini: omnia enim vestra in charitate fiant. Ut sit in vestra virtute profectus, omnia non inanis gloriae causa, sed charitatis gratia facere festinate.
Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati, et Achaici, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae 30.0772B| et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Quia praesentes sunt apud vos, et in illis magnum potestis habere profectum. Sive quia mihi venerunt pro vobis ministrare officium charitatis.
Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Meum spiritum charitate, pro vobis: vestrum pro mea laetitia, refecerunt.
Cognoscite ergo quae ejusmodi sunt. Unde, et alibi ait: Cognoscite eos, qui ita ambulant, ut habetis formam nostram. Hoc cognoscite, honorate cognoscentes eorum studium vel laborem.
Salutant vos Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca, cum domestica sua Ecclesia, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. 30.0772C| Salutate invicem in osculo sancto. Domesticam congregationem fraternitatis, Ecclesiam nominavit.
Salutatio mea, manu Pauli. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. Sicut illis, qui eum amant, redemptio venturus est Christus: ita et qui eum non ament, anathema sit, id est, ut illos abominetur, et perdat.
Maranatha. Magis Syrum est, quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid Hebraeum sonet. Et interpretatur, Dominus noster venit.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Propriae manus consueta subscriptio.
Charitas mea cum omnibus vobis. Ut quomodo vos ego diligo: ita et in Christo invicem diligatis.
30.0772D| In Christo Jesu. Non secundum saeculi charitatem.
Amen. Confirmatio est benedictionis hic sermo, sicut superius ipse demonstrat: quomodo, inquiens, dicit amen super tuam benedictionem?
IN SECUNDAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.
CAPUT PRIMUM. 30.0771D|
Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Quaeritur cur in omnibus Epistolis contra usum epistolarum, primum suum nomen ponat, quam eorum 30.0772D| ad quos litterae destinantur. Sed hoc ex auctoritate apostolici ordinis, quia minoribus scripsit: ut etiam saeculi judices solent ad eos, quos regunt, scripta dirigere. Per voluntatem Dei, id est, non hominum 30.0773A| voluntate. Simul vult ostendere non sine voluntate Patris se missum a Christo.
Et Timotheus frater Ecclesiae Dei, quae est Corinthi. Non dixit, Paulus et Timotheus, quia non ambo apostoli. Ad Philippenses vero, ubi non erat tanta auctoritas necessaria, servi ambo ponuntur.
Cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. Hic sancti possunt accipi sacerdotes, qui in prima ponuntur invocantes Dominum, et ad Philippenses cum episcopis et diaconibus. Ideo autem postea nominantur, ne parum intelligentes, eos praetermissos esse putarent. Cum sint in Ecclesia comprehensi Achaiae, cujus est metropolis Corinthus.
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Haec est solita salutatio. Hic gratias 30.0773B| agit Deo, gaudens se ideo consolari, ut ipse alios consoletur.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum. Quia ex ipso est omnis misericordia.
Et Deus totius consolationis: qui consolatur nos. Id est, perfectae consolationis, quia non est minus tribulatione solatium.
In omni tribulatione nostra. Id est, non in aliquibus, sed in omnibus.
Ut possimus, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Id est, propterea liberamur, ut et nos alios consolari, et de tristitia liberare possimus. Aut ita formam dat nobis alios consolandi, ut per 30.0773C| exhortationem, qua ipsi a Deo consolamur, agnoscamus, quod Deus timentium se neminem derelinquat, et multo magis in futuro remuneret, quos etiam in praesenti non deserit.
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis. Id est, pro nomine Christi.
Ita et per Christum abundat consolatio nostra. Ut Petrus est de carcere liberatus, et Paulus visione Domini et voce confirmatus in templo.
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute: sive consolamur, pro vestra consolatione: sive exhortamur, pro vestra exhortatione et salute. Quia vos ad salutem hortamur: vel ut vobis exemplum tolerantiae praebeamus.
Quae operatur tolerantiam earumdem passionum, 30.0773D| quas et nos patimur: ut spes nostra firma sit pro vobis. Id est, ideo liberamur, ut ipsa re confirmemini non pertimescere passiones, vel ut vos hortemur patienter ferre illa, quae ad praesentem consolationem pertinent et futuram.
Scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Id est, haec est spes nostra firma pro vobis.
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia. Narrat suas passiones, ut illi se ad illarum comparationem parva pati cognoscant, maxime cum illi talia patiantur, qui vice Christi fuerant destinati. Sicut si quis discipulus doleat super injuria sua: cum audierit magistrum 30.0774A| majora perpessum, consolatione accepta, dolere desinit.
Quoniam super modum gravati sumus supra virtutem. Supra virtutem gravati pondere passionum.
Ita ut taederet nos etiam vivere. Ita ut mori omni desiderio cuperemus.
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis. Hoc est in nostra prudentia, vel cautela.
Sed in Deo, qui suscitat mortuos. Ipsa mors docuit nos omne humanum auxilium defecisse: et ab illo solo sperandum esse remedium, cui etiam possibile est mortuos suscitare.
Qui de tantis periculis nos eripuit et eruit, in quem speramus: quoniam et adhuc eripiet. Scit se adhuc 30.0774B| multa passurum, qui sperat se adhuc liberandum.
Adjuvantibus et vobis. Nisi laborans non dicitur ab alio juvari.
In oratione pro nobis. Multum valet oratio totius Ecclesiae, quae Petrum de carcere liberavit.
Ut ex multarum personis facierum ejus, quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. Id est, ut ex multorum conventu pro eo quod vobis donamur, Domino gratiae referantur: vel quia multis donati sumus, plures convertentes, per nos gratiam agunt.
Nam gloria nostra haec est. Ideo in ipsis passionibus gloriamur, quoniam conscientia non minime reprehendit, eo quod gloriae, vel lucri causa docere videamur.
30.0774C| Testimonium conscientiae nostrae. Id est, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei. Quomodo Deus simplex est, et sincerus.
Et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Hoc non subdole, vel astute docentes: ut sapientia carnalis, quae mercede distrahitur, sed gratis: sicut a Deo accepimus, vel Dei solius causa docemus.
Abundantius autem ad vos. A quibus nec victum, qui nobis jure debetur, accepimus.
Non enim alia scribimus vobis. Non confundor, quia vos nostis certum esse quod dico.
Quam quae legistis et cognovistis. Id est, quae legistis in Epistola, cognovistis in conscientia.
30.0774D| Spero autem quod usque in finem cognoscetis. Id est, certus sum meum propositum non mutari.
Sicut et cognovistis nos ex parte. Quia nondum finis est: cum autem venerit, ex integro cognoscetis.
Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. Sic gloriantur discipuli de bono doctore, quomodo et magister in bonis discipulis gloriatur.
In die Domini nostri Jesu Christi. Quando et veri magistri et boni discipuli probabuntur.
Et hac confidentia volui prius venire ad vos. Id est, quod nihil aliud vestrum quaesivi quam salutem.
Ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. Quia primam 30.0775A| in primo habuistis adventu: vel ut gratiam secundam praesentiae meae post litteras haberetis.
Cum ergo hoc voluissem: numquid levitate usus sum? Quia promissum non impleverat, ne levitatis accusaretur se excusat.
Aut quae cogito, secundum carnem cogito. Id est, secundum carnalem voluntatem: carnale enim est aliquem nulla majore causa existente non facere quae promisit.
Ut sit apud me est, et non est? Ideo non cogito secundum carnem, ut non mendax, vel duplex inveniar.
Fidelis autem Deus. Ita et nos, per quos ipse loquitur: dum eum imitamur, non sumus infideles.
Quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in 30.0775B| illo est, et non: sed est in illo, est. Nulla in eo ambiguitas, nec nos vobis sumus aliquando mentiti.
Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est: per me et Sylvanum, et Timotheum, non fuit in illo, est et non, sed est in illo fuit. Quare cum promisisset ire se ad Centurionis puerum, non perrexit. Sed affuit spirituali gratia, qui non affuit praesentia corporali. Sed est in illo fuit: id est, immutabilis veritas, ut ad Moysen dicit: Qui est, misit me. Ille enim vere est, qui semper idem est.
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est. Ideo et per ipsum dicimus, amen Deo, ad gloriam nostram. Omnis veritas promissionis in Christo est, quae per nos ad Dei gloriam praedicatur.
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo. Gratia 30.0775C| et doctrina. Et quia dixerat per nos, modo ostendit Deum totum facere, qui in eis ista omnia operatus est.
Et qui unxit nos Deus. Spiritu sancto, vel chrismate.
Et qui signavit nos. Illud signatur, quod aliquid intrinsecus continet pretiosum.
Dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Id est, pro arrha, spiritus gratiam: omnis autem arrha pro magnitudine pretii dari solet. Quantum ergo pretium est, cujus tanta est arrha.
Ego autem testem Deum invoco. Reddit causam non impleti promissi: hoc non suae levitati, sed illorum infirmitati asserit deputandum.
In animam meam. Cujus secreta solus agnoscit.
30.0775D| Quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum. Ne in vobis acrius vindicarem.
Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri. Non quod ideo credideritis, ut vobis dominemur, sicut in lege sacerdotes: et ideo vos terremus: sed omnia ad vestram facimus emendationem: ut hic in conscientia, et in perpetuo gaudeatis, ne ipsa libertate usi fueritis in pejus.
Nam fide statis. Fide, non lege, id est, credendo Christo stare coepistis.
CAPUT II.
Statui autem hoc ipsum apud me: ne iterum in tristitiam venirem ad vos. Cogitavi, vel disposui, ne in 30.0776A| tristitia secundo venirem. Qui cum primum credidistis, apud vos in gaudio fui.
Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet? Propterea id facio, ut possim gaudere de vobis.
Nisi qui contristatur ex me. Qui enim contristatur, intelligit se peccasse: sicut aeger, qui dolorem sentit, potest percipere sanitatem, et ad medici laetitiam pertinere.
Et hoc ipsum scripsi vobis. Modo enim ideo scribo, vel ante scripsi, ut litteris emendati praesentem me gaudere faciatis.
Ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam. Tristitiam habeo, quia peccastis: quae magis augebitur, si vos non perfecte videro emendasse.
30.0776B| De quibus oportuerat me gaudere. De quibus semper gaudere debueram, vel de emendatione gratulari.
Confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis. Id est, confido vos intelligere, quia tunc sit verum gaudium vestrum si ego gaudeam. Sive confido quod me taliter diligatis, ut meum gaudium vestrum esse dicatis.
Scripsi vobis per multas lacrymas. Primam Epistolam, qua vos corripui: et hinc intelligendum, quam fuerit de omnium salute sollicitus.
Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam. Non ideo commemoro, ut iterum contristemini, sed ut sciatis me omnia in charitate fecisse.
30.0776C| Abundantius in vobis. Ex majori sollicitudine, abundantiorem cognoscite charitatem.
Si quis autem contristavit me, non me contristavit. Quia per illius peccatum vos etiam correpti, amplius profecistis. Sive, qui me emendavit, non me penitus contristavit.
Sed ex parte. Id est, ex ea solum parte, qua nocuit sibi: dum illi necesse est poenitere.
Ut non onerem omnes vos. Ideo scribo eum recipi, ut non oneremini, si per vestram duritiam desperaverit de salute.
Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus. Non de illo solum dicit, qui paternum polluit thorum, sed de omni peccante: nam multos 30.0776D| illic peccasse, Epistola prima demonstrat.
Ita ut econtrario magis donetis. Ut contra objurgationem donetis veniam.
Et consolemini. Verbis prophetae dicentis: Nolo mortem peccatoris. Et, Iniquus quacumque die fuerit conversus, non memorabuntur peccata ejus.
Ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Ne forte per desperationem indulgentiae absorbeatur gurgite vitiorum, et a diabolo persuasus, ad infidelitatis et blasphemiae majora praecipitia deducatur.
Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Qua perfecte recognoscat se veniam consecutum.
30.0777A| Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus obedientes sitis. Ut videam si quomodo obaudistis in vindicando: ita obaudiatis in indulgendo. Obedientia enim illa vera et perfecta est, quae in nullo contemnit.
Cui autem aliquid donatis, et ego. Sicut vobiscum vindicavi: ita et dono vobiscum.
Nam et ego quod donavi. Non in mea persona, sed in Christi, qui dixit: Quaecumque solveritis in terra, erunt et in coelo soluta.
Si quid donavi, propter vos. Ne vos gravemini, vel contristemini.
In persona Christi. Quia vice fungimur Christi.
Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus. Nec enim ejus ignoramus 30.0777B| versutias. Idem similiter circumvenit per nimiam duritiam peccatores, ut pereant desperando: quomodo nimia remissione minime corrigendo. Unde Salomon ait: Non declines in dexteram, neque sinistram. Quamvis ergo tota Epistola contra Novatum sit, tamen hic evidentissime ostenditur a diabolo circumventos poenitentiam denegare: cujus ista versutia est, ut sub specie justitiae fallat incautos.
Cum venissem autem Troadem, propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino: non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum. Modo illis vult probare quanto amplius eos diligat: quorum causa tantum sollicitus est, ut cum essent illi omnia prosperata, nullam requiem habuerit: quia Titum quem ad eos videndos 30.0777C| miserat, non invenit, timens jam, ne minime eos correxisset, quia nondum ei quidquam renuntiaverat Titus.
Sed valefaciens eis, profectus sum. Cito inde egressus sum, quamvis occasionem habuerim praedicandi.
In Macedoniam. Per quam a vobis Titus erat utique rediturus. Vicinior est enim Macedonia Achaiae, quam Troadae: denique cum ibi esset, dicit Titum postea advenisse.
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu. Triumphare facit nos per Christum, vel in nobis ipse triumphat.
Et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Odor notitiae Dei, per doctrinam manifestatur et signa. Odor autem ideo dicitur, quia sentitur potius 30.0777D| quam videtur, et quia primo credentes, aliquid tamquam per modicum odorem sentire valebant.
Quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Quidam ita dicunt, noster labor Deo semper est gratus: quia in omnibus praedicamus, seu velint credere, seu nolint; sed hic proprie de illis dicitur, qui vel sanabantur per ipsos, vel in quibus vindicta fiebat. Bonus ergo odor in utrisque, quia justus.
Et ad haec quis tam idoneus? Ad haec facienda quis potest tam idoneus esse, quam nos, qui ad hoc sumus electi?
Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum 30.0778A| Dei. Pseudoapostolos tangit, humanum sensum divinae praedicationi miscentes. Unde Isaias ait: Caupones tui miscent vino aquam, id est, merae doctrinae adulationis mollia verba: quibus homines non tam inebriati ferveant, quam delectati tabescant.
Sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Ex Deo processit doctrina, quam scimus, ipso praesente, in persona dicere Christi: id est, sicut ipse praedicavit.
CAPUT III.
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Non ut commendemus nos vobis ista dicendo, laudare nos volumus: sed haec ne ab aliis seducamini, cogimur commemorare.
Aut numquid egemus sicut quidam commendatitiis 30.0778B| epistolis ad vos, aut ex vobis? Quos non commendat gratia virtutum, illos digne commendant epistolae amicorum.
Epistola nostra vos estis. Per vestram fidem omnibus commendamur, sicut alibi dicit: Signaculum apostolatus mei vos estis.
Scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus, manifestati. In conscientiis nostris, et vos nobis praedicantibus credidisse: vel, in corde nostro est praedicatio, per quam Epistola nostra estis facti, quae cognoscitur, et quae legitur ab omnibus hominibus, et manifestatur.
Quoniam Epistola estis Christi. Omnibus manifestum est, Christo vos per nostram credidisse doctrinam, confirmante virtutem Spiritu sancto. Sive, 30.0778C| vere hinc cognoscimini Christi esse, quod ejus spiritum accepistis.
Ministrata a nobis. Hoc est Spiritu sancto praeparata.
Et scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Hic differentiam inducit legis et gratiae: Judaei in dura materia legem acceperant, significante duritiam mentis eorum: sicut et velamen faciei Moysi, cordis eorum velamen ignorantiae portendebat. Nos vero quamvis legem Christi scriptam in Evangeliis habeamus: tamen in primis non quasi absentes tabulis scriptis, sed praesentes per auditum Domini verba corde suscepimus. Evangelia vero postmodum scripta sunt, ad memoriam posterorum, si ergo inexcusabiles 30.0778D| sunt, qui legem in lapidibus acceperunt: quanto magis nos, qui verba Christi suscepimus, si peccemus: ut ad Hebraeos scribitur: Si enim illi non effugerunt super terram loquente illis, et reliqua.
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. Quia novimus vos per nos credidisse: vel quod nos non humana Epistola, sed gratia divina commendat.
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Vult ostendere se nihil sua prudentia facere, vel virtute: quia pauci homines rustici, numquam sine Dei gratia totum mundum salvare potuissent.
30.0779A| Sed sufficientia nostra ex Deo est. Ideo hoc praemisit, quia dicturus erat tanto majus se, quam Moysen, ministerium suscepisse, quanto majus est novum Testamentum Lege, ut eos a falsis apostolis sibi detrahentibus revocaret.
Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti. Dum ad hoc idonei adimplendum non essemus.
Non littera, sed spiritu. Non litterae legis, sed spiritui gratiae ministrantes.
Littera enim occidit: spiritus autem vivificat. Quomodo alibi dicit legem esse spiritualem spiritualibus. Caeterum peccatores occidit: gratia autem vivificat impium convertentem. Quidam dicunt, quod historicus intellectus occidat: nescientes quo nec ubique historia, nec ubique possit allegoria servari. Nam 30.0779B| sicut quaedam in figura dicta sunt: ut si praecepta velis allegorice intelligere, omnem virtutem eorum evacuans, omnibus aperuisti viam delinquendi. Sed ille verus spiritualis intellectus est, qui non verisimilibus coloribus pulchrum mendacium pingit, sed virtute rerum ipsam rem exprimit veritatis.
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria. Quae mortificat peccatores: caeterum ipse eam sanctam et justam, et bonam alibi dicit.
Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Id est, contra Manichaeos. Numquam enim Apostolus posset contrario comparare: id est, majorem ministrorum novi Testamenti, quam Moysi gloriam dicere, si inter eos non videretur esse communio.
30.0779C| Propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur. Gloria Legis, per gloriam Evangelii evacuatur, sed ita evacuatur, ut proficiat: sicut infantem ipse dicit evacuari in viri perfecti aetatem. Semen quoque evacuatur in fructum: melior fructus semine, sed sine eo esse non potest. Fructus non perit, sed multiplicatur semen in fructu, et ita evacuatur, sicut prophetia et scientia destruentur.
Quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? In gloria nostra, quae ut perfecta non potest evacuari.
Nam si ministratio damnationis in gloria est. Exposuit quod superius dixerat, litteram occidere: ministrationem esse mortis, jam damnando peccantes.
Multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. 30.0779D| Quod ministrat justitiam, admittendo peccata.
Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. In comparatione gloriae evangelicae, obumbratur gloria Legis: ut, orto sole, lumen obtunditur lunae, cum tamen suo tempore magnum habeat fulgorem. Hoc ostendit etiam Dominus, cum ascendens montem solus, splendore solis visus est radiasse: cum tamen Moyses et Elias visi in gloria, referantur: et ideo vox desuper Patris ipsum solum praecepit audiri.
Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. Si evacuandum per gloriam datum est Testamentum, quanto magis erit, quod permanet gloriosum?
30.0780A| Habentes igitur talem spem. Talem spem gloriae, quia spe salvi facti sumus.
Multa fiducia utimur. In Deo, qui fecit nos idoneos.
Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam. Non ita facimus, quia jam omnes Christiani vident gloriam Domini, sancto Spiritu revelante.
Ut non intenderent filii Israel in faciem ejus. Usque in finem ejus, id est, usque in finem vitae ejus, ita et lex non intelligitur usque dum in finem ejus, id est, dum Christo credatur.
Quod evacuatur. Velamen nunc evacuatur in Christo.
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum diem. Nisi enim crediderint, intelligere secundum Prophetam omnino non possunt.
Idipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet 30.0780B| non revelatum. Cujus figuram ille gestabat in facie.
Quod in Christo evacuatur. Qui finis est Legis.
Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Ignorantiae, super cor eorum, quibus legitur Moyses: id est, Judaeorum.
Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Cum conversus fuerit Judaeus, sicut Moyses convertebatur ad Dominum audiendum.
Dominus autem spiritus est. Nihil in illo obscurum, vel velatum.
Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Liber est spiritus, et idcirco non potest velamen accipere, cum magis ipse omnia revelet: quia qui spiritum Dei habet, omnia illi nuda sunt et aperta: quia spiritus 30.0780C| omnia scrutatur.
Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes. Evidenter et clare Domini gloriam contemplamur.
In eamdem imaginem transformamur. Quam Dominus ostendit in monte, sicut alibi dicit: Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori claritatis suae. Sive transformamur quotidie, et nitimur transformari.
A claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Id est, ab hac gloria in futuram proficimus, spiritu Domini operante.
CAPUT IV.
Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod 30.0780D| misericordiam consecuti sumus. Quia per nos idonei tanto officio non eramus.
Non deficimus. In omnibus tribulationibus nostris.
Sed abdicamus occulta dedecoris. Id est, occulta vitiorum. Dedecus est enim delinquere Christianum [ Mart. Christum].
Non ambulantes in astutia. Non turpis lucri gratia praedicantes.
Neque adulterantes verbum Dei. Per adulationem excusando peccata, ut aliqui causa laetificandi cor hominis, verbo Dei sermonem vilem admiscent, et per terram repunt.
Sed in manifestatione veritatis, commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum. Sed ita 30.0781A| manifestum est apud homines verum esse, quod dicimus, ut eorum conscientia testimonium perhibeat nobis, qui resistunt.
Coram Deo. Non hominibus, id est, non propter ipsos eis nos commendamus.
Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est opertum. Quasi aliquis illi objecisset, quod hanc non omnes intelligant veritatem; sed non credentes (inquit) vel subdoli, non fideles: etiam plurimi Judaeorum ignorabant.
In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi. Deus saeculi potest ita accipi quomodo princeps mundi, quia ipse sibi in infidelibus vindicat principatum: seu propter calumniam haereticorum ita 30.0781B| intelligendum est, ut dicamus Deum mentes infidelium hujus saeculi merito infidelitatis excaecasse: sicut ait Salvator: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant: et qui vident, caeci fiant. Et ipse Apostolus alibi ait: Quia non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati, misit illis Deus spiritum erroris: hoc est, dari permittit, quia credere noluerunt: quasi si medicus inobedientem aegrum deserat, ipse aegritudinem dicitur prolongasse: cum tota illius culpa sit, quia audire contempsit. Tamen si rursus roget, et obtemperet, potest, recipere sanitatem.
Qui est imago Dei. Imago expressa substantia Dei, sicut scriptum est ad Hebraeos.
Non enim nosmetipsos praedicamus: sed Jesum 30.0781C| Christum Dominum nostrum. Qui enim commoda propria quaerit, non Christum, sed semetipsum praedicat: sicut qui suo ventri serviunt.
Nos autem servos vestros per Jesum. Quia vestrae utilitati omnia procuramus, exemplo Christi, qui formam servi accepit, non gloriae, nec avaritiae causa docemus.
Quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere. Hoc contra omnes inimicos veteris Testamenti: quia a Patre Christi est datum.
Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Illuxit primus in cordibus nostris, per Jesum Christum, ut nos alios illuminare possimus.
30.0781D| In facie Christi Jesu. Quae charitas est in facie Christi major, quam Mosi? vel in persona Christi nos homines scientia illuminamus.
Habemus autem. Hic incipit ostendere quare tanta et talia patiantur, quia de hoc illis pseudoapostoli detrahebant.
Thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Thesaurum gratiae spiritualis in fragili corpore bajulamus, in quo etiam cum alios sanemus, ipsi aliquoties infirmamur: ut quod facimus, non nostrae virtutis, sed Dei esse noscatur.
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Persecutionem quidem patimur, sed per solatium 30.0782A| futurae spei: non angustiamur, sed amplius delectamur.
Aporiamur, sed non destituimur. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Humiliamur, sed non confundimur. Et caede, et opprobriis, sed divino non desolamur auxilio.
Dejicimur, sed non perimus. Usque ad desperationem vitae venimus, sed non morimur; sed et si morimur, non perimus.
Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes: ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. Per tribulationem, sicut alibi ait: Quotidie morimur per vestram gloriam: ergo si commorimur, inquit, et convivemus. Illi autem, qui nolunt commori, nec convivent.
30.0782B| Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur. Quamdiu sumus in corpore.
Propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Non propter opera mala, sed propter corpus ejus, id est, Ecclesiam patimur, quod passus est ille pro nobis: ut vita ejus, hoc est, aeterna, manifestetur in carne nostra mortali: ut possit fieri immortalis. Nondum enim apparuit in nobis, quid erimus.
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Namquid in nobis semper erit mors, et in vobis vita, et futura, et praesens.
Habentes autem eumdem spiritum fidei: sicut scriptum est. Increpat eos, qui falsis apostolis crediderunt: idcirco Paulum passionibus subjacere, quia 30.0782C| fidei minoris sit. Si ergo per fidem tribulari non possit, econtrario ostendit se propter fidem talia sustinere: illos vero causas odii non habere per adulationem atque dissidium. Unde ad Galatas ait: Qui volunt in carne placere tantum, ut crucis Christi persecutionem minime patiantur.
Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur. Hoc testimonio credere se probat. Si enim ille ideo quia credidit, loquebatur: nemo enim sanae mentis alteri affirmat, quod ipse non credit: ergo et nos qui loquimur, inquit, credimus, qui etiam propterea tribulamur.
Scientes quoniam qui suscitavit Jesum. Firmiter tenentes hanc fidem, a qua nec morte divellimur.
Et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. 30.0782D| Sicut illum suscitavit, et nos, si pro eo morimur.
Omnia enim propter vos. Omnia ideo patimur, quia fideliter vestram salutem quaerimus, et optamus.
Ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundet in gloriam Dei. Hunc sensum habet, per multitudinem credentium propter gratiam abundantem, et gratiarum actio abundet in gloria Dei.
Propter quod non deficimus. Propter vos, et propter gloriam Dei, in omnibus tribulationibus et opprobriis non cessamus.
Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Licet corpus passionum injuriis corrumpatur, anima tamen 30.0783A| spe futurorum quotidie confirmatur ad omnia sustinenda.
Id enim, quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae. Praesens tribulatio quantolibet tempore perseverans, ad comparationem immensae gloriae aeternae brevis et facilis est: sicut ad Romanos ait: Existimo enim, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam.
Supra modum in sublimitate. Quia nulla comparatio potest esse.
Aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Quia illud leve dixerat: ideo posuit hic pondus, servans metaphoram staterae: vel quod tribulationum pondus, quae supra modum sunt in praesenti, sublimitatem gloriae aeternae perficiant.
30.0783B| Non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. De visibilibus, nec bonis movemur, nec malis, quia utraque finiuntur.
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur: quod aedificationem ex Deo habemus. Quasi aliquis ei dixisset, quando istud erit, cum sciam me esse mortalem: ideo resurrectionem gloriae induxit. Domus nostra, inquit, terrenum corpus, in quo in hoc saeculo adhuc corporaliter habitamus: si ante adventum Domini, vel passionibus, vel conditione naturae fuerit dissolutum, coelestem incorruptionem ex Deo, corpore reviviscente, 30.0783C| sumemus.
Domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Quia animale corpus, quod Dei quodammodo manu dicitur esse plasmatum: hoc ipsum spirituale fiet, per spiritum.
Nam et in hoc, ingemiscimus, habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes. Gemitus hic pro labore accipitur: quia cum gemitu laboratur, sicut et partus pro labore ponitur. Ad hoc ergo laboramus, ut illa superindui mereamur.
Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. A fide vel opere pietatis.
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri. Nam qui vivi invenientur, hoc laborabunt, ut non 30.0783D| exspolientur ab igne cum peccatoribus, cum omnia coeperint elementa consumi: sed ut cum justis immortalitate superindui mereantur.
Ut absorbeatur, quod mortale est a vita. Quod absorbetur, non apparet cum sit, sicut ferrum si mittatur in ignem, manente ejus materia totum fit ignis: nam et splendorem, et calorem ipsius ignis: assumit.
Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus. Dum hoc dicit facere, ne cui impossibile videretur.
Qui dedit nobis pignus spiritus. Qui nobis dedit pignus spiritus, ut sciamus, quia templum sui spiritus perire non patitur.
Audentes igitur semper, et scientes. Ideo hoc audemus 30.0784A| petere: quia quamdiu in corpore sumus in hac vita, incertis jactamur eventibus, finem nostri exitus nescientes. Cum autem excesserimus e corpore, tunc scimus nos Domino propinquare, quoniam adversis et incertis sumus saeculi molestiis liberati.
Quoniam, dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Audemus autem, et bonam voluntatem habemus. Peregrinamur: quia adhuc non sumus in haereditate paterna. Ut peregrini ergo non debemus de hujus saeculi rebus magnopere curare: sed necessariis contenti, desiderium omne, et studium perveniendi ad patriam habeamus: quia fide adhuc speramus, et nondum specie possidemus. Audemus autem et consentimus, et prorsus hoc audenter legimus, 30.0784B| sicut alibi ait: Dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius.
Magis peregrinari a corpore. Bene ait, peregrinari a corpore: quia ad id sumus iterum regressuri.
Et praesentes esse ad Dominum. Quamquam creatori suo nulla creatura sit absens: sed nos quodammodo tunc illi magis praesentes erimus, ut etiam perfecti, cum a carnis fuerimus fragilitate sejuncti. Sive quod secundum nos Deo praesentes erimus: quia secundum illum absentes esse numquam possumus.
Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi. Jam modo tales esse actu conamur, quales futuri sumus in regno, natura incorruptibili sine dubio et perfecti. Hoc dicit: quamdiu in mundo 30.0784C| positi peregrinamur a Domino, conversatione bona id agamus: ut ei in futuro placere possimus: non ut quidam putant, quia postea quam excesserimus e corpore, ibi aliquid operantes Deum promereamur.
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Pro magnitudine potentiae sedentis, magnitudo tribunalis, et terror judicii aestimanda sunt.
Ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Quia de resurrectionis tempore fecerat mentionem, vult ostendere animam omnia per corpus operatam, sive bonum, sive malum. Venite ad me, benedicti. Et, Discedite a me, maledicti.
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus. Scientes quantus metus sit divini judicii, hominibus suademus ut caveant: 30.0784D| Deo autem manifesti sumus, si non et nos formidamus.
Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Quamvis male vobis suggestum sit de nobis: puto tamen quod non recipiat conscientia vestra de nobis aliud suspicari, quam novit: nec possit aliis magis fidem accommodare, quam sibi.
Non iterum commendamus nos vobis. Quia superius dixerat: Incipimus nosmetipsos commendare.
Sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis. Contra pseudoapostolos, qui primum per detractionem odium eis volebant inserere: ut eis fides facilius haberetur.
Ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et non 30.0785A| in corde. Ut habeatis ad eos, qui in carnalibus, et in visibilibus, et non in conscientiis gloriantur. Quid respondere potestis contra ea, quae de nostra obtrectatione confingunt, ut etiam sui cordis testimonio revincatur.
Sive enim mente excedimus Deo. Si, inquit, sensu proprio recta pervertimus in vitia, ipsi a Deo excidimus, atque alienamur ab eo. Si autem integre sentimus et sobrii, vobis sufficit nostra praedicatio. Dicebat enim de illis, si eorum esset memoria coram Deo, numquam talia paterentur. Quidam aliter dicunt. Sive in exstasi sumus, Deo: sive nostro sensu loquimur, vobis.
Sive sobrii sumus, vobis. Sive abstinentes, propter vos.
30.0785B| Charitas enim Christi urget nos. Necesse est nobis, vel aliquatenus vicem ejus rependere charitati, id est, ut pro ejus corpore patiamur, qui mori pro nobis morte dignatus est.
Aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus. Solus inventus est, qui ut immaculata hostia pro omnibus, qui erant in peccatis mortui, offerretur.
Ut et qui vivunt, jam non sibi vivant. Ei debemus vitam nostram, qui illam in omnibus sua morte servavit. Si quis ergo suam potius quam Dei voluntatem facit: sibi vivit, non illi. Unde ipse Dominus ait: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum sibi, etc.
30.0785C| Sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Propter calumniam, semper mortis resurrectionem adjungit. De abolitione veterum, et renovatione creaturae, et reconciliatione nostra ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Id est, carnaliter circumcisum, et carnales coeremonias servantem, et nullius veterum imitamur exemplum.
Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Cognovimus, inquit, secundum carnem Christum: quando maledictum factus, patibulum crucis pro nostra salute suscepit. Nunc autem non ita cognoscimus: non enim est jam passurus pro nobis, qui semel pro omnibus et mortuus 30.0785D| est, et resurrexit. Aliter: Et si cognovimus Christum, cum adhuc essemus secundum carnem: sed nunc jam non novimus. Quia eis exempla veterum proponebat: ait Christum carnaliter circumcisum, cum Judaeis omnia celebrasse. Sed nunc jam ista non novimus: quia post resurrectionem ejus, novum est Testamentum. Aliter: Qui infirmi sunt, carnaliter credunt Christo: perfecti vero intelligunt, jam post resurrectionem nihil imbecillitatis in eo esse carnalis.
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Si quis credit in Christo, nova est creatura: intelligens vetera suo tempore fuisse disjuncta, et amodo novo more vivendum.
30.0786A| Omnia autem ex Deo. Quia etiam praecepta innovata sunt: tamen et nova et vetera ab uno Deo pro diversitate temporum sunt dispensata.
Qui nos reconciliavit sibi. Quia peccando fueramus ab eo aversi.
Per Christum. Per Christi doctrinam pariter, et exemplum.
Et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ut et nos alios reconciliare possimus.
Quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Tribus modis inesse Deum legimus: Secundum infinitatem omni creaturae, sicut ipse dicit per Prophetam. Nonne coelum et terram ego impleo? Secundum sanctificationem, et peculiarem inhabitationem in sanctis: juxta illud: Et 30.0786B| inhabitabo in illis. Secundum plenitudinem divinitatis in Christo, dicente alibi Apostolo: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: mundum reconcilians sibi.
Non reputans illis delicta ipsorum. Hoc est, per solam fidem cognoscens.
Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur. Ut pro Christo nos reconciliemus homines Deo, cujus Christi vice, legati sumus Dei.
Tamquam Deo exhortante per nos. Id est, non ex nobis loquimur, sed ex Deo.
Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Quod dicit, hoc est: non, inquit, nos pro Christo deprecamur, sed propter id quod pro nobis passus est: 30.0786C| ut credentes in ipsum, reconciliemini Deo, hoc est, vice Christi.
Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Secundum illud: Christus qui absque peccato erat, pro nobis dicitur factus peccatum, quia pro peccatis nostris mortuus est: Pater pro nobis Christum, qui peccatum nesciebat, peccatum fecit: hoc est, sicut hostia pro peccato oblata, peccatum vocabatur in Lege (ut in Levitico scriptum est: Et imponet manum super caput peccati sui), ita et Christus pro peccatis nostris oblatus, peccati nomen accepit.
Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Non nostra, nec nobis.
CAPUT VI.
30.0786D| Adjuvantes autem exhortamur. Verbo vos adjuvantes.
Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. In vacuum gratiam Dei recipit, qui in novo Testamento non novus est: hoc est, nihil in illo proficit.
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Acceptum tempus ad exaudiendum, et ad salutem miserandum, in hac vita praesenti est, sicut ait Salvator: Ambulate, dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant.
Ecce nunc tempus acceptabile. Sicut alibi: Dum tempus habemus, ait, operemur quod bonum est. Dies autem ideo dicitur haec vita, quia ad operandum est apta: et concluditur nocte judicii: quae 30.0787A| dies tenebrae erunt peccatoribus, non lux, in qua jam nemo poterit operari. Aestati quoque assimilatur hoc tempus: in cujus comparatione, formica dicitur hiemem sperare venturam.
Ecce nunc dies salutis. Modo solam possumus invenire salutem: quia juxta Prophetae testimonium, in inferno nemo confitebitur.
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Nemo a nostro offendatur exemplo: ne non tam nostrum vitium putetur esse, quam legis.
Sed in omnibus. Non in aliquantis.
Exhibeamus nosmetipsos. Omnes autem hujus causae in nostra sunt potestate.
Sicut Dei ministros. Dei ministri Deum debent 30.0787B| (prout possibile est) imitari, ut ex actu cognoscantur Dei esse cultores. Unde alibi ait: Portate Deum in corpore vestro. Sicut ille se ab omnibus patitur blasphemari, et tamen in praesenti vita ingratis etiam sua beneficia non denegat.
In multa patientia, in tribulationibus. Omnis laesio, tribulatio est.
In necessitatibus. Omne quod necesse est, feramus, ut necesse est.
In angustiis. Angustia est omnis egentia.
In plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus. Manuum, vel discursuum.
In vigiliis. Non minus mentis, quam corporis.
In jejuniis. Notandum jejunia cum virtutibus numerari.
30.0787C| In castitate. Illa est vera castitas, quae nec mente polluitur.
In scientia. Notandum quod scientia inter species virtutum.
In longanimitate. Id est, sustinentia longa.
In suavitate. Ut nulli verbis nostris amaritudinem generemus: et dicatur de nobis: Fauces ejus dulcedines, et totum desiderium.
In spiritu sancto. Dum dignum ei nos habitaculum praeparamus.
In charitate non ficta. Omnia quae nobis volumus facere, aliis faciamus: ut non diligamus verbo, sed opere et veritate.
In verbo veritatis. Id est, in verbo Christi: si apte proferatur et vere, ne fiat de veritate mendacium.
30.0787D| In virtute Dei. Per arma justitiae. In virtute Dei, sive legis, contra diabolum dimicemus.
A dextris et a sinistris. Nec prosperis elevemur, nec frangamur adversis.
Per gloriam et ignobilitatem. Gloriam virtutum, et ignobilitatem carceris.
Per infamiam et bonam famam: ut seductores, et veraces. Ab aliis, ut veraces laudamur: ut seductores ab aliis infamamur: sicut et ipse Salvator appellatus est a Judaeis seductor. Quae omnia aequaliter ferimus, ne extollant nos laudantes, nec dejiciant detrahentes: quia necesse est utramque partem aliquando mentiri. Unde ad conscientiam redeuntes, 30.0788A| non debemus aliis magis fidem accommodare, quam nobis.
Sicut qui ignoti, et cogniti. Ignoti perfidis et ingratis, et cogniti a fidelibus et justis.
Quasi morientes, et ecce vivimus. Hoc est, usque ad mortem pervenientes: sicut quando lapidatus est, et mortuus aestimatus surgens docebat in Lystris.
Ut castigati, et non mortificati. Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristes severitate vultus: corde vero etiam in tribulatione gaudentes.
Sicut egentes, multos autem locupletantes. In hoc ipso quo nobis egemus, aliis abundamus: dum per nos eleemosynae fiunt: sive terrenis egentes, alios 30.0788B| bonis coelestibus facimus locupletes. Simul attendendum, quomodo omnia quasi pati se dicit, non tamen pati: ut ostendat ista esse quasi imagines passionum, ad comparationem praemii sempiterni.
Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Sicut ait Salomon: Ejus qui fidelis est, est totus mundus divitiarum. Nam excepto, quod omnia nostra Dei sunt, nemo plus habet, quam qui nullius indiget. Ille vero nihil eget, qui praeter necessaria nihil requirit. De separatione fidelium ab infidelibus: et quod omnes sancti templum sint Dei.
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Ita sumus vestro profectu provocati, ut tacere penitus non possimus. Profectus enim discipuli, aperit os magistri. Et cor dilatat atque amplificat, 30.0788C| id est, facit sensibus abundate. Sicut de Salomone scriptum est: Quia dedit illi Deus latitudinem cordis, sicut arenam maris.
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris. Non ex nobis, sermonis angustia: sed quia validiorem vos non potestis audire doctrinam, ideo ex vobis causa procedit angustiae.
Eamdem autem habentes remunerationem. Si eumdem sustinueritis laborem. Aut certe si tantum, quantum dicere possumus, capiatis.
Tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Quasi filii meo exemplo dilatamini, ut majora recipiatis. Sive sacerdotes in doctrina exemplo suo praecipit dilatari.
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Nolite illis 30.0788D| conjungi, vel aequari: quia jugum simul non trahunt, nisi pares: id est, nolite pseudoapostolis sociari, vel his qui in idolio recumbebant.
Quae enim participatio justitiae, cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Nulla, sicut nec cum tenebris luci. Simul ostendit neminem posse esse justum et injustum: valde contraria exempla proponens.
Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli. Penitus illi non potest convenire. In Belial autem diabolum, sive Antichristum in vocabulo idoli nominavit.
Qui autem consensus templo Dei, cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi. Idola ipsos homines dicit, 30.0789A| qui idola colunt: quia templa sunt daemonum, sicut justi templum Dei sunt.
Sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis. Cum ubique sit Deus, tamen in illis proprie habitare se dicit: qui ejus gratia perfruuntur, qui mundum ei praeparant sui cordis hospitium.
Et inambulabo inter eos. Omnes eorum sensus obtinebo, vel percurram.
Et ero illorum Deus. Deus enim natura omnium est, voluntate paucorum: non enim est Deus mortuorum, sed vivorum.
Et ipsi erunt mihi populus. Qui voluntate servi sunt, non natura tantum.
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus. Actu, vel conversatione, vel familiaritate: 30.0789B| non loco.
Et immundum non tetigeritis. Omnis qui peccat, immundus enim apud Deum omnis iniquus.
Et ego recipiam vos. Si vos illi ejecerint.
Et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias. Si vos parentes abdicaverint infideles, me patrem habebitis sempiternum.
Dicit Dominus omnipotens. Addidit, omnipotens, ne cui impossibile videretur.
CAPUT VII. Has ergo habentes promissiones, charissimi. Tantas et tales promissiones habentibus, quanto studio mundanda est domus talem hospitem receptura? et Dei filii, quomodo debent patrem in omnibus justitiae operibus imitari.
Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Inquinamentum carnis est, quod per carnem admittitur. Spiritus vero, quod sola cogitatione peccatur.
Perficientes sanctificationem. Tunc erit perfecta sanctificatio, si utraque munda serventur.
In timore Dei. Non in laude hominum, vel timore.
Capite nos. Neminem laesimus. Accipite quod dicimus; sive quod vivimus, ut exemplum nostrum teneatis.
Neminem corrupimus. Mala doctrina.
Neminem circumvenimus. Ut ejus aliquid tolleremus.
Non ad condemnationem vestram dico. Praediximus enim, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum, 30.0789D| et ad convivendum. Non me excusando, vos tales expono: non enim possum de vobis hoc sentire quos diligo, ut superius commemoravi.
Multa mihi fiducia est apud vos. Multam mihi fiduciam dedistis loquendi: quia in omnibus obedistis, sive quia multum me a vobis diligi non ignoro.
Multa mihi gloriatio pro vobis. Apud alias Ecclesias, de vestra emendatione mihi applaudo.
Repletus sum consolatione. Post multam tristitiam. Sive sermo mihi suppeditat consolationem, vestro provocatus exemplo et profectu.
Superabundo gaudio, in omni tribulatione vestra. In omni tribulatione vestra tantum gaudeo, ut obliviscar omnium pressurarum.
30.0790A| Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Ostendere illis vult quantam pressuram magnitudo gaudii superarit.
Sed omnem tribulationem passi sumus. Nullum genus tribulationis experti non sumus.
Foris pugnae, intus timores. Pugnae contra infideles, et timor de fratribus falsis: sive, timebamus ne scandalizarentur infirmi.
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus. Hoc est humiliatos passionibus et afflictos.
In adventu Titi. Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione. Non solum quia desideratus advenit, sed etiam quia illa nuntiavit, propter quae ejus maxime exspectabamus adventum.
In qua consolatus est in vobis. Post luctum quem 30.0790B| pro vobis nobiscum habebat.
Referens nobis desiderium vestrum, vestrum fletum. Pro nostra contristatione, et quorumdam peccatis.
Vestram aemulationem pro me. Quia vice mea aemulati estis Dei aemulatione peccantes. Sive triplex est aemulatio: aut imitationis, aut invidiae, aut de qua agitur in praesenti.
Ita ut magis gauderem. Quia non modo correxistis vos, sed etiam amplius profecistis.
Quoniam et si contristavi vos in Epistola, non me poenitet. Et si poeniteret videns, quod Epistola illa, etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Etsi me poenituisset, eo quod vos durius corripuerim: tamen vester facit profectus, ut non me poeniteat: 30.0790C| quasi si dicat medicus, etiam si doluisset mihi tam ardenti me usum esse cauterio: sed nunc gaudeo, non quia doluistis, sed quia dolor ille vobis profuit ad salutem.
Contristati enim estis secundum Deum. Non secundum saeculum.
Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Aut nostra negligentia: aut, ut venientes aliquem vestrum damnaremus.
Quae enim secundum Deum tristitia, est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Est enim poenitentia diabolica, adversa saluti: si quis de bono opere poeniteat. Stabilem operatur, stabilem salutem, sive permanentem poenitentiam. De propitiatu enim peccatorum, non debemus esse sine metu.
30.0790D| Saeculi autem tristitia mortem operatur. Saeculi tristitia est, aut de amissis rebus propriis, aut de alienis non invasis dolere, vel de alterius felicitate torqueri. Secundum Deum vero tristitia est, sive sua, sive aliena lugere commissa.
Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem? Hoc ipsum quod modo factum est, potest vos docere, quid sit inter utramque tristitiam.
Sed defensionem. Quidam habent, sed excusationem: in Graeco autem αΌΟολογίαν: id est, satisfactionem praecepti scilicet dicit. Quidam dicunt, hoc loco, sed praepositionem in Latino esse superfluam. Apud 30.0791A| Graecos vero consequentiam structurae esse sermonis.
Sed indignationem. Contra peccantes, non negligentiam.
Sed timorem. Timorem Domini, non securitatem.
Sed desiderium. Non fastidium, sed desiderium nostrum.
Sed aemulationem. Contra peccantes, ne ultra peccarent: non remissionem.
Sed vindictam. Non veniam nocivam, sed vindictam salutarem.
In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Probastis vos immunes a culpa: contaminatus enim auctoritatem non habet vindicandi.
Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit 30.0791B| injuriam, nec propter eum qui passus est. Non propter eum, qui patri fecit injuriam tantum, nec propter ipsum solummodo, patrem scripsi. Potest et ita dici: Non propter eum, qui ejectus est, scripsi: neque enim per me haec sola emendata, vel correpta est causa.
Sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis coram Deo. Ne putetis nos aliquid posse latere, dum pro vobis sumus nimia cura solliciti.
Ideo quoque consolati sumus. Quia vos castos probatis esse in negotio.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi: quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. In hoc autem amplius 30.0791C| gratulati sumus: quod ita a vobis Titi spiritus est refectus, ut numquam de ejus mente possitis recedere. Profectus quippe discipulorum spiritualia gaudia sunt magistrorum.
Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum. Quasi peritus medicus agit qui vulnus jam prope sanatum, blandis unctionibus fovet, ut facilius cauterii ustura sanetur.
Non confusus sum, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus. Confusionem non habet gloria de profectu.
Ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. De rebus justis, non vanitatis, sed veritatis? est gloriatio.
Et viscera ejus abundantius in vobis sunt: reminiscentis 30.0791D| omnium vestrum obedientiam. Omnia vos affectuum ejus membra desiderant: ut oculi praesentiam, aures sermonem, os colloquium exspectet.
Quomodo cum timore et tremore excepistis illum. Obedientiam fidelem descripsit: qui enim ex charitate obedit, timet constristare quem diligit.
Gaudeo, quod in omnibus confido in vobis. Fecistis me gaudere: quia de obedientia vestra numquam potui haesitare, et de ministerio in sanctos.
CAPUT VIII.
Notam autem faciamus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae. Causam inchoat de collectis, et exemplo Ecclesiarum illarum, eos 30.0792A| ad poenitentiam et eleemosynam provocat, ut non putarent sibi grave, quod pauperiores videant jam fecisse.
Et quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit. Tunc maxime gaudent, quando fuerint tribulati, scientes Apostolos contumeliam in consilio passos pro nomine Christi, publica laetitia fuisse gavisos.
Et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Multum quidem in terrena facultate sunt pauperes: sed in magna simplicitate sunt divites: plus cupientes dare quam habent. Ac propterea Deus animum magis probat, quam quod dextera porrigit; qui enim quantum potest facit, totum fecit. Similiter dives et pauper, quamvis dives 30.0792B| amplius dare videatur.
Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Verbis praeposteris hoc dicit Testimonium illis reddo, quod secundum vires facientes, supra virtutem voluntarii fuerunt.
Cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. Multum suadentes nos, rogaverunt, ut gratanter, quae offerebant, susciperemus in ministerium sanctorum.
Et non sicut speravimus: sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis. Amplius quam sperabamus fecerunt, non contenti sua dare, sed seipsos primo Domino tradiderunt, deinde nobis; hoc est, 30.0792C| Deus videt voluntatem eorum, nos effectum.
Per voluntatem Dei. Non ut nobis placerent sine Domini voluntate.
Ita ut rogaremus Titum: ut quemadmodum coepit, et perficiat in vobis etiam gratiam istam. Illorum devotione accensi sumus mittere eum ad vos: ut doctrina et dispositione sua, etiam hoc in vobis perficiat, ne quid minus caeteris habeatis. De collaudatione Corinthiorum et aequalitate, prout quisque habuit, et de ministerio quod fit in sanctos, agit.
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et in omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos. Nota eum fide scientiam esse laudabilem.
Ut et in hac gratia abundetis. Ne cum in aliis vincatis, 30.0792D| in hoc ab aliis superemini.
Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. Non impero, nec exigo, sed consilium do: ut sicut in multis formam aliis praebetis: ita et in isto opere faciatis. Est enim vobis sic ingenita pietas, ut ab aliis eam discere minime egeatis.
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi: quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives: ut illius inopia vos divites essetis, et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est. Non ignoratis Dei Filium propter vos pauperem factum, qui universorum erat conditor et Dominus, ut ejus exemplo bonis coelestibus ditaremini. Si ergo ille propter 30.0793A| vos temporalia universa contempsit, quanto magis vos dare debetis parva, non vestra, immo sua ei reddere. Ipsi enim datur, quidquid ejus causa porrigitur. Simul et contra Photinum facit, quod priusquam pauper fieret Christus, dives erat: quia habitabat in Patre.
Qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore. Ostendit quosdam posse facere non volentes: cum aut importunitas petentis, aut auctoritas praecipientis exigeret.
Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis: ita sit et perficiendi, ex eo quod habetis. Quod voluntarie incepistis, implete. Omnis enim boni operis finis est expetendus. Quia sicut factum inviti, acceptum non est: ita voluntas 30.0793B| infructuosa est, habentibus eam sine facto.
Si enim voluntas prompta est: secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Ne putetis me aliquem supra vires cogere, aut tantum in hac causa a paupere quantum a divite expetere. Omnes aequaliter dabunt, si unusquisque tantum dederit, quantum potest, non secundum quod non habet. Hoc et Tobias dicebat ad filium; Prout habueris, fili, fac eleemosynam.
Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate in praesenti tempore. Non dico ut vobis nihil servetis, sed quod quidem utrique sufficiat.
Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum: 30.0793C| ut fiat aequalitas: sicut scriptum est. Date illis carnalia, ut et illi vacantes, possint vobis reddere spiritualia. Isti enim duo gradus, sine alterutro esse non possunt: jam enim ille perfectus non erit de carnalibus cogitando, quamvis misericors, cum non habet, cui dare, vel quomodo dare doceatur.
Qui multum habuit, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. De manna hoc dicitur, quod accepit populus in deserto, cujus exemplo docemur, quod omnis superabundantia generet vermes. Simul et ostenditur, quae Deus dat, omnibus aequalia esse debere. Et propter hujus testimonii auctoritatem, vult nobis Apostolus praesentia omnia esse communia, ut et perfecti doctrinam non abscondant, et habentes substantiam mundi, non denegent eis 30.0793D| victum. Dignus est enim operarius cibo suo.
Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Gratia quidem exhortationis, et voluntate propria festinavit, ut mercedem haberet, non invitus, quasi ei sic credita dispensatio.
Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Hoc de Luca intelligitur: quia laudem in Evangelio conscribendo videtur habere prae caeteris; qui etiam Actus Apostolorum praeter Evangelia scripsit.
Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis 30.0794A| comes peregrinationis nostrae, in hanc gratiam, quae ministratur a nobis. Testimonio Ecclesiarum idoneum eum et probatum fuisse demonstrat.
Ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram. Propositam, sive paratam.
Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis in Domini gloriam. Ne quis dicat, quomodo Christus legem implevit: cum videamus Christianos, non tantam eleemosynam facere, quantam fieri in lege praeceptum est?
Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Nihil enim propter humanam gloriam facimus, sed tamen nolumus, ut per nos aliquis scandalum merito patiatur: sed ut omnes videntes opera nostra bona, magnificent Patrem 30.0794B| nostrum.
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum. Quidam hoc de Apollo asserunt dictum.
Quem probavimus in multis saepe sollicitum esse. Testimonium illi dat, ut facilius audiatur.
Nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos. Multo nunc sollicitiorem comprobamus eum, propter vos: quia vestra obedientia provocatur, sive quia adjuti a Tito, sive quia per seipsum comprobavit.
Sive pro Tito, qui est socius meus, et in vobis adjutor, sive fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum gloria Christi. Quod dicit, hoc est: Tam Titi causa, qui eorum obedientiam collaudaverat, quam eorum qui ad ipsum fuerant pariter destinati: ita se exhiberent, 30.0794C| ut et charitatis sinceritatem et apostolicae pro ipsis gloriae veritatem, in conspectu omnium comprobarent.
Ostensionem ergo, qua est charitatis vestrae et nostrae gloriae, pro vobis in illos ostendite in faciem Ecclesiarum: Ut videant verum esse, quod dicitur in omnibus Ecclesiis de vestro profectu. Sive aliter, ostendite charitatem vestram de qua coram omnibus Ecclesiis gloriamur.
CAPUT IX.
Nam de ministerio, quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones. Mutare videtur, sanctos, hic sensum: et ideo quidam dicunt eum superius de laicis dixisse: 30.0794D| hic vero de sacerdotibus sanctis. Alii vero aiunt eum de eleemosynis hucusque tractasse, modo autem de ministerio verbi commonere: quod sanctificatis per baptismum exhibetur. Hic vero duo sensus usque ad finem causae diligenter utrique sunt colligendi.
Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito. Tota provincia, cujus caput estis, per nos ad hoc ministerium provocata est.
Et vestra aemulatio provocavit plurimos. Hic aemulatio pro imitatione ponitur.
Misimus autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte. Superius memoratur: Qui vos commoneant ne aliter inveniant: in parte doctrinae, sive ministerii, quam putabam.
30.0795A| Ut quemadmodum dixi: Parati sitis: ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus vos, in hac substantia. Si nos erubuerimus, quasi falso gloriantes: quanto magis vos et pro vestra negligentia, et pro nostro rubore? Multa enim confusio est, si quis pro eo, qui eum diligit, erubescat.
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse. Sive a benedicendo, sive quia per humanitatem eorum benedictio nascitur Dei.
Sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, 30.0795B| aut necessitate. Benedictio erit si grato animo tribuatur.
Hilarem enim datorem diligit Deus. Avarus autem hilariter dare non novit. In scientia autem avarus est, qui sensum non vult implere, quem coepit. Unde Dominus neminem in via salutare praecepit: hoc est, nulli transitorie verbum annuntiare salutis. Hoc est autem, qui parce seminat, parce et metet. Contra Jovinianum etiam hic locus facit, ubi meritorum gradus esse monstrantur. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Econtrario ergo in maledictione seminans, inde et metet: sicut scriptum est: Non semines mala in sulcis injuriae, et non metes ea septuplum. Unusquisque prout destinavit in corde suo, id est, voluntarius, 30.0795C| non coactus: non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus, secundum sapientiam Salomonis: Et in omni dato, hilarem fac vultum tuum. Si autem de scientia intelligitur, hilarem in labore suo vult esse doctorem: sicut de se alibi dicit. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo, et reliqua.
Potens est autem Deus. Sive ne inopiam formidarent, sive gratuitum donum sapientiae.
Omnem gratiam abundare facere in vobis. Gratiam nascentiae, quia exinde per opera vestra Deo gratiae referuntur. A fructu enim frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt.
Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est. 30.0795D| Ita ut tam carnalium misericordiam, quam spiritualium, id est, doctrinarum opus bonum possitis implere, sicut scriptum est:
Dispersit, dedit pauperibus. Sive sensus pauperibus, sive substantia: sicut superius ait, Illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum.
Justitia ejus manet in aeternum. Rebus temporalibus aeterna justitia comparatur.
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit. Hoc ait: Quod Deus qui velle eis praestitit, etiam facere perficiat in vobis. Hoc est, Deus qui tibi dedit unde dispenses, esurientem minime patietur. Si autem ad semen verbi 30.0796A| referas: Qui dedit officium docendi, praestabit et escam tibi: modo ad hoc solum vacare velis.
Et multiplicabit semen vestrum. Humilitatis, vel sermonis.
Et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Fruges justitiae sunt facultates, cum de eis fit justitia. Cum vero aut inique congregantur, aut ad avaritiam, vel superbiam possidentur, fruges iniquitatis fiunt. Pretio enim gravans triticum, in populo maledicitur: sive fruges justitiae sermones sunt Dei. De fructu enim labiorum suorum satiabitur sapiens.
Ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Ut sine discretione omnibus simpliciter indigentibus tribuatis. Non quaerentes, cui, sed quare 30.0796B| detis.
Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat, per multas gratiarum actiones in Domino. Duplicem potestis habere mercedem: et perfectionem sanctorum, et gratiarum in Domino actiones. Aliter: Non solum docet sanctos, sed Domino gratias agit, qui nos tanta sapientia erudivit.
Per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelio Christi. Per hoc ministerium esse probamini Christiani, magnificantes Deum, per operum confessionem, sicut econtrario alii factis negare dicuntur. Aliter, perfecte docetis, et ostenditis divinum esse, in quo Deum per obedientiam magnificatis.
30.0796C| Et simplicitate communicationis vestrae in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis. In omnes simpliciter tribuentes, sive docentes bona, quae communicatis potius quam donatis, certi vos cum multiplici ea fenore recepturos. Haec omnia operatur administratio hujus officii, quae etiam in hoc abundat.
Desiderantium vos, propter eminentem gratiam Dei in vobis. Quis autem non desiderat talem propter gratiam, sive scientiae, sive misericordiae, caeteris eminentem.
Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus. Qui tantam nobis gratiam pietate sua conferre dignatus est. De armis carnalibus et spiritualibus, et de Apostoli potestate, et de his qui seipsos commendare conantur.
CAPUT X. 30.0796D| Ipse autem ego Paulus, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. Ea vos mansuetudine rogo qua Christus, cum se posset de injuriosis ulcisci, noluit, ut vel sero se corrigerent.
Qui in facie quidem humilis sum inter vos: absens autem confido in vobis. Semper sanctorum praesentia, per nimiam humilitatem, minus intelligentibus potest esse contemptui. Absentes vero si necesse fuerit, confidenter suam indicant potestatem. Qui praesentes sic sunt, quasi nihil possint habere virtutum: si tamen nihil delicti repererint in subjectis.
Rogo autem vos, ne praesens audeam. Ita agite, ne mihi necesse sit manifestare virtutem.
30.0797A| Per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam. Nam omnis existimatio facta est, sicut est. Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam.
Qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. Qui putant nos nihil amplius caeteris hominibus habere virtutis.
In carne enim ambulantes, non tamen secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo. In corpore videmur incedere, sed ut Dei ministri spiritualiter militamus. Arma quippe militiae nostrae non sunt facta de ferro, nec manu hominis fabricata sunt, sed potentia Dei: qua plus, vel verbo agas, quam alii homines carnalibus armis.
Ad destructionem munitionum consilia destruentes. 30.0797B| Muniunt enim et circumdant doctrinam suam falsi doctores astutiae argumentis, quas aereas potestates Apostolus destruit virtute gratiae spiritualis: sicut illum magum vias Domini perversis disputationibus subvertentem, Paulus vero caecavit. Item cognitiones adversarias, quae adversus Christum suggerunt, destruendas dicit.
Et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Quid tam superbum, quam divinis contraire doctrinis?
Et in captivitatem redigentes omnem intellectum, in obsequium Christi. Illos destruimus qui, sub nomine obsequii Christi, omnem intellectum sententiae cupiunt captivare.
Et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, 30.0797C| cum impleta fuerit vestra obedientia. Parati ad ulciscendum omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obedientia. Hoc dicit Apostolus, modo paratum se esse ulcisci omnem inobedientiam, cum ea quae praecipiuntur, impleverint. Item cum jam vestra per nos obedientia fuerit impleta, illi non audiuntur, potestatem se vindicandi accepisse a Domino, quia mentiuntur.
Quae secundum faciem sunt, videte. Hoc est ab illis qui in facie gloriantur, cavete. Tam manifesta est rei probatio, ut facillima sit intellectu. Sive ab his hypocritis vobis cavete, qui in praesentia gloriantur.
Si quis confidit, Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut et ipse Christi est, ita et nos. Nemo tam stultus est, quam qui se solum Christi esse 30.0797D| gloriatur.
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem. Nam etsi me magis potestatem a Christo accepisse dixero, quam caeteros, ut Apostolus, non erubescam: quia verum dico, et non gloriae, sed aedificationis causa compulsus haec facio.
Et non destructionem vestram: non erubescam. Nam illi et usurpatam et in destructionem exercere cupiunt potestatem.
Ut autem non existimer tamquam terrere vos per Epistolas: quoniam quidem Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes: praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis. Hoc ideo dico, ne quis me putet 30.0798A| illa comminari, quae implere non possum, ut de me jactant deceptores.
Hoc cogitet, qui ejusmodi est: quia quales sumus verbo per epistolas, absentes, tales et praesentes in facto. Qui putat hoc, sciat omnia me posse facere, si necesse sit, quae promitto. Nam obedientibus per humilitatem infirmus: et peccantibus per severitatem fortis existo.
Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam qui seipsos commendant. Id est, non debemus ita Deum contemnere, ut coaequemur aliquibus, qui suis laudibus malunt, quam Dei gratia commendari, nec de nobis possumus majora jactare, quam sumus.
Sed et ipsi in nobis nosmetipsos metientes. Non excedimus mensurae nostrae terminos.
30.0798B| Et comparantes nosmetipsos nobis. Non minoribus: sicut cum illi nihil sint, Apostolis se non modo aequales faciunt, sed etiam anteponunt.
Nos autem non in immensum gloriabimur: sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes, ad vos superextendimus nos. Nihil supra mensuram humanam facimus, sed in apostolatus gratiam, quantum nobis Dominus donare dignatus est, per quam vobis, Corinthii, praedicamus, nec enim hoc usurpatione fecimus, sed praecepto.
Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. Non nostro, ut illi qui praedicando se, suum Evangelium faciunt.
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Immensum 30.0798C| est in alienis laboribus gloriari. Illi autem semper ad fideles ibant, qui signa minime quaerebant.
Spem autem habentes, crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram. Qui non munera a vobis, sed mercedem a Deo vestrae fidei exspectamus.
In abundantia: etiam in illa quae ultra vos sunt, evangelizare. Id est, non enim usque ad vos sufficit pervenire: sed cum vestra fides creverit, alio transiemus.
Non in aliena regula in his, quae praeparata sunt gloriari. Sicut illi de praeparatis jam ab aliis imprudenter gloriantur.
Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Jam gloriari in Domino exhortatur: cujus virtutes in eo operatae 30.0798D| sunt.
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. Seipsum commendat, qui ipse laudat se: Illum vero Dominus commendat, qui signorum virtutibus commendatur.
CAPUT XI. Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae: sed et supportate me. Sustinete me, qui multum sustinere consuevistis imprudentiam meam. Ideo insipientem se dicit: quia illi necesse erat aliqua de se dicere, licet vera: ut ostendat, quam vere insipientes sunt, qui falso se laudant. Sed et supportate me.
Aemulor enim vos, Dei aemulatione. Despondi enim 30.0799A| vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Id est, non stimulo livoris inflammor, sed vos tamquam pater divina aemulatione custodio, ut possim vos immaculatos Christo conjungere: tanto majore studio conversatos, quanto meliori estis sponso jungendi.
Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri. Serpens Evam, de Deo mentiendo, seduxit: affirmans solam Deum comminatum esse mortem, nec esse jam illaturum. Ita et pseudoapostoli asserebant ideo Evangelii praecepta addita, ut vel sic lex antiqua servaretur: et eam solam sufficere custoditam, perquirunt aemulatores. Jam nunc serpens similiter quosdam seducit, gehennam propter solum terrorem asserentes nominari: quam aut penitus non esse, aut aeternam non 30.0799B| esse affirmant, contra auctoritatem omnium Scripturarum.
Et excidant a simplicitate. Quia Dei verbum simpliciter credere, non est hominum perversorum.
Quae est in Christo Jesu. Castus sensus, qui uni viro conjungitur Christo: et solius illi semel promissa sufficiunt.
Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus: aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. Si vobis amplius aliquid gratiae praedicaretur, quam per nos accepistis, recte eos nobis praeponi forsitan pateremini.
Existimo enim, nihil me minus fecisse. Me minus fecisse istis, qui non nihil sunt, ne putetis.
30.0799C| A magnis Apostolis. Quanto magis Petrus et caeteri praedicant minus aliquid accepisse.
Nam et si imperitus sermone, sed non scientia. Nam sicut isti, qui cum sint scientia imperiti, in sermone tumido gloriantur.
In omnibus autem manifestus sum vobis. Ostendit integritatem suam, qua per Deum omnia fecerit: cum nec avaritiam, nec gulam, nec gloriam ab eis aliquando quaereret.
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini? Si forte hoc solum peccavi, qui propter vos etiam licita et concessa contempsi.
Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis. Qui neque panem quotidianum, quem ordinavit Dominus, accepimus.
30.0799D| Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Cum vobis praedicarem, mihi Macedones ministrabant.
Et cum essem apud vos, et egerem: nulli onerosus fui. Hoc fuit ex veritate, infirmitatem portare parvulorum, ut nec tunc quidem vellet accipere cum egeret.
Nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt de Macedonia. Qui non occurrebant, manibus adorando fratres, quos noverunt falsos nec pseudoapostolos susceperant, quin immo vincebant.
Et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. Quando infirmos vos habueritis.
Est veritas Christi in me. Sicut Christus semel 30.0800A| statuit, nec negavit, necesse est ut aliquando non mentitus ita faciam.
Quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. Gloriationem, propter Deum concessam contemnit, praecipue si inopiam patiatur,
Quare? Quia non diligo vos: Deus scit. Ipse novit utrum vos diligam, annon. Immo ideo a vobis non accipio: quia multum vos diligo.
Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem: ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. Hic reddit causam, qua ipse non acceperit, et adversarii cur docerent gulam, avaritiamque sectarentur, quaerentes perpaucum aditum invenire lucrandi, ut hic vel panem acciperet, illi aurum licentius exigerent. Ideo tollit 30.0800B| occasionem Apostolus, ut in hoc appareant, qui propter Deum docerent, si a discipulis nihil expeterent.
Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt. Dicentes: Haec dicit Dominus, cum ipse non miserit eos: et visiones a corde suo loquuntur.
Operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Subdolus est, qui aliud fingit, cum aliud agit: ut sub contemplatione evangelicae praedicationis contegat rapacitatem. Tales enim praedicatores, ut hominibus placeant, necesse est adulari: ut adulando placeant, et placendo accipiant. Et quae commendantur dicunt, non ea quae aedificent audientem. Plerique eorum non tam pecuniam desiderant, quam honorem: arbitrantes se summis opibus esse 30.0800C| ditatos, si ab omnibus collaudentur: sed nec pecunias ideo spernunt, quia non habent, sed quia in reconditis habent. Veri autem et simplices magistri Apostolos imitantur, dicentes: Neque enim fuimus in sermone adulationis aliquando, nec in occasione avaritiae, neque quaerentes ab omnibus gloriam, nec a vobis.
Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non tam facile somniis, aut aliquibus quasi angelis lucis, fides habenda, ne forte transfiguret se Satanas in angelum lucis, et decipiat ac fallat incautos.
Non ergo est magnum, si ministri ejus transfigurentur, velut ministri justitiae. Non mirum, si ministri Satanae, avaritiae, id est, gloriae causa fingant se 30.0800D| justitiam praedicare.
Quorum finis erit secundum opera eorum. Mala opera malus finis exspectat.
Iterum dico, ne quis putet me insipientem esse. Alioquin velut insipientem accipite me: ut et ego modicum, quid glorier. Jam superius dixit: Sustinete modicum quid insipientiae meae: et reddiderat rationem, quia zelo Dei eos zelaret: non gloriae desiderio esset de se aliquid dicturus; ne ejus in odium versi, falsos apostolos sequerentur. Si ergo insipientia ejus tam sapiens est, quam sapiens erit ipsa sapientia? Simul notandum, quia mirum esse non debet si ad tempus falsa doctrina praevaleat, cujus auctoribus in fine vindicta promittitur.
30.0801A| Quod loquor, non loquor secundum Deum: sed quasi in insipientia: in hac substantia gloriae. Si hic necessitate populi compulsus, negat se secundum Deum gloriari: quid de illis sentiendum est, qui sola jactantia gloriantur substantiae gloriae? Est enim alia vera substantia gloriandi.
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. Quoniam in nobilitate terreni generis gloriari, carnale est.
Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Video enim vos, cum edocti sitis, nullius momenti insipientibus facile consensisse.
Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit. Legis, vel Pharisaeorum, qui dominatum in populum exercebant.
30.0801B| Si quis devorat, si quis accipit. Convivia, vel munera. Si quis accipit pecuniam.
Si quis extollitur. Judaica superbia, vel de scientia, vel de generis qualitate.
Si quis in faciem vos caedit. Si quis etiam praesentes objurgat.
Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitas enim maxima est, si quis filius Dei, de terrena nobilitate se jactet.
Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Ab illis minus aliquid habeamus.
In quo quis audet: in insipientia dico. Hic se Apostolis comparat, laborum suorum contemplatione. Item notandum quod quasi temerarium dixerit, audere.
Audeo et ego. Possum audere si volo.
30.0801C| Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Si in hoc gloriantur: et ego hujus sum gentis.
Ministri Christi sunt, et ego. Notandum quod si quis de Christi solum ministerio glorietur, non sapienter hoc facit.
Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis: in carceribus abundantius: in plagis supra modum: in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum: semel lapidatus sum. Quinque vicibus tricenas, et novenas quasi transgressor legis accepit. Haec autem in Actibus Apostolorum non omnia reperiuntur: quia nec in Epistolis omnia quae ibi scripta sunt continentur.
30.0801D| Ter naufragium feci: nocte ac die in profundo maris fui. In ultimo periculo, cum navim in profunda tempestate deductam, in horas fluctu operiri putaremus.
In itineribus saepe: periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. Qui explorare subintroierunt nostram libertatem.
In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, et in jejuniis multis. In frigore et nuditate. Fames necessitatis est, jejunium voluntatis.
Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea, quotidiana 30.0802A| sollicitudo omnium Ecclesiarum. Praeter illa quae per mansuetudinem leviora esse videntur.
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur? et ego non uror? Non dixit, scandalizor: quia in fide scandalizatur. Cum infirmantibus infirmor: cum pereuntibus perire me credo: sic enim uror tristitia, ut animo ardere me sentiam.
Si gloriari oportet. Nam si gloriari necesse est, non in his quae ad laetitiam, sed quae ad moerorem pertinent, gloriabor.
Quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Manifeste infirmitates suas Apostolus tentationes quas sustinebat, persecutionesque significat. Item omnes superiores necessitates, uno infirmitatis nomine definivit, eo quod humanas imbecillitates istae praevaleant.
30.0802B| Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Rem quasi difficilem dicturus, quod Judaei contra eum etiam principes gentium concitassent, ante implorat testimonium Dei: ne verae hoc jactantiae imputaretur, quod adversus eum etiam regna surrexerint, et nihil potuerint praevalere. Haec autem idcirco enumerat, ut ostendat quid intersit inter veros et falsos apostolos.
Damasci praepositus gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Praepositus gentis illius erat, cui imperabat Areta rex.
CAPUT XII. 30.0802C| Si gloriari oportet, non expedit quidem. Non mihi expedit, qui necessitate compellor.
Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Sibi infirmitates, Domino visiones ascribit.
Scio hominem in Christo. Sive humilitatis causa de se in alterius persona loquitur: sive de alio: verum potest utrumque constare.
Ante annos quatuordecim: sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujuscemodi usque ad tertium coelum. Quia iterum repetit, ostendit aliam fuisse visionem. Vide quanta necessitas fuit, ut quod annis quatuordecim celaverat, prodere cogeretur.
Et scio hujuscemodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio: Deus scit: quoniam raptus est 30.0802D| in paradisum. Iterando Apostolus hunc talem hominem, ostendit secundo esse raptum: semel usque ad tertium coelum, ubi vidit visiones: et semel in paradisum, ubi revelata sunt ei ineffabilia verba.
Et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Sive quae nulli dicere fas est, sive, quae impossibile est humanam enarrare naturam. Hoc contra Arianos.
Pro hujuscemodi gloriabor: pro me autem nihil. Visione, vel homine: pro me autem non gloriabor in mea virtute: quia non est revelatio mea, sed Dei.
Nisi in infirmitatibus meis. Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam. Hic videtur ostendere, cum de alio dicat, etiamsi dicat, causam gloriandi habere nolle.
30.0803A| Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Sufficiunt manifesta, etiamsi celentur occulta.
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae. Quanta putatis esse, quae celo, ut merito mihi, esset stimulus necessarius, qui me hominem esse semper mihi demonstraret. Stimulum carnis, angelum Satanae, tentationes persecutionum, Apostolus se sustinuisse significat.
Qui me colaphizet. Aut tribulationes suscitando, aut dolores. Quidam enim dicunt eum frequenter dolore capitis laborasse.
Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus 30.0803B| in infirmitate perficitur. Hic intelligimus etiam sanctos ignoranter nonnumquam aliqua inimpetrabilia postulasse: simul etiam discimus, quod importuna petitio, vel responsum mereatur, si non meretur effectum.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis: ut inhabitet in me virtus Christi. Postquam cognovi prodesse, quod nocere putabam.
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis. Non in honoribus.
In necessitatibus. Non in otio, non in divitiis.
In persecutionibus, in angustiis pro Christo. Non pro crimine: unde Salvator docuit, ut sola causa justitiae patiamur, Petro similiter id attestante.
Cum enim infirmor, tunc potens sum. Maxima potentia 30.0803C| est infirmari pro Christo, et magnae divitiae, indigere.
Factus sum insipiens. Insipientem esse dicit, aliquem se in laboribus jactare, vel virtutibus.
Vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari. Nihil enim minus feci ab his, qui sunt supra modum Apostoli. Sed hoc vos coegistis, qui cum aliis de me satisfacere deberetis, quod nihil minus fuerim a magnis Apostolis: iterum opus habetis, ut vos denuo commendemus.
Tametsi nihil sum: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. Ego quidem nihil sum ut homo: sed apostolatus sua in vobis signa monstravit. hoc est, patientiam in moribus, et prodigia in signis.
30.0803D| Quid est enim, quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc injuriam. Quibus alii Apostoli praedicaverunt. De integritate Apostoli et severitate acceptae potestatis a Domino, in eos qui poenitentiam negarunt, agit.
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Salutem vestram desidero, non munera.
Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego magis si haberem, vobis dare deberem.
Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris abundantius: licet plus 30.0804A| vos diligens, minus diligar. Quod habeo labore nimio, impendo, et plusquam possum impendam. Perfecta enim dilectio non solum totum, quod habet, gratis impendit, sed etiam ipsa libenter superimpenditur si necesse est.
Sed esto. Ego vos non gravavi, sed cum essem astutus, dolo vos cepi. Numquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos? Per omnia se purgat, ipsorum semper conscientiam testem invocans: simul et quomodo se ab illis possint cavere demonstrans.
Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? Numquid aliquid vobis abstulit ad me perferendum?
Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne eisdem 30.0804B| vestigiis? Nonne uno spiritu omnia gerimus?
Olim putatis, quod excusemus nos apud vos. Non sicut superius dixi, placemus nobis; sed ne nobis cum venerimus necesse sit acrius vindicare.
Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem, charissimi, propter aedificationem vestram. Quem fallere impossibile est.
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos: et ego inveniar a vobis qualem non vultis. Timeo si vos non invenero justos, et ego vobis severus inveniar. Blandimentis minas jungit.
Ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos. Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos. Propter haec se dicebat severissime 30.0804C| vindicare. Quid faceret si nostris temporibus adinveniret, quibus ad comparationem aliorum criminum, ista ne putantur quidem esse peccata?
Et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Hoc est contra Novatianos poenitentiae negatores: si enim luget poenitentiam non agentes, utique de agentibus gaudet.
Super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. Impudicitia gravior est fornicatione, quasi monstruosa turpitudo: sicut ille fecit, qui uxorem patris accepit.
CAPUT XIII. Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Secundum legem, contra Manichaeos.
30.0804D| Praedixi enim et praedico, ut praesens vobis, et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus: quoniam si venero, iterum non parcam. Qui post documenta priorum peccaverint, non ipsis parcam: quia antecedentium ruina sequentes debet facere cautiores.
An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? An in me Christum tentatis: utrum in vobis valeat vindicare?
Qui in vobis non infirmatur. Quem non infirmum, sed potentem esse nec ipsi nescitis.
Sed potens est in vobis. Quanto magis in vobis carptoribus sui.
Nam et si crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex 30.0805A| virtute Dei. Quod crucifixus est, nostrae est infirmitatis: quod vivit, suae virtutis.
Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Sive, qui nos quasi infirmos provocatis, invenietis nos vivere cum Christo in virtute Dei, cum in vos vindicare coeperimus. Sive nos in praesenti quidem infirmamur, sed in futuro cum illo, non in nostra, sed Dei virtute vivemus.
Vosmetipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate. Si in fide estis, et in nobis vos cognoscite: date sententiam in peccante, et videte si non statim, cum vestro verbo vindicta procedat.
Annon cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Jesus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. Dei virtus, si 30.0805B| tamen vos minime reprobavit.
Spero autem quod cognoscitis: quia nos non sumus reprobi. Spero vos sensuros quomodo nos conversemur.
Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis. Nos autem ut reprobi simus. Si enim mali aliquid feceritis, nos vindicando parebimus probati: sed maluimus, nos reprobos videri, tantum ut vos, quod bonum est faciatis.
Non possumus enim aliquid adversus veritatem: sed pro veritate. Innocentiae enim nostrae sententia obesse non poterit, nisi ei, qui pro certo peccaverit.
Gaudemus enim quoniam nos infirmi sumus, vos potentes estis. Gaudemus si non sit necesse, ut 30.0806A| nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Sapphira et Anania.
Hoc et oramus vestram consummationem. Ut vos perfecti sitis potentes.
Ideo enim haec absens scribo, ut non praesens durius agam, secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi. Si non correxeritis vos, durius adhuc acturus sum, quam scribendo denuntio.
In aedificationem. Ut et vos de caetero emendetis: et alii peccare formident.
Et non in destructionem. Ad quam sibi pseudo-apostoli potestatem usurpant.
De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini. Notandum quod toti Ecclesiae scribens, dicit eos omnes debere esse perfectos: et quod laicos 30.0806B| jubet se invicem exhortari.
Idipsum sapite. Pacem habete: et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Alioquin auctor dissensionis et odii contrarius erit vobis, et vos cum illo permanebitis in aeternum, si ille hic vobiscum manserit semper.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. Non honorati, aut divites.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus. Contra Arianos, qui ideo Patrem majorem esse contendunt: quia plerumque primus nominatur in ordine.
Sit cum omnibus vobis. Amen. Non aliquantis: sive quod omnes in his donis velit esse perfectos.
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT PRIMUM. 30.0805C| Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem. Sicut sacrarum Scripturarum testatur auctoritas, neminem venire ad Patrem nisi per Filium et Spiritum sanctum: item neminem venire ad Filium, nisi quem vocaverit Pater et Spiritus sanctus: ita et hoc loco manifeste ostenditur, Paulum apostolum in Evangelii praedicationem, per Jesum Christum et Deum Patrem vocatum esse a sancto Spiritu. Quemadmodum liber Apostolicorum Actuum docet, dicens: Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam, et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. Item et infra in eodem loco: Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam. Quod autem 30.0805D| hic Jesum Christum primo loco ponit, et ita demum Patrem, et alibi indifferenter Deum Patrem anteponit, frequenter etiam Spiritum sanctum: hoc ostendit, quoniam in Patre et Filio et Spiritu sancto, non ordo, non major aut minor, sed una est gloria, eademque substantia. Quod vero dicit, neque per hominem, sed per Jesum Christum: hic personam deitatis ostendit. Quod autem ait: Qui suscitavit eum a mortuis: assumpti hominis significat incarnationem. Aliter: Non humana praesumptione, ut illi dicunt, 30.0806C| neque per Apostolos alios, ut Aaron per Moysen: sed per ipsum Dominum, ut Moyses et omnes Apostoli, vel Prophetae; sed plerique ab hominibus ordinantur, cum indigne favore populi patientiam Domini contemnentes, divino sacerdotio contra meritum ordinantur.
Sed per Jesum Christum. Qui Petrum et caeteros Apostolos in ministerium apostolatus elegit.
Et Deum Patrem. Ostendit unam esse Patris et Filii operationem.
Qui suscitavit eum a mortuis. Secundum, quod mori potuit, secundum carnem scilicet.
Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. Ne solus indigne ferre putaretur, suam conculcari doctrinam, Apostolus objurgaturus Galatas propter 30.0806D| conversationem suam; non tantum ex sua persona scribit ad eos, sed ex omnium fratrum, qui in consortio secum erant: quos in Epistola ad Corinthios apostolos vocat, dicens: Sive fratres nostri apostoli, Ecclesiam gloriae Christi.
Gratia vobis. Quia sola estis fide salvati.
Et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Qua remissis delictis omnibus, reconciliati fuerant Deo.
Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ostendit beneficia Christi, quibus existebant ingrati, in lege 30.0807A| quae peccatoribus data est, vivere cupientibus, cum illis omnia essent peccata dimissa.
Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam. Non quod saeculum nequam sit, sed quod mala sint quae aguntur in saeculo: sicut et Dominus in Evangelio dicit: Sufficit diei malitia sua. Non quia dies mala sit, sed propter illa, quae in ejus tempore aguntur, vel bona, vel mala dicitur. Item mala saeculi opera dicuntur, quae committuntur in ipso.
Secundum voluntatem Dei et Patris nostri. Non secundum merita nostra.
Cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Infinitis beneficiis, infinita gloria debetur.
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium: quod 30.0807B| non est aliud. Manifestatis beneficiis, mirari se dicit, quod ab illo potuerint separari.
Nisi sunt aliqui, qui vos conturbant. Nam Evangelium verum aliud esse non potest, nisi Christi.
Et volunt convertere Evangelium Christi. Dum Lex ad Evangelium profecerit: illi, perverso ordine, Evangelium ad Legem provocare nituntur.
Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizamus vobis. Breviter omni voluit praejudicare personae, quando nec Apostolus contra id quod primum praedicaverat, nec vocem de coelo loquentis angeli permisit audire. Facit autem sententia contra omnes haereticos, qui traditiones apostolicas mutare conantur.
Anathema sit. Hoc est, abominabilis vobis sit.
30.0807C| Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Repetitum fortius commendatur.
Modo enim hominibus suadeo, an Deo? Numquid propter homines vobis suadeo, sicut propter Judaeorum traditiones ante faciebam? Ostendere vult odia hominum se non timentem, libere defendere veritatem.
An quaero hominibus placere? Ubicumque sine additamento aliquo homines nominantur, in malam partem accipitur in Scripturis. Ut est illud: Omnis homo mendax. Et: Quem dicunt homines esse? Et: Nonne homines estis? Et: secundum hominem ambulatis. Igitur quicumque talibus placere voluerit, necesse est ut eorum faciat voluntatem. Sancti autem Deo tantum, et Deum amantibus placent: qui plus quam 30.0807D| homines esse meruerunt.
Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nam ideo me oderunt, quia servus sum Christi.
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me. Vult purgare usurpationis et humanae traditionis infamiam.
Quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Neque a me confinxi, neque ab atio homine accepi, neque a quoquam didici, quod gentes sola fide salvarentur.
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo. Nec vos credo latere quod dico. Ostendere vult quam firmiter tenuerit Judaismum, et quam fideliter 30.0808A| pro traditionibus patrum expugnarit Ecclesiam: ut intelligamus eum non potuisse inde humano consilio, nisi revelatione separari divina.
Quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Non supra omnes, ne jactabundus putaretur.
Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae. Hic praescientiam Dei, ad dilectionem Apostoli antequam nasceretur, ostendit. Item qui me in praescientia ab utero segregavit, quando voluit, fecit quod sciebat esse futurum.
Et vocavit per gratiam suam. Non meritis meis.
Ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem 30.0808B| illum in gentibus. Ut Filium suum per me gentibus revelaret.
Continuo non acquievi carni et sanguini. Hoc dicit: quoniam secundum mysterium revelationis, commissam sibi praedicationem Evangelii exercuerit, neque tunc carnis et sanguinis vocem audivi, sed Dei.
Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum. Non quod mihi necesse fuit, ut ab illis aliquid edocerer: sed de Damasco in Arabiam protinus ibam, ut docerem quod mihi a Deo revelatum fuerat.
Deinde post annos tres. Ostendit se non indiguisse doceri, qui tribus jam annis aliis praedicarat.
Veni Jerosolymam. Quando se discipulis jungere attentabat.
30.0808C| Videre Petrum. Et susceptum se ab illo in charitate demonstrat: et in tam brevi tempore nihil discere potuisse.
Et mansi apud eum diebus quindecim. Videndi gratia, non discendi.
Alium autem Apostolorum vidi neminem. Ne vel ab illis didicisse videretur.
Nisi Jacobum fratrem Domini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Quatuor modis fratres appellari, quis dubitat? Primo, natura: secundo, cognatione: tertio, gente: quarto, affectu. Unde Jacobus secundum cognationem frater Domini dicitur: quoniam de Maria Cleophae, sorore matris Domini, natus esse monstratur.
Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Eram autem 30.0808D| ignotus facie Ecclesiis Judaeae. Notandum quia per triennium Ecclesiis Judaeae erat ignotus.
Quae erant in Christo. Tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. Seorsum, qui ex Judaeis erant, Ecclesiae habebantur, nec his qui erant ex gentibus, miscebantur.
Et in me clarificabant Deum. De re difficili maxima nascitur admiratio: et laudabatur Deus qui hoc solus posset efficere. De falsis fratribus, et de Petro in circumcisione, Paulo vero in gentibus ordinatis.
CAPUT II. Deinde post annos quatuordecim. Quando de oneribus legis quaestio movebatur.
30.0809A| Iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Non voluntate mea, sed imperii divini necessitate.
Ascendi autem secundum revelationem. Hoc ait Apostolus. Cum venirem, inquit, Jerosolymam secundum revelationem Dei, congregationi fratrum per aedificationem meam reddidi rationem, seorsum et apostolis: non ut ab illis in aliquo instruerer, qui plenam fueram gratiam consecutus: sed ut manifestarem eis recto ordine, me Christi Evangelium praedicare.
Et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus. Non didici, sed contuli Evangelium, per quod gentes sola fide salvantur.
Seorsum autem his qui videbantur aliquid esse. Ne 30.0809B| illos discipuli de Evangelio dubitare putarent.
Ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Hoc non est dubitantis, sed potius confirmantis.
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. In vacuum cucurrit.
Sed propter subintroductos falsos fratres. Reddit causas cur circumcidit Titum: non quia illi circumcisio prodesset, sed ut scandalum imminens vitaretur.
Qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu: ut nos in servitutem redigerent. Qua absoluti sumus a jugo legis.
Quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Ut periculum vitaremus: et essent in nobis qui veritatem Evangelii 30.0809C| confirmarent.
Ab his autem qui videbantur esse aliquid. Hic eos significat, qui Galatas judaizare compulerant: qui aliquando insignes inter discipulos apostolorum fuerant: quique praesenti tempore a fide Christiana, ad observationem Judaicam convertebant.
Quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit. Non mihi cura est, quia cum Domino ambulaverunt: quia nec tempus praejudicat fidei, nec persona labori.
Mihi autem qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt: sed e contra cum vidissent, quod creditum est mihi Evangelium praeputii. Ut praedicem in gentibus, sicut illis Judaeis.
Sicut et Petro circumcisionis. Qui enim operatus est 30.0809D| Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi. In nullo sum illo inferior; quia ab uno Deo sumus in ministerio ordinati.
Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse. Super quas erat Ecclesia confirmata.
Dextras dederunt. Ita nos docere debere.
Mihi et Barnabae, societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. Ambo enim missi erant simul, ut gentibus praedicarent.
Tantum ut pauperum memores essemus. Qui omnia sua distribuentes, ad apostolorum pedes pretia deponebant. Vel quorum bona fuerant a Judaeis invasa: sicut legimus ad Hebraeos.
30.0810A| Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Hoc est, quod in omni pene scribit Epistola.
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti: quia reprehensibilis erat. Galatarum infirmitas compellit eum narrare, quod nec ipsi apostolorum principi Petro pepercerit, veritatem Evangelii non libere defendenti: sicut etiam ad profectum Corinthiorum manifestat visionem, quam annis quatuordecim celaverat. Hoc autem totum ait, ut ostendat numquam circumcisionis fuisse factorem, quod de illo falsi apostoli confingebant. Unde et alibi dicit: Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior?
Prius enim, quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat. Sciens sibi ostensum, ut nullius generis 30.0810B| hominem vocaret immundum.
Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant: et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei. Non ideo reprehensibilis erat, quia cum illis edebat: sed quia postea propter homines se subtrahebat.
Ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Qui mecum ad gentes missus, nihil inter eos docuerat esse discriminis.
Sed cum vidissem, quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii. Quamvis hoc propter scandalum faceret Judaeorum: tamen publice illum conveni, ut Judaeis superbia, et gentibus desperatio tolleretur.
Dixi Cephae coram omnibus. Publicum scandalum non poterat private curari.
30.0810C| Si tu cum Judaeus sis. Si tu non tenes, quod natus es: quomodo illos facis tenere quod nati non sunt? Rationem reddit, non injuriam facit.
Gentiliter vivis, et non Judaice. Non ex operibus legis, sed sola fide sicut gentes, vitam in Christo invenisse te nosti.
Quomodo gentes cogis judaizare? Cur subtrahis te, tamquam a peccatoribus?
Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Peccatores tamen eramus: quia conclusit Scriptura omnia sub peccato.
Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis, non 30.0810D| justificabitur omnis caro. Opera legis: circumcisio et sabbatum, dies festi, et caetera, quae non propter justitiam, sed ad edomandam populi duritiam sunt mandata.
Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores: numquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim gentes fides sola non salvat, nec nos: quia ex operibus nemo justificatur. Ergo adhuc peccatores sumus, et Christus peccatorum minister est, tamquam non valens peccata indulgere.
Si enim quae destruxi, iterum haec reaedifico, praevaricatorem me constituo. Si destruxi Judaeos, et nunc (ut illi dicunt) ipsos reaedifico, meae sententiae praevaricator invenior.
30.0811A| Ego enim per legem legi mortuus sum. Hoc est, quod dicit, per legem Christi, legi Moysi mortuus sum. Aut certe per ipsam Moysi legem, legis ejusdem sum observationibus liberatus: quoniam scriptum est in eadem lege: Quia Abraham ex fide justificatus est, et non ex operibus legis. Item per legem Christi, legi litterae, et Moysi legi veteri sum mortuus: quia ipsa se cessaturam esse praedixit.
Ut Deo vivam. Quia legem suam innovavit.
Christo crucifixus sum cruci. Omnibus peccatis, quibus lex est data, sum mortuus: ergo lex minime est necessaria.
Vivo autem non ego. Vetus homo.
Vivit vero in me Christus. In illo vivit Christus, in quo Christus vegetat actus et vitam.
30.0811B| Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. In sola fide: quia nihil debeo legi antiquae.
Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Non pecuniam, non aliquod aliud pretium, sed se.
Non abjicio gratiam Dei. Non debeo esse illi ingratus: qui me tantum dilexit, ut pro me etiam moreretur. Abjecta enim est gratia, si mihi sola non sufficit.
Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. Si lex poterat justificare, superflue mortuus est Christus.
CAPUT III. O insensati Galatae. Non est contrarium Salvatoris verbo, quo fratrem fatuum vocari prohibuit: non enim hic dicitur sine causa.
30.0811C| Quis vos fascinavit. Per vulgi verbum, invidiam significavit: sicut ait Salomon: Fascinatio nugacitatis obscurat bona.
Non obedire veritati? Ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est. Quibus per meam praedicationem ita manifestata est passio ejus, ut ipsum ante vos pendere putaretis. Proscriptus est, sententiam damnationis accepit.
Et in vobis crucifixus. Quasi apud vos omnia facta sint. Sive sic, quem vere pro damnato, et mortuo etiam nunc vilem habetis, dum putatis eum vobis non sufficere ad salutem.
Hoc solum a vobis volo discere. Hoc unum vos interrogo.
Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu 30.0811D| fidei? Si ex merito fidei spiritum accepistis, quid nobis lex amplius poterit dare?
Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Cum nec Judaei aliter spiritum accipiant, quam per fidem Christi, vos econtrario putatis vobis spiritum non sufficere sine lege.
Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Ostendit, quia in Galatia constituti, pro Christi fide passi sunt persecutionem. Item tanta sine causa pro Christo tolerastis, si non iterum pro Christo corrigatis. Sive quod hic, si tamen, non dubitantis sermo sit, sed potius confirmantis: secundum illud: si tamen justum est apud Deum, retribuere, qui nos tribulant tribulationem.
30.0812A| Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei, sicut scriptum est. Spiritum sanctum sola fide accepistis, qui non nisi a justis accipitur: justos autem sine legis oneribus esse vos constat.
Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ita et vobis ad justitiam sola sufficit fides.
Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Sive Judaei, sive Graeci, non carnaliter circumcisi.
Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae; quia benedicentur in te omnes gentes. Non una gens Judaica, sed omnes quae ex operibus legis sunt.
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli 30.0812B| Abraham. Non enim circumcisae sunt gentes, ut possint ex operibus benedici.
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim. Quia ita praevaluit consuetudo peccandi, ut nemo jam perficiat legem.
Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Hoc est, qui non omnia usque ad fidem legis mandata servaverit. Quaeritur sane hoc loco, si fides sola sufficiat Christiano: et utrum non sit maledictus, qui evangelica praecepta contemnet. Sed fides ad hoc proficit, ut in primitiis credulitatis accedentes ad Deum justificet, si deinceps in justificatione permaneant: caeterum sine operibus fidei, non legis, mortua est fides. Qui enim non credit mandatis, et eos qui 30.0812C| Evangelii praecepta contemnunt, maledictos esse, et Salvator edocuit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Et Jacobus apostolus, unius mandati transgressorem, omnium reum esse demonstravit.
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est. Quia nemo illum servat: ideo dictum est, quod sola fide justificandi essent credentes. Item vult ostendere, quia ex operibus legis Moysi justificari homo non possit, nisi habuerit et fidem: quae veniam dat credenti in Deo. Non enim qui credunt in Christo, sine lege vivere possunt.
Quia justus ex fide vivit. Perfecta fides est, non solum Christum, sed et Christo credere.
Lex autem non est ex fide. Non justificat sola 30.0812D| fides.
Sed qui fecerit ea, vivet in illis. Suo labore conquirat justitiam, et vivet in aeternum.
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Qui sub maledicto non erat: quia per omnia legem implevit. Et ideo indebito maledicto ejus nostrum debitum compensatum est, ut liberet transeuntes ad fidem.
Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Sic est scriptum: Si cui fuerit judicium mortis, suspendetis eum in ligno. Non ideo maledictus, quia pendet: sed ideo pendet, quia maledictus. Christus ergo, cui non erat judicium mortis, nec causa subeundae crucis, et maledicti reatus, pro nobis 30.0813A| maledictum suscepit: quia omnes maledicti eramus, et debiti ligno, et ideo maledicti: quia non permansimus in omnibus quae scripta erant in lege.
Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu. Ut sola fide gentes benedicerentur in Christo, sicut promissum fuerat Abrahae.
Ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Quae per Joelem prophetam omni carni promissa est, id est, universo generi hominum.
Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis confirmatum testamentum. Humano utor exemplo: comparari enim humana divinis, propter evidentiorem intellectum possunt: aequari non possunt.
Nemo spernit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus, 30.0813B| quasi in multis: sed quasi in uno, et semini tuo, qui Christus. Quia post tantum temporis data lex est.
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo. In Christo Jesu.
Quae post quadringentos et triginta annos, facta est lex: non irritum facit ad evacuandam promissionem. Ne quis putet esse contrarium, quoniam in libro Geneseos ad Abraham a Deo dicitur: Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua: et subjicient eos servituti, et affligent quadringentos annos: et hic Apostolus triginta annos amplius ponat. Quod autem dicit, hoc est, septuagesimo quinto aetatis suae anno, Abraham accepit a Deo repromissionem, a quo tempore usque ad initium legis Mosaicae, quadringenti et triginta 30.0813C| anni, hac ratione complentur. Ex tempore repromissionis, usque ad centesimum annum Abrahae: quando Isaac filius ei natus fuit, viginti quinque anni numerantur. Postea quinto aetatis anno, Isaac parvulus ab Ismaele coepit affligi: sicut idem Apostolus in hac ipsa Epistola scribit. Evidenter ergo monstratur, secundum sermonem Dei ad Abraham factum, post centum triginta annos repromissionis, semen ejus persecutionibus laborare coepisse.
Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Non per legem, quae necdum erat.
Quid igitur lex? Quare ergo data est lex?
Propter transgressionem posita est, donec veniret 30.0813D| semen cui promiserat. Propterea data est, ut nos non transgredi, vel cogeret, vel doceret, usque dum Christus veniret.
Ordinata per angelos. Hoc loco Mosen, Dei et Hebraeorum mediatorem, significat legem per angelum Domini accepisse: sicut in libro Actuum apostolorum Stephanus dicit: Hic est Moses qui fuit in Ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina. Item legimus angelos per legem saepe populo affuisse.
In manu mediatoris. Sive Mosi (ut quidam putant), sive Christi. Nam et Moses, aiunt, inter Deum et populum medius fuit.
Mediator autem unius non est. Id est, unius partis.
30.0814A| Deus autem unius est. Hoc ideo addit, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae penitus esse divisum: quia mediatoris suscepisset officium.
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sicut ad Romanos ait: Quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur, scilicet, quae a nemine servabatur.
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Adveniente Christo, qui sub lege Mosi erant, conclusi sunt peccato, si ultra in legis observatione permanere voluerint. Quia maledicti qui umbrae legis deservierunt, veritate praesente. Item ostendit, quoniam non potuit inveniri, qui daretur credentibus: 30.0814B| ut necesse esset sola fide salvari credentes.
Prius autem, quam veniret fides. Priusquam veniret, cui crederemus.
Sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Servabamur a lege huic fidei, quae erat suo tempore revelanda.
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur. Ad disciplinam nos arctius retentans: perfectam doctrinam vero magistro servabat.
At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Perfectae aetatis discipuli non indigent paedagogo.
Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Aequaliter et Judaei et gentes per solam fidem filii Dei estis, qua credidistis Christo.
30.0814C| Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. Filium Dei induti, et toti membra ejus effecti, filii Dei sitis, necesse est: ut quid ergo vobis lex, quae servis et peccatoribus data est, quibus per baptismum peccata remissa sunt?
Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Ante enim non solum inter Judaeum et Graecum, sed etiam inter tribum et tribum erat magna diversitas.
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. Si omnes unum corpus estis Christi, Abrahae semen estis, et veri haeredes: non ex carnali semine, sed ex divina promissione generati.
CAPUT IV. 30.0814D| Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Quia dominatum quondam sacerdotes, et principes exercebant: quos tutores et actores appellat. Modo autem non dominari, sed formam praebere jubentur: quia sacerdotale genus sumus, et omnia communiter habemus: quamvis per illos percipiamus sacramenta.
Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Dierum videlicet et temporum, quae fuerant eorum infirmitati necessaria, pro temporis qualitate.
30.0815A| At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Impletum jam erat tempus, quando legem per malam consuetudinem nemo poterat custodire.
Factum ex muliere. Dicens factum ex muliere: sexum significat, non corruptionem. Caeterum ut manifeste ostenderet natum ex virgine, ait, ex muliere; non per mulierem. In eo autem quod dicit, ex muliere, monstrat non more solito ex conventu viri et feminae, sed per Spiritum sanctum, ex matre tantum Christum incarnationem hominis suscepisse. Nam idem Apostolus ad Corinthios scribens ait: Sicut mulier ex viro, ita et vir per mulierem. Unde sicut in principio generationis, mulier ex viro sumpta est: ita et Christus secundum carnem, ex matre tantum est. Omnis autem residua humana generatio 30.0815B| non est ex muliere: secundum Apostoli dictum, sed per mulierem: ut clareat generatio hominum ex viro per mulierem creari.
Factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Christus sub lege factus est, ut peccatum in carne vincens, credentes in se a legis vinculis liberaret. Ipse autem sub lege tamdiu fuit, donec baptizatus, novi Testamenti inciperet Evangelium praedicare. Item si sub lege factus non esset, Judaeos salvare non poterat: gentes vero poterat positus sub lege redimere.
Ut adoptionem filiorum reciperemus. Non enim omnes recepissemus adoptionem, si factus sub lege non esset.
Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum 30.0815C| Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, pater. Ex hoc nos probat filios esse Dei, quoniam spiritum Christi accepimus.
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum. Quid vis iterum servus esse, qui jam filius et haeres es? Item hic manifeste ostendit, quia totus populus, unus filius vocatur.
Sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii, serviebatis. Convertit se ad illos, qui ex gentibus crediderant, et arguit illos, quia dies festos, et tempora Judaeorum observare vellent, sicut antea idolis fecerant. Nam Judaeis isti dies idcirco concessi sunt, ne eos amore festivitatis, idolis exhiberent.
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo. Ante ignorabamini ab illo, quia non novit 30.0815D| iniquos: et non vos illum quaesistis, sed ille vos perditos requisivit.
Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Evidenter ostendit Apostolus Galatas, post acceptam fidem Christi, ad idolorum iterum redisse culturam.
Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Nos non similiter observamus: non enim kalendas colimus, nec dies festos, sicut in luxuria et epulis, sed in sinceritate azyma epulamur.
Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Nihil enim prodest Christianos vos factos, si ista iterum observetis.
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos. Hoc est, 30.0816A| quod dicit, me imitamini gentiliter viventem: quia et ego gentiliter vivo, Judaica observatione deposita, sicut Apostolus in hac eadem Epistola Petro apostolo dicit: Si tu cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo cogis gentes Judaizare?
Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Ut merito putetis me inimicitiarum, et non salutis vestrae causa moveri.
Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem. Vel per passionem, vel etiam per naturalem infirmitatem: quia thesaurum gratiae in vasis fictilibus bajulabat.
Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. Increpando hoc Apostolus dicit, quia cum fidem Christi apud Galatas praedicaret, persecutionem 30.0816B| ab incredulis civibus eorum passus est: et nihilominus ipsi tentationi et variis injuriis permiserunt Apostolum subjacere. Item grandis tentatio est, si vir sanctus aut infirmetur, aut impune laedatur. Sed ideo ista pati permittitur a Deo, ut virtutem per infirmitatem perficiat: et ut corruptionem hanc sentientem, incorruptam vitam, majori studio, et amore perquirant.
Sed sicut angelum Dei excepistis me. Cum se angelis comparatum gaudet, probat angelos hominibus esse majores.
Sicut Christum Jesum. Non solum, ut angelum.
Ubi est ergo beatitudo vestra? Quam nunc taliter suscepistis.
Testimonium enim perhibeo vobis: quia si fieri potuisset, 30.0816C| oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ostendit quanta eum charitate dilexerint, et quomodo se totos ejus doctrinae tradiderint. Utique charissima corporis sui membra eidem tradere cupierant, hanc solam Evangelico lumini dignam esse vicissitudinem arbitrantes, si sua lumina ei reddidissent.
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Haec est conditio veritatis, ut eam semper inimicitiae sequantur: sicut per adulationem perniciosam, amicitiae conquiruntur. Libenter enim quod delectat, auditur: et offendit omne quod nolumus. Ita enim et hi diligere coeperant sabbati otia, et dierum festorum epulas praedicantes contra Apostolum, qui omnem continentiam suo illis exemplo monstrabat.
30.0816D| Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Aemulus, et imitator potest et inimicus intelligi. Sic non bene aemulatur, qui ut alium dejiciat, non ut ipse proficiat, aemulatur. Aemulamini autem meliora charismata.
Bonum autem aemulamini in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos. Nolite illos aemulari, sed bonum semper aemulamini, non in praesentia mea tantum.
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Evidenter hoc adversus haereticos valet: qui post baptisma peccantibus, poenitentiam non dant. Item in illo vere Christus formatur, qui 30.0817A| virtutem fidei ejus intelligit, et in quo omnis conversatio ejus exprimitur atque depingitur.
Vellem autem esse apud vos modo. Quia quanta vos audire meremini, scribere tanta non possum.
Et mutare vocem meam. Vocem blandientis patris, in rigorem magistri veteris mutare.
Quoniam confundor in vobis. Detrimentum discipulorum confusio est magistri: sicut profectus eorum, est gloria praeceptoris. Confunditur autem, quia jam filii facti, rursum servi esse cupiebant.
Dicite mihi, qui sub lege vultis esse. Legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Ismael, carnis: Isaac, 30.0817B| filius fidei. Illum enim Abraham secundum carnalem usum genuit: istum contra naturam promissione suscepit.
Quae sunt per allegoriam dicta. Quae quidem sunt per allegoriam dicta: hoc est, alia ex aliis figurata. Dedit autem regulam hoc loco Apostolus intelligendi allegoricas rationes, scilicet ut, manente historiae veritate, figuras veteris Testamenti exponamus. Nam cum dixisset, Abraham duas uxores verissime habuisse, postea quid praefiguraverint, demonstravit: et hoc ipsum ibi fecit, ubi aliqua sanctorum honesta gesta referuntur: non ubi peccata notantur. Caeterum delicta dicere per mysteria, aut impossibilitatis, aut ignorantiae Deum est criminari. Qui autem aliter sua monstrare non poterit sacramenta: aut certe 30.0817C| putans sibi quorumdam peccata necessaria, prius illa generaliter condemnet, sed et postea reprehendendo atque vindicando ostendat, illa non propter sua mysteria fieri voluisse: praecepta vero difficile inveniet Apostoli, taliter exponentis, ne eorum vitam videretur enervare.
Haec enim sunt duo Testamenta: Vetus et novum, singulos populos generantia.
Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans. Judaei metu praesentium cogebantur, ut ferae: nos vero praemiis invitamur ut liberi, et illi quasi servi praeter moralia praecepta, etiam diversis operibus premebantur: nobis autem quasi filiis, moralibus monitis adimpletis, servilia onera auferuntur. Sed illi sacerdotibus suis ex debito servientes, tributa 30.0817D| etiam reddere cogebantur: nos praeter charitatem nihil debentes, antistites nostros voluntarie honoramus.
Quae est Agar. Cujus typum habuit synagoga.
Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem. Ex qualitatibus locorum vult intelligi diversitatem Testamentorum.
Et servit cum filiis suis. Cum filiis Jerusalem, gentibus servit.
Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est: quae est mater nostra. Recte dicit Apostolus, Jerusalem coelestem sterilem esse generatione filiorum, quia non illic generat filios: sed hic per fidem renatos in Christo, postea suscipit, et eorum quos 30.0818A| susceperit, mater efficitur. Hoc autem valet contra dogma eorum qui dicunt, animas de coelo propter peccatum, in terras demitti, et nascentibus corporibus infundi. Quod autem ait: Multi filii desertae magis, quam quae habet virum. Filios desertae, significat Ecclesiae populos ex gentibus congregatos. Habentem autem virum, synagogam Judaeorum testatur, sicut Osee propheta monstrat: Judicate matrem vestram, judicate, quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Item Ecclesia mater est tam gentilium credentium, quam etiam Judaeorum, cujus filii servi esse non possunt. Et ideo et mediator novi Testamenti de coelo advenit Pontifex: et Evangelium non in uno loco, sed in toto mundo est praedicatum.
30.0818B| Sicut scriptum est: Laetare, sterilis, quae non paris. Prophetico testimonio probat meliorem nos, quam Judaeos, matrem habere.
Erumpe et clama, quae non parturis. Clamor, pro prophetia ponitur in hoc loco.
Quia multi desertae magis. Hoc praefigurabat Anna, quae dixit: Sterilis quae peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est.
Quam ejus, quae habet virum. Quae virum habere putans, de fecunditate gloriatur. Aut quia habebat virum, antequam ejiceretur cum filio suo.
Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus. Quomodo de Isaac, ita et de nobis est Abrahae repromissum, quod scilicet in eo benedicendae essent omnes gentes.
30.0818C| Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat. Semper carnales homines, eos qui spiritualiter sunt persequuntur. Unde mirum non est, si modo carnei et saeculares homines sanctos tribulent, et affligant; immo inde cognoscendi sunt justi esse, si a talibus opprimantur.
Persequebatur eum, qui secundum spiritum. In Genesi quidem hoc scriptum est. Quia illuserat Isaac Ismael: sed Apostolus ostendit non simplicem lusum fuisse, quem persecutionem appellat. Quia scurrilem eum, et levem, sicut ipse erat, facere cupiebat: ne illi possit in haereditate praeferri. Ideo Abraham dejiciendo eum, vocem Sarae jubet audire.
Ita et nunc. Ita et isti servos suos sibi similes facere nituntur.
30.0818D| Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae, cum filio liberae. Quantumvis se extollat iniquitas, ancilla est, et subjicienda sanctis sicut et Judaei: quamvis Abrahae filios se jactant, quamdiu filii ancillae fuerint, nobiscum haereditatem habere non possunt.
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate nos Christus liberavit. Non debemus ancillam sequi, matre relicta, quia licet ejusdem viri fuerit uxor, tamen ad tempus, quia Sarae tempus nondum venerat generandi.
State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. State in fide Evangelii, jam enim tempus legis 30.0819A| effluxit: nolite jugum cum Judaeis trahere, quod nec ipsi ferre possunt.
Ecce ego Paulus dico vobis. Ego vobis audenter dico, neminem pertimescens.
Quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quia solum illum ad salutem vobis sufficere non putatis.
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Qui caput operum legis suscepit, necesse est ut caetera membra sustineat, ne maledicto subjaceat.
Evacuati estis a Christo: qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Si in lege spem ponitis, et justificare posse vos creditis, infirmam Christi gratiam judicatis: et quod jam gratis consecuti estis, tamquam 30.0819B| non habentes, propriis vultis laboribus adipisci.
Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus. Spirituali conversatione perfectae fidei speramus nos justitiae immortalem accepturos esse mercedem.
Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium. Neque circumcisio prodest, nec praeputium nocet temporibus Christianis.
Sed fides, quae per charitatem operatur. Ergo et fides operatur per charitatem, non per timorem: qui enim credit Deo, attendit mandatis: nam qui credit futuris, amplius operatur, quam qui praesentem metuit poenam.
Currebatis bene. Fidei gressibus, et moralibus disciplinis.
30.0819C| Quis vos impedivit veritati non obedire? Quis ille fuit qui vos legis operibus implicavit, ut cursum vestrae fidei impediret?
Nemini consenseritis. Persuasio haec non est ex eo qui vocat vos. Nec illis, nec mihi, sine verbis Dei consentire debetis: qui vos iterum ad poenitentiam vocat.
Modicum fermentum totam massam corrumpit. Ne quis diceret: Cur omnes corripis, dum non omnes erraverunt? Ostendit quod modicum malitiae fermentum, totam possit Ecclesiam et massam suam a veritate corrumpere.
Ego confido in vobis, in Domino, quod nihil aliud sapietis. Quam habet veritas Christi.
Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque 30.0819D| est ille. Ab Evangelii veritate.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Quod de me vobis mentiti sunt deceptores, ita me aliis praedicare. Quid persecutionem patior, si ipsius circumcisionis non inimicus sum, ut affirmatur?
Ergo evacuatum est scandalum crucis? Ideo scandalum patiuntur: quia in sola fide crucis dico esse salutem.
Utinam abscindantur qui vos conturbant. Si putant sibi hoc prodesse, non solum circumcidantur, sed etiam abscindantur: si enim exspoliatio membri proficit, multo magis abolitio. Quidam dicunt: Utinam errore abscisi, veritatis radicibus inserantur.
30.0820A| Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Tantum ne per occasionem circumcisionis ad legis servitium redeatis.
Sed per charitatem spiritus servite invicem. Non superbiam per speciem libertatis insinuo, sed spontaneum esse volo servitium, non coactum.
Omnis enim lex in uno sermone impletur. Legis etiam ipsa moralia, quaecumque sunt, uno possunt sermone concludi, et in uno hoc praecepto compleri.
Diliges proximum tuum. Dilectio, vel charitas, in quatuor modis consistit: hoc est, in Dei dilectione, quae prima est: secunda, si nosmetipsos secundum Deum amemus; tertia, proximos: quarta, etiam inimicos. Deum ergo plusquam nos diligere debemus: 30.0820B| proximum, sicut nos: inimicum, ut proximum. Proximus diligebatur in lege: et nisi Deum primo dilexerimus, nos minime possumus non peccando diligere: et nos diligamus ad quam formam proximos diligimus: quod si proximos non amamus, quando inimicum amare poterimus? Si ergo volumus dilectionem habere, primo Deum plusquam nostras animas diligamus: quod inde probatur, si propter Deum etiam salutem nostram, et ipsas animas contemnamus.
Sicut teipsum. Qui secum proximum diligit, utraque complet genera mandatorum: id est, nec malum facit ulli, sed bonum facit.
Quod si invicem mordetis, et comedetis. Per contentiones singuli vos meliores alterius judicando.
30.0820C| Videte ne ab invicem consumamini. Dum alter alteri occasio perditionis exstat.
Dico autem in Christo: Spiritu ambulate. Spiritualibus actibus, quos infra describit.
Et desideria carnis non perficietis. Non quo caro sine anima concupiscat; sed quando ipsa anima carnalia cogitat, caro dicitur: quando vero spiritualia, unus cum Deo fit spiritus. Quamdiu ergo duplex in nobis est desiderium, vel voluntas, non perficimus quaecumque volumus, uno aedificante in nobis, et alio destruente.
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Carnalis consuetudo adversus spirituale desiderium.
Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque 30.0820D| vultis, illa faciatis. Hoc facit ratio, ut non voluntatem sequatur effectus.
Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Si vos spiritualibus per omnia actibus occupetis, non est vobis lex necessaria, quae carnalibus data est.
Manifesta sunt autem opera carnis. Non est difficile discernere inter utraque opera.
Quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, id lorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Inimicitias et caetera sequentia, carnalia dicit, quae animae sunt, non carnis: ne Manichaei eum substantiam carnis accusare putarent; sed 30.0821A| omne malum, carnale definiunt: omne bonum, spirituale, quia coeleste.
Quae praedico vobis, sicut praedixi. Ex his caetera colligere poteram, quae compendii gratia praetermisi.
Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Notandum atque plangendum, quod contentiosos atque dissidentes, vel iracundos, cum idololatris, et veneficis, et homicidis, penitus exclusit a regno.
Fructus autem spiritus, est charitas. Omnium virtutum prima est charitas, quam in quatuor partes divisibilem annotavimus.
Gaudium. Spirituale.
Pax, patientia. Etiam cum odientibus pacem.
Benignitas, bonitas. Semper bene velle facere.
Longanimitas. Illatas injurias sustinere patienter.
30.0821B| Mansuetudo. Nulli injuriam irrogare.
Fides. Vel debes credere, vel omnibus promissa complere.
Modestia. Nec laesus irasci.
Continentia. In conjugiis spiritualibus.
Castitas. In virginibus intelligitur.
Adversus hujuscemodi non est lex. Non enim ista prohibuit; sed et qui novum implet, non est sub veteri Testamento.
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si omnia simul vitia crucifixa sunt, et caro quasi pendens in ligno, non concupiscit: ut quid nobis lex, quae data est ad vitia coercenda? Simul illud notandum, quod eos dixerit Christi esse, qui carnem cum vitiis crucifixerunt. Hoc 30.0821C| contra illos, qui solam fidem sufficere arbitrantur.
CAPUT VI. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Si per spiritum vitam habemus, spiritualiter conversemur, et non carnaliter legi serviamus.
Non efficiamur inanis gloriae cupidi. Inanis gloriae est cupidus, qui alterius quamvis veram doctrinam evacuare conatur, ut plures videatur habere discipulos; hujusmodi tamen se alterutrum ad iracundiam provocare consueverunt: quamdiu sibi invicem invidere non desinunt. Inanis aliter gloria est, si ex his quae non praecipiuntur in lege, omnes cogamur facere, quantum non facimus: et cum ipsi non poterimus, haec superflua dicamus.
30.0821D| Invicem provocantes, invicem invidentes. Si irridendo seductos ad iracundiam provocetis, et illi vobis invideant.
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos qui spirituales estis, hujuscemodi instruite in spiritu lenitatis. Hoc illis dicit, qui non fuerant persuasi, ut praeventos corrigant mansuete. Sane in his praevenitur humana fragilitas, quae leviora sunt, et ex insperato contingunt. Caeterum non est praeventio, ubi aliquid cum consilio diu meditato committur.
Considerans teipsum, ne et tu tenteris. Quia et tu ipse homo cum sis, potes in aliquo praeveniri, et adjutorio indigere, sicut sani infirmos sustinent, et 30.0822A| mortuos sepeliunt vivi: quia et ipsi infirmari, et mori se posse credunt.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Lex Christi, charitas est: sicut ipse dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: sicut et ego dilexi vos. Notandum quod gratia lex dicatur.
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Qui se putat non posse tentari: sive qui plus de se laudanti, quam suae conscientiae credit.
Opus autem suum probet unusquisque. Testimonio conscientiae.
Et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. In sua conscientia, et non in alterius 30.0822B| adulatione: sive in sus justitia, non alieno peccato. Nemo enim proficit ad alterius detrimentum; nec ex illius delicto justior quam fuerit, apparebit.
Unusquisque enim onus suum portabit. Non enim onus ejus aufert laus sectantis.
Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Sive obedientiam verbo, et actibus imitationem, sive substantiam victus.
Nolite errare, Deus non irridetur. Homo potest a serpente, Dei vindictam negante, irrideri, sicut Eva. Nam Deus exhibet, quod promittit: nam ut omnem ejus astutiam excluderet, amplius primo peccantibus reddidit, quam promisit, et uxori Lot etiam quod non dixerat, fecit.
Quae enim seminaverit homo, haec et metet; quoniam 30.0822C| qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui spem habet in circumcisione carnali, vel qui vitia seminat, metet poenam.
Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Quia in spirituali conversatione, vel fide.
Bonum autem facientes non deficiamus. Sicut Ecclesiasticus ait: Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari: quoniam merces Domini manet in aeternum. Indeficientem enim justitiam, indeficiens praemium subsequitur; quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.
Tempore enim suo metemus non deficientes. Nunc tempus seminandi est, non metendi.
Ergo dum tempus habemus. Ultimum sementis hoc tempus est. Festinemus ergo campos omnes serere; 30.0822D| sed magis eos, qui sunt uberrimi, repleamus: ne incipiamus tempore messis, aliis abundantibus, esurire.
Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Indigentibus Judaeis, et paganis, et omnibus Christianis, bonis malisque misericordiam faciamus: nec alicui quod Dominus communiter tribuit, denegemus: maxime tamen his, qui peculiarem fidei exhibent famulatum.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Intelligite quod non timeam, qui litteras manu mea nuper scripsi.
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem 30.0823A| non patiantur. Qui Judaeis carnalibus placere desiderant, crucis Christi persecutionem sustinere timentes.
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt. Si circumcisio legem faceret custodire, aliquid videretur habere rationis ista persuasio.
Sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. Ut de carne vestra apud Judaeos laudem habeant: sive quod discipulos ad se traxerint, glorientur.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Non in propria justitia, vel doctrina, sed in fine crucis: per quam mihi omnia peccata dimissa sunt, ut ego mundo morerer, et ille mihi.
30.0823B| In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Hoc tempore solum hoc prodest, si quis renatus in Christo, nova conversatione utatur, ut Propheta ait: Innovate vobis novam messem, et ne seminaveritis inter spinas. 30.0824A| Circumcidite vos Deo vestro: et circumcidite praeputium cordis vestri.
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia. Quia in sola fide spes collocatur animarum.
Et super Israel Dei. Dei est ergo Israel: Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae.
De caetero nemo mihi molestus sit. Ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Nemo me amplius interroget, quasi dubitans: quia omnem exposui veritatem. Ego enim signa et characteres, non incircumcisionis, sed crucis et passionis in corpore meo circumfero.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. Subscriptio talis est Apostoli. Optat 30.0824B| autem ut gratia eos Domini, non legis opera comitentur. Simul et attende, quia cum spiritu vestro dixerit, non cum carne: in cujus circumcisione gloriantur carnales; vos autem spiritualiter conversamini, ut spiritualiter circumcisi.
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS. CAPUT PRIMUM. 30.0823B| Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Non meis meritis.
Omnibus sanctis. Omnes sancti, fideles: non omnes fideles, sancti. Quia possunt etiam catechumeni 30.0823C| ex eo quod Christo credunt, fideles dici: non tamen sancti sunt, quia non per baptismum sanctificati. Sive sic intelligendum, quod scribat fideliter servantibus gratiam sanctitatis.
Qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. Non omnibus Ephesiis, sed his qui credunt in Christo.
Gratia vobis et pax. Tunc vobis valebit gratia, si ei non sitis ingrati: salutem vestram vestris meritis deputantes. Pacem vero reconciliationis observabimus: si nihil ejus bonitati, vel justitiae deinceps faciamus contrarium.
A Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Unum esse Patrem et Filium demonstrat, utique pariter operantes.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Laudat Deum, eo quod donaverit infra scripta.
30.0823D| Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali. Non aliquantis, sed omnibus spiritualibus gratiae benedictionibus: ut quomodo in nobis nihil deest ex illo, ita voluntati ejus nihil desit ex nobis.
In coelestibus. Non in carnali prosperitate, nec in terrena abundantia.
In Christo. In capite omnia membra benedixit. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: ut essemus sancti et immaculati. Quia nihil novum est ei, apud quem omnia erant, antequam fierent; non ut quidam haeretici somniant, animas antea in coelo fuisse segregatas.
In conspectu ejus. Non hominum.
30.0824B| In charitate. Hoc fecit, sive immaculatos diligit Deus.
Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum. Hoc praedestinavit, ut haberent potestatem filii Dei fieri homines, qui credere voluissent: sicut scriptum est: Loquebantur verbum cum fiducia omni volenti 30.0824C| credere.
Per Jesum Christum in ipsum. Ut membra ejus simus.
Secundum propositum voluntatis suae. Non secundum merita nostra.
In laudem gloriae gratiae suae. Ut laudemus gloriam gratiae ejus.
In qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In qua gratia gratos fecit nos sibi in Christo.
In quo habemus redemptionem, per sanguinem ejus in remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus. Non solum redemit, sed etiam peccata remisit: sine labore nostro justos nos facit, secundum divitias gloriae ejus.
Quae superabundavit in nobis, in omni sapientia, et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis 30.0824D| suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo. Plusquam abundavit, ut non solum a morte redemptis gratis peccata dimitteret, sed etiam nobis tantam sapientiam donaret, ut voluntatis ejus occulta mysteria nosceremus.
In dispensatione plenitudinis temporum. In novissimis temporibus, quando jam omnis dispensatio temporum, legis et naturae Prophetarumque transacta est.
Instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt in ipso. Multi super hac re diversa dixerunt. Nam quidam aiunt coelos, animas, terram, corpora accipienda. Alii coelos, Judaeos, qui coelestia 30.0825A| praecepta habuerant: terram esse gentiles affirmant. Alii vero asserunt, non angelos per coelos significari, sed eorum scientiam: ex Christi enim tempore profecisse, qui tamquam ignari interrogabant: Quis est iste rex gloriae? Et docentur Dominum eum esse virtutum. Sed quoniam instaurari non dicitur nisi lapsum, melius est, si eorum gaudium in salute hominum instauratum esse dicamus: quod habuerant antequam homines a justitia penitus declinarent. In terra vero instauratum genus hominum per Christum, nullus ignorat.
In quo etiam nos sorte vocati sumus. Nos qui ex Judaeis credimus.
Praedestinati. Per fidem, sive praecogniti.
Secundum propositum ejus. Proposuit omnia restaurare, 30.0825B| sed primo oves perditas domus Israel.
Qui operatur omnia. Omnium horum causa, voluntas Dei est: quam rationabilem esse non dubium est.
Secundum consilium voluntatis suae. Non secundum merita nostra.
Ut simus in laudem gloriae ejus. Ut per conversationem nostram, et signa quae facimus, detur gloria Deo.
Nos qui ante speravimus in Christo. Nos apostoli, vel Judaei, qui priores credidimus Christo, sive ex lege exspectavimus.
In quo et vos cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae. In quo etiam vobis gentibus annuntiata est salus.
30.0825C| In quo credentes. In quo Evangelio, sive Christo.
Signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae. Hinc cognoscimini unum esse, quia eumdem spiritum accepistis: cujus signa, arrha sunt haereditatis futurae. Si ergo mortuos suscitare arrha est, quanta erit ista possessio! Pignus vero promissis fidem operatur spiritu promissionis, qui non carni promissus est.
In redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. Quos redimendo suo sanguine acquisivit, ut etiam in hoc laudemus gloriam ejus.
Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Jesu. Quam firmiter reneatis fidem Jesu.
Et dilectionem in omnes sanctos. Hoc est, fidem operibus comprobatis: et omnes bonos sine exceptione 30.0825D| personae vel notitiae diligitis. Cavere autem a pseudoprophetis, et non omni spiritui credere, et non ante probationem nobis judicare praecipitur.
Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis. Non ut quidam in jucunditate convivii: mihi autem nihil oratione jucundius.
Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis. Notandum quia fidem et charitatem habentibus, sapientia a Domino praedicatur: noverat enim adjutricem esse virtutum.
In agnitionem ejus. Quomodo optat ut agnoscant Deum, quem usque adeo noverant: ut ei credentes, 30.0826A| omnes propter ipsum diligerent sanctos? Sed hoc petit, ut perfecte agnoscant magnitudinem ejus atque virtutem, qua potest promissa praemia, vel poenas implere magnitudinem: qui cum ubique sit, nihil eum potest omnino latere: qui enim pro certo cognoverit, nullo poterit in loco peccare; nam qui humanum testimonium erubescit, multo magis divinum poterit revereri. Unde filii Eli cum sacerdotes essent, Deum nescisse dicuntur: quia praesentiam et potentiam ejus minime timuerunt. Et Joannes Apostolus omnem qui peccat, Deum non cognovisse confirmat.
Illuminatos oculos cordis vestri. Spiritualia promissa non nisi spiritualibus oculis pervidentur.
Ut sciatis, quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae 30.0826B| gloriae haereditatis ejus in sanctis. Si sciretis ad quantam spem vocati estis, omnem spem saeculi facile contemneretis, et si divitias haereditatis Dei videretis, omnis terrena vobis horrebit haereditas. Nemo enim regnum cum opibus suis sperans curator esse, et mediocrem substantiam possidere dignatur.
Et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo Jesu, suscitans illum a mortuis. Omnis magnitudo virtutum Dei, in natura, vel lege supereminet, quia praestitit Christianis, ut Filio suo non parceret: ut eum caput nostrum factum, ad suam dexteram in coelestibus collocaret.
30.0826C| Et constituens ad dexteram suam in coelestibus. Hic dextera pro honore ponitur: ne Deus corporeus esse credatur. Nam et pater a dextris esse scribitur Christi. Dominus, a dextris tuis, confregit in die irae suae reges. Ambo ergo a dextris sunt: quia nihil est in divinitate sinistrum.
Super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem. Quia unum est jam cum Deo assumptus homo, qui suscitatus est.
Et omne nomen quod nominatur: non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Si quod est aliud.
Et omnia subjecit sub pedibus ejus. Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus. Ecclesia omnium plenitudo membrorum est.
30.0826D| Qui omnia in omnibus adimpletur. Quando omnes credent, tunc erit corpus ejus effectus in omnibus membris. Totus enim in membris, non in singulis impletur: ne ulla sit diversitas meritorum.
CAPUT II. Et vos convivificavit cum essetis mortui delictis et peccatis vestris. Incipit collata beneficia replicare, ut juxta officium mandatorum, ex contemplatione donatae indulgentiae avidius concitentur. Mortui enim erant peccatis facientibus, sicut Adam et Eva in deliciis viventes.
In quibus aliquando ambulastis. Notandum quod in peccatis ambulasse illos, non ambulare dixerit.
30.0827A| Secundum saeculum mundi hujus. Saeculi hominibus similes sequentes diaboli voluptatem.
Secundum principem potestatis aeris hujus spiritus. Secundum principem illius potestatis, qui hujus aeris satellitibus suis ad decipiendos diversis peccatis homines, dives erat potestate.
Qui nunc operatur in filios diffidentiae. Operatur suasione, non vi, in eos qui credunt. Illi autem qui desperant atque diffidunt de promissione Dei, dicuntur filii diffidentiae, sicut filii irae, et gehennae et mortis.
In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus. Non solum vos gentes non credendo, sed et nos Judaei peccando.
In desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem 30.0827B| carnis et cogitationum. Quando mens nostra rebus terrenis et carnalibus inhaerebat: non solum desiderabant, sed et faciebant quaecumque mala cogitatio suggessisset.
Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Ita nos paternae traditionis consuetudo possederat, ut omnes ad damnationem nasci videremur.
Deus autem, qui dives est in misericordia. Misericors hominibus: quia omnia diligis, quae creasti: nec enim odiens aliquid constituisti.
Propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos. Nimia charitas est, rebelles servos quasi filios diligere. Unde considerandum est quantum diligit sanctos et perfectos, qui tantum dignatus est diligere peccatores.
30.0827C| Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo. Sine peccato, sicut Christus, per baptismum faciendo.
Cujus gratia estis salvati. Propter usum, sive qui pro vobis gratia, nullo vestro justitiae merito intercedente, mortuus est, cum ipse reus non esset.
Et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu. Non possumus desperare, quod nostra jam possidet natura, quia ubi caput est, ibi erit et corpus: sicut ipse ait, Volo ubi ego sum, et isti sint mecum.
Ut ostenderet in saeculis supervenientibus. Ante praedestinavit, quod erat his temporibus completurus.
Abundantes divitias gratiae suae. Vere abundans est gratia, quae non solum peccata donavit, sed etiam 30.0827D| cum Christo resuscitans in dextera Dei, in coelestibus collocavit.
In bonitate super nos in Christo Jesu. Exemplo, vel corpore Christi.
Gratia enim estis salvati, per fidem, et hoc non ex vobis. Non meritis prioris vitae, sed sola fide: sed tamen non sine fide.
Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Quasi suis meritis aliquid in baptismo accepisset.
Ipsius enim sumus factura: creati in Christo Jesu, in operibus bonis: quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Quia nuper sumus in Christo renati, ut quae io Evangeliis sunt defensa.
30.0828A| Propter quod memores estote, quod aliquando vos qui gentes eratis in carne. Commemorat illa, ne de tanta ignobilitate, qua ad summam regni perducti sunt dignitatem, sint ingrati beneficiis largitoris.
Qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio. Gentes praeputium, Judaei circumcisio.
In carne manufacta. In manu humana: in carne, non in spiritu Dei, aut corde.
Qui eratis illo in tempore sine Christo. Nescientes Christum, idola insensibilia colebatis.
Alienati a conversatione Israel. Qui tunc erat populus Dei.
Et hospites testamentorum. Etiam si credideratis: et proselyti, hoc est, advenae habebamini.
Promissionis spem non habentes. Quam Deus promisit 30.0828B| Abrahae, illi soli sperare videbantur.
Et sine Deo in hoc mundo. Multos enim falsos deos sequentes, unum amiserant verum.
Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Ita ut Judaeos sequeremini, qui cum Deo erant.
In sanguine Christi. Credendo vos esse sanguine ejus, et passione liberatos.
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse est reconciliatio utriusque populi adinvicem ad Deum.
Et medium parietem maceriae. Medius paries et sepis, et maceries, onera legis erant, duos populos dividentes: et ideo ipse paries inimicitiae nominantur.
Solvens inimicitias in carne sua. Circumcisionis et caeterorum, quae non tam Dei voluntas, quam temporis 30.0828C| ratio, aut populi duritia exegerat.
Legem mandatorum decretis evacuans. Per solam fidem justificans, moralia sola decernens.
Ut duos condat in semetipso. Judaeum, et gentilem in suo corpore aequaliter conjungens.
In uno novo homine faciens pacem. In unum populum Christianum ex duobus effectum.
Ut reconciliet ambos in uno corpore Deo. Quia ambo per peccatum fuerant inimici.
Per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Per solam fidem crucis, quae nullum deterret: non enim gravis aut difficilis est, quam habere etiam latro potuit crucifixus.
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis: et pacem his qui prope. Ad hoc venit, ut dissidens 30.0828D| humanum genus in semetispo, et in Deo, ad reconciliationis gratiam revocaret.
Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. In uno spiritu, unum corpus, unum spiritum habet et signum pacis.
Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Jam non extranei et proselyti: nec enim separavit nos Deus a populo suo: sicut dixit Isaias; sed cives, qui sunt ejusdem originis, vel hospitii, et habitationis.
Superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis aedificatio constructa. Prophetarum 30.0829A| novi Testamenti (in quibus Agabus fuit) Christus etiam fundamentum: qui etiam lapis dicitur angularis, duos conjungens, et continens parietes. Ideo autem fundamentum, et summus est: quia in ipso fundatur, et consummatur Ecclesia.
Crescit in templum sanctum in Domino. In templo sancto non possunt lapides nisi sancti poni: ad comparationem templi Jerusalem, dixit exstrui corpus Christi: id est, Ecclesiam: et multo majorem munditiam et sanctitatem habet veritas, quam imago.
In quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei, in Spiritu sancto. Ut cum apostolis et prophetis sitis habitaculum Dei spirituale, non manu factum.
CAPUT III. 30.0829B| Cujus rei gratia. Quam superius memoravit, quod Filius Dei, et gentes salvaverit, et Judaeos, et utrosque fecerit unum.
Ego Paulus vinctus Christi Jesu. Sive catenis, sive Christi amore ligatus, non possum meam, nisi Domini facere voluntatem. Sane quomodo vinctum se nominat, confirmat Evangelium Christi. Ostendit quanta sit spes, pro quo talia pati libenter amplectitur: cum posset apud Judaeos (ut legis doctor) et magnis divitiis abundare, et summo honore gaudere.
Pro vobis gentibus. Secundum Evangelium, inimici propter vos: quia vos similes esse dicimus Judaeorum.
Si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis. Si tamen firmiter retinetis me in vobis dispensationem accepisse doctrinae. Quis 30.0829C| enim fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam: ut det illis escam in tempore?
Quoniam secundum revelationem. Non secundum humanam doctrinam.
Notum factum mihi est sacramentum, sicut supra scripsi. Judaeos et gentes unum esse in Christo.
In brevi: prout potestis legentes intelligere prudentiam meam. Non quantum poteram ego scribere, sed quantum vos assequi valebatis.
In ministerio Christi. Non eloquio saeculari.
Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum: sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis. Sciebant quidem prophetae, priores gentes esse vocandas: non tamen sciebant, nullam inter ipsas et Judaeos discretionem futuram.
30.0829D| In spiritu esse gentes cohaeredes. Per spiritum mihi revelatum, sive in spiritu illos sociatos esse, non carnis circumcisione.
Et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu. Id est, unius corporis: non solum cohaeredes, quod potuit diversi generis esse: nec solum corporales, quia possunt ejusdem generis filii, non ejusdem in haereditate esse substantiae.
Per Evangelium: cujus factus sum ego minister. Per meam praedicationem omnibus innotescet, quia hoc mihi peculiariter revelatum.
Secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi. Non secundum meritum meum.
Secundum operationem virtutis ejus. Cujus virtus 30.0830A| me confirmavit: sive cujus virtutes meum confirmant Evangelium.
Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Minimo tempore, non labore. Notandum quod inter sanctos se humiliando fecerit gratum.
In gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi. Annuntiare futuras haereditates; divitias promissas: quas sensus humanus apprehendere non valet, nisi per revelationem.
Et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti. Judaeis et gentibus hujus sacramenti pandere rationem.
Absconditi a saeculis in Deo. Hoc est, quod in primis temporibus, soli Deo confirmatum erat.
Qui omnia creavit. Et Judaeos et gentes: sive omnem 30.0830B| creaturam, ut sensus contra Marcionem proficiat, et omnes haereticos.
Ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Ut per me his qui rebus coelestibus per omnem Ecclesiam principantur, multiformis sapientia innotescat.
Secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Quam praefiniunt et hoc tempore, quando jam homines aliter salvari non poterunt, nisi Christi fide salventur.
In quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus. Non per nostram justitiam, sed per eum cujus fides peccata dimisit.
Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Ne me audientes 30.0830C| impune laedi, ad Deum non pertinere putetis, in quo magis gloriari debetis: intelligentes me tanta absque certa spei fiducia sustinere non posse.
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi: ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Ex quo omnis paternitas nomen accepit. Sive ex quo omnis res, pater nominatur.
Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per spiritum ejus. Ut vos per illuminationem scientiae et divitiarum fructum confirmet.
In interiori homine Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Ubi interior homo per fidem robustus est, ibi habitat Christus, non ubi exterior saginatur.
In charitate radicati et fundati. Ut in ejus amore 30.0830D| firmiter starent, beneficiorum ejus recordatur ut eum cognitis ejus beneficiis diligerent.
Ut possitis comprehendere. Ut ex omni parte magnitudinem scientiae adipisci valeatis.
Cum omnibus sanctis. Quaere sapientiam apud malos, et non invenies. Et alibi: In corde autem boni requiescit sapientia.
Quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Quidam dicunt quod latitudo, spatiosa via intelligatur: longitudo, vita aeterna: altitudo, coelum: profundum, infernus: ut scilicet horum omnium notitiam habentes, noverint quid diligant, vel quid refutent.
30.0831A| Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Supereminet fructus.
Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ut efficiamini pleni omnibus virtutibus.
Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis. Frequenter majora tribuit, non solum, quam petimus, sed etiam quam petere intelligimus, quae operatur in nobis.
Ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu. Quia veniens Christus sibimet ad Dei gloriam Ecclesiam congregavit.
In omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. Immensa beneficia immensis laudibus celebranda, non solum de his quae Christi temporibus contulit, 30.0831B| sed etiam quae ante fecit faciet. Amen.
CAPUT IV. 30.0831B| Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Ego vos rogo, qui vestri causa sum vinctus, ut vos Dei Filium agnoscentes, digne tanto honore conversemini: quia una dignitas est, qua agnoscuntur propria instituta.
Cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia. Et mentis et corporis. Humilitas vera nihil sibi vindicat, mansuetus nulli nocet, patiens nulli vicem reddit injuriae.
Supportantes invicem in charitate. Sufferunt et philosophi, sed non in charitate. Nos vero non ut laudari, sed ut ille, quem sustinemus proficiat, diligentes 30.0831C| sustinere debemus.
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Per vinculum pacis in vobis unitas spiritus continetur. Multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una.
Unum corpus, et unus spiritus: sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unum consensum debet habere in uno corpore omnium compago membrorum, quae ad unam spem sunt vocata salutis. Unde diligentius legere debent hunc locum hi qui, in saeculi occupationibus ligati, putant sibi licere peccare, et aliis non licere: cum omnes in unum corpus baptizati, eumdem spiritum acceperint, et in una spe vocati sint Dei. Sive sic: si unum spiritum habetis, et ex 30.0831D| uno Patre Deo nati estis, nolite vobis de terrena nobilitate aliquid arrogare, ne vestram gloriam amittatis.
Unus Deus et Pater omnium. Etiam eorum, qui ex gentibus crediderunt.
Qui super omnes, et per omnia et in omnibus nobis. Super omnes virtutes, ut potens, per omnia opera sua: qui immensus omnibus Christianis, secundum quem habitare dignatur.
Unicuique autem nostrum data est gratia. Non multa sunt corpora per varietatem gratiarum, sed membra diversa.
Secundum mensuram. Non tam nostrae capacitatis, quam illius largientis.
30.0832A| Donationis Christi. Ad quam gratiam, qui se aptaverit, ipsam consequitur: ut puta, qui studiosus legis est, sapientiam multam: oranti et jejunanti conceditur spiritus potestas.
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quos diabolus captivos tenebat ad mortem, Christus captivavit ad vitam: ad caput nostrum in coelestibus collocandum.
Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit. Exponit cur dicatur ascendisse, quem nusquam non esse, non dubium est, secundum formam scilicet servi: ad quam non localiter, sed dignanter descenderat.
Primum in inferiores partes terrae. Infernum sub 30.0832B| terra esse, nemo jam ambigat.
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos. Qui descendit cum anima in infernum, ipse cum anima et corpore ascendit in coelum.
Ut adimpleret omnia. Gloria triumphantes, sive quae scripta sunt, sive dum jam humanitas cum divinitate unum effectum est.
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas. Contra Arianos, ut Filii et Patris una sit operatio. Nam ad Corinthios Deum Patrem dicit in Ecclesia ordinasse: hic vero Christum hoc dixisse, commemorat.
Alios vero evangelistas. Omnis apostolus, evangelista: non omnis evangelista, apostolus: sicut Philippus, qui erat unus ex septem.
30.0832C| Alios autem pastores et doctores. Pastores vero omnes, qui sunt idonei ad alios instruendos. Omnis ergo pastor, doctor: non omnis qui doctor est, et pastor.
Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Ut perficiantur sancti, sive eorum numerus impleatur, omnes sunt constituti ad aedificandam Ecclesiam, quae corpus Christi est: ut omnes ad perfectionem fidei perducant.
Donec occurramus omnes in unitate fidei. Hoc votum etiam falsis doctoribus inest, id est, volo omnes esse sicut me.
Et agnitionis Filii Dei. Ille agnovit gratiam Filii Dei, qui non peccat: quia omnis qui peccat, non videt eum, nec cognovit eum.
30.0832D| In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Qui enim se dicit in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, ambulare: et non annorum ejus aetatem, sed plenitudinem imitari.
Ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae. Ut non simus ignorantes, nec dubii, ac vacillantes, et more imperiti gubernatoris, omnis doctrinae vento nostrae fidei vela appendentes, ne facile naufragemus, aut ad portum perfectionis numquam pervenire possimus.
In nequitia hominum, in astutia. Nequitia hominum, astutis disputationibus a recto fidei cursu detorquet incautos.
Ad circumventionem erroris. Sive cum multi quoddam 30.0833A| erroris sui remedium putent, si multos secum traxerint ad errorem: sive errantibus remedium sine labore promittentes, permanere faciunt in errore.
Veritatem autem facientes in charitate. Omnia inveritate propter charitatem Christi, et nihil in hypocrisi facientes.
Crescamus in illo per omnia. In illius perfectione ex omni parte crescamus.
Qui est caput Christus? ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem. Ex capite connexum corpus, per omnem subjunctionem operationis crescit, dum se alterutrum membra aedificant diligendo: ita ut unumquodque membrum in sua mensura augeatur: hoc est, ut qui est per sapientiam oculus, 30.0833B| in eorum numerum crescat, qui oculi officium gesturi sunt: et singula quaeque membra proficiant.
In mensura uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Dum singula membra crescunt, majus efficitur corpus.
Hoc igitur dico, et testificor in Domino. Quos superius obsecraverat, hic in Domino obtestatione constringit.
Ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant. Nolo, ait, solo vos nomine esse Christianos: et Deum ore confitentes, operibus denegare: sed quantum inter diabolum distat, et Deum, tanta differentia debent filii Dei a filiis diaboli in operibus discrepare. Ne Deum labiis honorantes, cordis timore longius assistamus, et dicatur de nobis: Sine causa 30.0833C| colunt me: hoc est, ex mea cultura nullos accipient fructus.
In vanitate sensus sui. Vani sunt enim omnes homines, quibus non est sapientia Dei.
Tenebris obscuratum habentes intellectum. Scilicet ignorantia, et mundanarum rerum sollicitudinum caligine ac tenebris obscuratum.
Alienati a vita Dei. Illi ideo a vita alienati sunt Dei, quia ignorant: vos autem quia cognovistis Deum, sequi debetis.
Per ignorantiam, quae est in illis. Notandum, quia contemptus ignorantiam generavit.
Propter caecitatem cordis ipsorum. Dicentium, non est Deus.
Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae. 30.0833D| Desperantes poenam impiorum, et praemium justorum, necesse est ut praesentibus voluptatibus adhaereant, qui futura desperant: Venite et fruamur bonis, quae sunt, et caetera.
In operatione immunditiae omnis in avaritiam. Omnia crimina, immunditiae et avaritiae nomine comprehendit.
Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis. Et sicut ille non gentili ritu vivatis. Ille enim vere Christum audivit, et ab ipso didicit, qui nullo similis vitio gentibus invenitur.
Sicut est veritas in Jesu. Sicut ille vere mortuus est et surrexit, ut nos vere in novitate ambulemus.
30.0834A| Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Exposuit quid sit vetus homo, et quomodo deponatur: scilicet ut pristinos errores abjiciat hujus mundi, et non membris corporis, sed mente et conversatione mutetur.
Qui corrumpitur secundum desideria erroris. Faciens voluntatem carnalium cogitationum.
Renovamini autem spiritu mentis vestrae. Sicut Jeremias ait: Facite vobis cor novum, et spiritum novum.
Et induite novum hominem. Ex veteri intellige novum.
Qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Exposuit quid sit hominem ad imaginem Dei creatum: ut scilicet justus, et sanctus, et 30.0834B| verax, sicut Deus: ut sanctitate veritatis, non vanitatis sit praeditus, hoc est, quae vanam hominum gloriam aucupatur, cum scriptum sit: Juste quod justum est persequeris.
Propter quod deponentes mendacium. Hic describuntur ipsae species castitatis, quibus novus homo cognoscitur.
Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Nemo suum circumveniat fratrem: quia unum corpus sumus, et non possunt alterutrum membra se fallere: nec enim manus illudit oculo, aut dentes lacerant membra, nisi forte ubi spiritus immundus inhabitat.
Irascimini, et nolite peccare. Ira non inebriet mentem, sed veritas dispenset: nec tuam injuriam, sed 30.0834C| fratris animadverte peccatum.
Sol non occidat super iracundiam vestram. Ne scientiae lumen in tua indignatione deficiat.
Nolite locum dare diabolo. Irascendo, vel quolibet alio delicto. Porta enim diaboli est peccatum: sicut homo justus Spiritus sancti porta est.
Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret. Alienos labores aliquando direptos, nunc suo labore compenset: et operando tribuat indigentibus, qui multos furando fecit egentes.
Operando manibus suis, quod bonum est: ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Non quod malum: sunt enim multae, vel inhonestae, vel malae artes, ut maleficia, et omnia, quae non ad naturae necessitatem, sed ad concupiscentiarum proficiunt voluptatem.
30.0834D| Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Non unus, nec duo, sed omnes mali sermones: in hoc Christiani debent esse crucifixi.
Sed si quis bonus est ad aedificationem fidei. Non silentium imposuit, sed qualitatem loquendi monstravit, ut omnis sermo fidem aedificet Christianam: et os nostrum solum appetat verbum Dei. Simul notandum, quia hoc universae Ecclesiae praecipitur.
Ut det gratiam audientibus. Hoc est quod alibi dicit: Sermo vester in gratia sit sale conditus: et in sermone nostro gratiam accipiant audientes.
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei. Hominibus loquens, comparationem inducit humanam, ut ex nobis intelligamus quantam Spiritui sancto injuriam 30.0835A| facimus, cum donum ejus in aliqua peccati sorde polluimus: Et quia de hospitio suo nobis condolet: ideo sibi dolens tristis abscedit. Caeterum tristitia et ira et caetera hujusmodi in nobis passiones sunt, quia passibiles sumus: in Deo vero dispensationes Nos illa inviti patimur, ille voluntate ad nostram emendationem assumit. Et haec est, quae assumit Deum et hominem, harum conditionum diversitas et natura.
In quo signati estis in die redemptionis. Signaculum sancti Spiritus in die baptismi accepistis: novum signaculum habere coepistis.
Omnis amaritudo. In qua contristatur Spiritus sanctus. Recte autem posuit amaritudinem, quia ipsa est provocatio.
Et ira. Omnem aufert iram.
30.0835B| Et indignatio. Indignatio ex superbia est, cum aliquem judicamus indignum: ideo eum nolumus sustinere.
Et clamor. Qui ex furore descendit, quem non habeant Christiani. Caeterum Isaias bene clamare jubetur. Sed et ipse Jesus clamabat in templo: Qui sitit, veniat, et bibar.
Et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Quae vel inimico potest vicem reddere.
Estote autem invicem benigni. Servat ordinem legis, ut non solum malitia tollatur, sed etiam benignitas inseratur.
Misericordes. Id est, condolentes.
Donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Remittentes peccata, ne vobis dicatur: Serve 30.0835C| nequam, omne debitum dimisi tibi: oportuit et te dimittere conservo tuo.
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi. Imitatione enim, non natura filii Dei sumus, sicut ait Salvator: Ut sitis filii Patris mei qui in coelis est, etc.
Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Unde et Joannes apostolus ait: In hoc cognovimus charitatem: quia ille animam suam pro nobis posuit. Debemus ergo et nos pro fratribus animas ponere.
Et tradidit semetipsum. Voluntarie ipse se tradidit, non ab alio invitus traditus est.
30.0835D| Pro nobis. Pro peccatoribus, ut fierent justi.
Oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Suavissimus Deo odor est charitas.
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia. Omnia crimina breviter comprehendit, duorum criminum designando radices.
Nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Considerandum scilicet non licere fieri, quod non licet nominare.
Aut turpitudo, aut stultiloquium. Hoc etiam in filiis hominum reprehenditur honestorum.
Aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet. Risum movens, qui gravitati non convenit Christianae: quia ad rem non pertinet coelestem et divinam.
30.0836A| Sed magis gratiarum actio. Hoc magis semper tractare debetis, quomodo Deo et actu et cogitatione placeatis.
Hoc enim scitote, intelligentes, quod omnis fornicator, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Contra illos agit, qui solam fidem dicunt sufficere: quia hujusmodi actus non Deo, sed daemoni exhibentur. Haereditas autem regni coelorum Dei filiis, non diaboli praeparatur.
Nemo vos seducat: Dicendo hoc solummodo opus est, ut fides sit, et homo Christi baptisma consequatur: quamvis peccet, perire non potest.
Inanibus verbis. Quae hominem liberare non possunt.
30.0836B| Propter haec enim venit ira Dei. Ex praeteritis futura cognoscite: si Sodomitis non pepercit, et his qui in diluvio perierunt, parcet vobis?
In filios diffidentiae. Qui non crediderunt iram comminantis se superventuram.
Nolite ergo effici participes eorum. Si in peccatis, judicio desperantium participes fueritis, eritis in poena consortes.
Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quando nesciebatis Domini voluntatem. Nunc vero omnia cognovistis. Quantum ego inter lucem distat et tenebras, tantum a pristina conversatione discrepare debetis.
Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate. Talem habet scientia fructum.
30.0836C| Probantes quid sit beneplacitum Deo. Ex lege probate quid beneplaceat Deo, non quod homines asserunt.
Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Non prodest quidquid fit sine scientia veritatis: quia nec lux potest communicare cum tenebris.
Magis autem redarguite. Non solum communicare nolite, sed etiam redarguite.
Quae enim in occulto fiunt ab ipsis. In secretis locis domorum, vel templi.
Turpe est et dicere. Nobis dicere turpe est, quae illi, vel in tenebris facere non erubescunt.
Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur. Sicut ad Corinthios ait: Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt. Et tunc cadens in faciem adorabis Deum, pronuntians quod Deus vere est in nobis.
30.0836D| Omne enim quod manifestatur, lumen est. Incipit lumen esse cum crediderit, et vobis adjungitur.
Propter quod dicit: Surge qui dormis. Voce alicujus sapientis, conscientiam increduli pulsare cupientis, de somno ignorantiae excitat.
Et exsurge a mortuis. A peccatis, vel idolis.
Et illuminabit te Christus. Cum ei credideris, efficieris et ipse lux.
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes. Quasi filii sapientiae et lucis, ne alicui offendiculum detis, et incipiatis ei causa perditionis existere.
Redimentes tempus. Vestra sapientia, vel cautela.
Quoniam dies mali sunt. Non dies mali sunt per se, 30.0837A| sed per homines: sicut locus malus dicitur, in quo aliquid committitur mali.
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Scrutamini legem, in qua voluntas agnoscitur.
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed impleamini Spiritu sancto. Exponit continentiae utilitatem. Quia luxuriae materiam expetere non convenit crucifixis, sed Spiritu sancto repleri.
Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus. Non in actibus saeculi, sicut ait Propheta: Ut non loquatur os meum opera hominum.
Cantantes et psallentes in cordibus vestris. Ne ore tantum verba Dei resonemus.
Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine 30.0837B| Domini nostri Jesu Christi. Sive bonis, sive malis, sicut ait Job: Sit nomen Domini benedictum.
Deo et Patri. Subjecti invicem in timore Christi. Non humano timore, vel avaritiae studio: sicut quidam suis patronis adulari consueverunt.
Mulieres viris suis subditae sint. Non eos sicut Corinthios lacte alebat, sed perfecto cibo continentiae nutriebat. Timet enim ne cessante in plerisque carnis officio, aut mulieribus subjectio, aut in viris cessaret charitatis affectus: et ne tamquam divortium docuisse crederetur. Caeterum tale est, ut novae vitae praedicator, nulla existente causa, hoc doceret, quod naturaliter possidebant.
Sicut Domino. Quomodo Sara subdita erat Abrahae, dominum eum vocans.
30.0837C| Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo: ita et mulieres viris suis in omnibus. Reddit justam causam subjectionis: quia et prior est vir, et utriusque corporis debet esse Salvator.
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Tam sancta et venerabili charitate.
Et seipsum tradidit pro ea. Ita et vos pro sanctitate uxorum, nec mori si necesse fuerit, recusetis.
Ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Aqua lavit corpus, animam doctrina mundavit, sicut ait ad Hebraeos: Aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda: ita et vos corpora uxorum, conscientiae animas, mundate 30.0837D| doctrinis.
Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Ita sibi Christus mundavit Ecclesiam, ut antiqua crimina ablueret: et novas maculas quomodo incurrimus, et verbo ostenderet et exemplo.
Sed ut sit sancta et immaculata. Si omnibus immaculata est, maculati ab ea alieni esse censentur, nisi rursum per poenitentiam fuerint expurgati.
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Item quales uxores cupiunt invenire, tales exhibeant se uxoribus.
Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Quia duo sunt in carne una.
30.0838A| Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Non ut ei labores et dolores infligat, sed ut securam faciat et quietam. Non nuptias damnat, sed ad continentiam cohortatur.
Sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus. Membra ejus eum debent in omnibus imitari.
De carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam. Amore, si non bono.
Et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Objectio ex persona carnalium, volentium se amare carnaliter, ut quibusdam videtur.
Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ego hoc, inquit, in Christo intelligendum dico, et in Ecclesia: unde vos majore 30.0838B| affectu debetis uxores vestras sanctas diligere spirituales, qui ante dilexistis peccatrices, et in gentilitate carnales.
Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. Subjecta sit ei tamquam infirmior, ut regnetur.
CAPUT VI. Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Parat illos disciplinae, qua illos a parentibus secundum Deum praecepit erudiri.
Hoc enim justum est. Ut mutuam invicem dilectionem exhibeatis.
Honora patrem tuum et matrem tuam. Jubet honorare parentes, sed bonos. Caeterum contra Deum 30.0838C| viventes ipse etiam Moyses prohibuit agnosci.
Quod est mandatum primum. In secunda tabula primum, quae ad humanitatem pertinentia praecepta sex numero continebat. Prima enim tabula proprie officia exigebat.
In promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Non in hac terra, in qua impii nonnumquam, et in parentes scelesti, senescunt: sed super terram illam quam Dominus mitibus promittit, in qua justi habitabunt, et cujus bona visuros esse se credunt.
Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Sive in moderatione. Et non irrationabiliter verberando: sive ne eos ad saecularia 30.0838D| studia provocantes, iracundiam discere faciatis: sed divinae legis eos instituite disciplinis. Talibus ergo parentibus praecepit obedire.
Servi, obedite dominis carnalibus. Non enim venit Christus conditiones mutare. Nam servitium non natura dedit, sed captivitas fecit: neque ex maledicto Cham, ut quidam putant, cum ex eo reges legamus esse generatos. Maledictum illud in filiis Cham impletum est, qui Israel sunt subjugati. Providet sane hic Apostolus, ne doctrina Dei in aliquo blasphemetur, si credentes servi suis dominis inutiles fiant. Et qui forte permissurus erat, alios servos fieri Christianos, de ipsis jam factis incipiat poenitere. Si vero viderit eos in melius profecisse, et ex infidelibus 30.0839A| fideles effectos, non solum alios optabit credere famulos suos, sed etiam ipse fortasse salvabitur.
Cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri. Cum omni obedientia et festinatione humilitatis, priori superbia et simulatione deposita.
Sicut Christo. Hoc in Christo fit, quidquid ejus contemplatione hominibus exhibetur.
Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Non timentes dominos tantum, quasi ipsi non Deo placere volentes.
Sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo. In his quae Dei non sunt contraria voluntati. In multis enim concordat cum lege naturali animus dominorum, quia servos et fideles, et sobrios, et castos, et humiles habere desiderant.
30.0839B| Cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus. Non cum murmuratione, ne apud homines gratia, apud Deum mercede privemini.
Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Quidquid propter Dominum feceris, habebis ab ipso mercedem, nec te desperare faciat conditio servitutis.
Et vos, Domini, eadem facite illis. Ne si fugerint, tuae malitiae incipias deputare, non legi. Hoc etiam paganus fecisset, si aliter tractaretur praeceptum: et tu audire de illo non vis, quod justum est?
Remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis: et personarum acceptio non est apud Deum. Minamini propter disciplinam; sed remittite 30.0839C| propter misericordiam, et ut vobis a vestro Domino remittatur, apud quem utique unum estis, ut haereditas quae promissa est una sit in vobis.
De caetero fratres. Generaliter epistolam exhortatione concludit.
Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Exemplo Domini et virtute.
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Contra spirituales hostes spiritualia arma sumenda sunt, ut a dissimilitudine naturae diaboli armorum fortitudine protegatur.
Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Caro et sanguis homo dicitur.
Sed adversus principes et potestates. Qui sibi principatum in hujus mundi homines usurparunt, et qui 30.0839D| ignorantes animas per peccata seducunt.
Adversus mundi rectores tenebrarum harum. Contra daemonum potestatem, qui sibi in homines mundi hujus potestatem capientes, ignorantiae erroribus praesumunt: qui tenebris comparantur, sicut ipse ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
Contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Sunt autem spirituales bonitates in coelestibus, in aere, ubi volucres coeli appellantur.
Propterea accipite armaturam Dei. Quia tales habetis inimicos.
Ut possitis resistere in die malo. Non sibi malus est dies, sed nobis, quando impugnamur a malo.
30.0840A| Et in omnibus perfecti stare. Non in aliquantis perfectum vult hominem; sed et hoc notandum, quod omnes ad perfectionem hortatur.
State ergo succincti lumbos vestros. Perfecte state, lumbis mentis succincti, hoc est, in omni praelio praeparati, et ab omnibus curis saeculi expediti.
In veritate. Non hypocrisi: nemo enim coronatur, nisi qui legitime certaverit.
Et induti loricam justitiae. Sicut lorica multis circulis vel armillis intexitur, ita et justitia diversis virtutum connectitur speciebus. Monet autem non solum peccatoris conscientiam, sed et ventris continentiam; necnon et ad femorum usque pertingit libidinem coercendam.
Et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis. 30.0840B| Cum fiducia incedentes, intrepide praedicate.
In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. In omnibus certaminibus fide muniamur. Quia sicut scutum ipsorum quoque armorum defensio est, et sine hoc omnis armatus inermis est, ita et hae virtutes sine fide salvare non possunt. Nam sicut scutum omnia injecta repellit et recutit, ita et fides omnes diaboli persuasiones exstinguit, quamvis quasi lumen rationis habere videantur.
Et galeam salutis assumite. Quae omnes capitis sensus a pravis officiis protegat et abscondat.
Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Nemo militum audet ad bellum sine gladio proficisci: se enim utcumque tueri potest, sed hostem non valet 30.0840C| occidere. Nonnumquam etiam ab audaci inimico perimitur, et armis omnibus exspoliatur: ita sine Dei verbo, justitia omnis intuta est.
Per omnem orationem et obsecrationem. Semper hunc gladium postulate.
Orantes omni tempore in spiritu. Non impediaris orare semper, et pro rebus spiritualibus deprecari.
Et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione. Nihil enim prodest dormientis more latere corpore, et animo praegravari: dum in hac vanitate nec ab homine possit aliquid impetrari.
Pro omnibus sanctis. Sancti estote, ut possitis orare pro sanctis.
Et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. 30.0840D| Ut abundanter et sine metu exponam persecutiones vel odia Judaeorum, muniti in Christi populi ratione.
Pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. Omnis enim verbi legator talia necesse est ut sustineat; sed verbum Dei non potest alligari: tunc enim major fiducia erit si rationabiliter dicatur, et si abundanter exprimatur ratione.
Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus ater, et fidelis minister in Domino, quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Sollicite agit, non solum ut proficiant, 30.0841A| sed et ne in tribulationibus deficiant, vel ne in aliquo contristentur.
Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pax, et charitas et fides, perfectum faciunt Christianum. Tamen sine fide infructuosa est charitas, sicut fides sine charitate, 30.0842A| vel pace. Charitas major est pace. Potest enim odio non haberi quis, non tamen et amari.
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. In quorum corde, adulterino more, per saecularia Christi dilectio non violatur.
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT PRIMUM. 30.0841A| Paulus et Timotheus servi Jesu Christi. Ambo servi, non ambo apostoli. Omnis enim apostolus, servus: non omnis autem servus, apostolus.
Omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis. 30.0841B| Quia nemo sine Christo sanctus est: et sanctis, non omnibus Philippensibus, id est, non etiam paganis.
Cum episcopis et diaconibus. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Hic episcopos presbyteros intelligimus: non enim in una urbe plures episcopi esse potuissent, sed etiam hoc in apostolorum Actibus habetur.
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri. Bonorum memoriam cum gratiarum actione celebrat.
Semper in cunctis orationibus meis. Ostendit circa eos dilectionem suam, pro quibus semper orat.
Pro omnibus vobis. Quia omnes tales estis.
Cum gaudio deprecationem faciens. Non in peccati alicujus tristitia, vel moerore.
Super communicatione vestra in Evangelio Christi. 30.0841C| Quia mihi communicastis in Evangelio praedicando.
A prima die usque nunc. Ab initio fidei vestrae, deprecor, ut perseveretis: sive quod communicatis ab initio praedicando.
Confidens in hoc ipsum. Confido me impetrare.
Quia qui coepit in vobis opus bonum. Coepit doctrinam, sive gratiam scientiae largiendo.
Perficiet. Perficiendo quod docti fuerint, ut doceant.
Usque in diem Christi Jesu. Usque ad diem, quo de corpore recedebant. Ex quo jam ad Domini unusquisque servatur adventum.
Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis. Charitas enim omnia sperat.
Eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Tantum vos diligo, ut mihi memoriam vestri, nec 30.0841D| haec tribulatio, nec sollicitudo defensionis auferat.
Et in defensione et confirmatione Evangelii. Confirmatio Evangelii, est constans tolerantia praedicantis.
Socios gaudii mei omnes vos esse. Hoc sentio de vobis et credo: quia sicut meae tribulationis socii estis, ita eritis et gaudii sempiterni. Sive sic: scio vos ita Evangelio credidisse, ut etiam in tribulationibus meis pro ejus defensione mecum pariter gaudeatis.
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Jesu Christi. Sive esse ejus in visceribus, sive ita vos desidero tamquam viscera Christi.
30.0842A| Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet. Ut vos in eo quod habetis, amplius abundetis.
In scientia, et in omni sensu, ut probetis potiora. Notandum, quia scientibus adhuc scientiam deprecatur, 30.0842B| ut sinceres in omnibus esse valeant. Nemo enim aeger, an sanari possit, agnoscit.
Ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi. Sinceris materia est, quae naturam suam servat, nulla extrinsecus corruptione fucata: tale vinum semper in melius proficit, non in pejus.
Repleti fructu justitiae per Jesum Christum. Non solum sinceres ab omni corruptione sitis, sed etiam fructu justitiae, abundetis exemplo Christi: qui non modo malitiam non habet, sed etiam bono rebundat.
In gloriam et laudem Dei. Ut glorietur Deus in actibus vestris.
Scire autem volo vos, fratres, quia quae circa me sunt. Hic consolatur eos de sua tribulatione: qui 30.0842C| audierant, eum vinctum in urbe Roma custodiri.
Magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo, in omni praetorio, et in caeteris omnibus. Non solum non obsunt, sed etiam profuerunt, dum manifestatur, me non pro aliquo crimine, sed pro Christo omnia sustinere.
Ut plures e fratribus in Domino confidentes. Plures mea tribulatione constantes effecti sunt, quam doctrina.
In vinculis meis abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Vinculorum meorum exemplo sunt incitati, dum me viderunt pro Christo libentissime sustinere.
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem. Dum mihi apud credentes gloriam auferre se putant, 30.0842D| ne solus mihi vindicare videar scientiam praedicandi.
Quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant. Alii etiam alios salvare volentes, fideliter Christum annuntiant.
Quidam ex charitate. Quidam vero ex mea charitate adjuvant me, Evangelium defensando.
Scientes quoniam in defensione Evangelii positus sum. Non humanae dilectionis affectu, sed quia sciunt, me a Domino ad defendendum Evangelium ordinatum.
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes, pressuram se suscitare vinculis meis. Alii dolore praedicant ad me gravandum, 30.0843A| quasi plures discipulos facientem, et doctrina mea totum orbem implere conantem: ut ex hoc saltem major mihi cumuletur injuria, vel pressura.
Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem. Odii, vel invidiae.
Sive per veritatem. Simplicis, vel purae praedicationis.
Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Non mihi curae est, qua praedicent mente, dummodo (quod cupio) Christi nomen omnibus innotescat, et a multis credatur. Quapropter et modo gaudeo, et in futuro gaudebo.
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem. Quod mihi nocere putant, in salutem proveniet: quia non solum per verbum et 30.0843B| passionem meam: sed etiam per odium Christi Ecclesia augmentatur.
Et subministrationem spiritus Jesu Christi. Quia ad meam per omnia salutem gubernati.
Secundum exspectationem et spem meam. Quia de omnibus his exspecto et spero mercedem.
Quia in nullo confundar. Neque in vita, neque in morte, neque in contumeliis, neque in opprobriis, denique in nullo Apostolus confundebatur. Nos in omnibus erubescimus: et in quo vituperamur, ultra non facimus, quamvis secundum Deum coeperimus: unde ostendimus, non laudibus, non Christo servire. Apostolus non confundebatur in catenis, nos confundimur in opprobriis.
Sed in omni fiducia, sicut semper. Nulla res me poterit 30.0843C| deterrere.
Et nunc magnificabitur Christus in corpore meo. Inimicis suis insultat, quod ei nocere non valeant. Si enim eum occiderint, martyrio coronabitur. Si servaverint ad Christum annuntiandum, plurimum facient fructum.
Sive per vitam, sive per mortem. Et vita nostra et mors ad magnificentiam pertinet Christi.
Mihi enim vivere Christus est. Non alia causa volui vivere nisi Christi, ut ejus corpus aedificem.
Et mori lucrum. Corona.
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Si vivere in carne me voluerint, habebo tempus operandi.
Et quid eligam, ignoro: coarctor autem e duobus. 30.0843D| Intantum mihi utraque conveniunt, ut quid eligam scire non possim.
Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos. Illud melius mihi, istud necessarium vobis. Et mortem illos non timere, sed diligere debere eos, suo demonstrat exemplo; et ut non contristentur, mansurum se in carne spiritu prophetico promittit.
Et hoc confidens scio, quia manebo. Non solum credo, sed etiam certissime novi.
Et permanebo omnibus vobis. Non mihi, id est, non mei causa.
Ad profectum vestrum, et gaudium fidei. Ut profectum 30.0844A| de fructu fidei vestrae, et gaudium habeatis, sive ut gaudeatis: quia vestra me fides et oratio conservavit.
Ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. Ut postquam viserim vos, iterum abundantius gratulemini.
Tantum digne Evangelio Christi conversemini. Omnia ejus praecepta servantes, sive digne Evangelii praedicatoribus conservare debetis.
Ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis: quia statis in uno spiritu. Sicut legimus: quia erat eis cor unum et anima una: nec quisquam suum dicebat, sed erant illis omnia communia.
Unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit.
30.0844B| Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Neque versutis disputationibus, nec passionibus, opprobriisque turbemini. Quia vobis magis ad mercedem possunt prodesse. Sicut apostoli ibant gaudentes, quia pro nomine Domini digni habiti sunt contumeliam pati.
Et hoc a Deo, quia vobis donatum est pro Christo. Quia vult vos coronari probatos: sicut Job permittitur tentari. Quia nec vinci habebat, et ejus gloria amplianda erat, adversario superato atque confuso.
Non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. Occasio fidei a Deo donata est: quia si non venisset Christus et docuisset, non utique crederemus: caeterum et fidem voluntariam in actibus legis 30.0844C| legimus. Non solum ergo vult ut fidei meritum, sed etiam ut martyrii praemium habeatis, dum vos tentari Deus patitur, ut vincatis.
Idem certamen habentes, quale et vidistis in me et nunc audistis de me. Nihil novum patimini: sed hoc quod praesentes vidistis in me, et nunc absentes de me audistis. Non sit ergo illud vobis indignum, in quo nos conspexistis gloriari.
CAPUT II. Si qua ergo consolatio in Christo. Si in omni tribulatione ab ipso solo consolamini, non sit vestra consolatio, patrimonium terrenum.
Si quod solatium charitatis. Charitas Christi, non amicorum.
30.0844D| Si qua societas spiritus. Spiritualium, non carnalium.
Si qua viscera miserationis. Vestri miseremini potius, quam parentum.
Implete gaudium meum. Quod jam habeo ex parte: in talibus enim doctor exsultat. Aliter: Si qua mihi a vobis consolatio exhibetur in Christo, et si quod solatium charitatis: si qua vos societas spiritus connectit, et si qua sint apud vos viscera pietatis: hoc mihi praestate, quod rogo, ut gaudium nostrum unitatis et electionis impleatis.
Ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes. Nolite charitatem scindere, sentiendo diversa.
30.0845A| Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam. Ne aliquid, non Dei aemulatione faciatis, sed ut quisque alius videatur.
Sed in omni humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Si omnes, a quibus injuriam patimur, superiores esse arbitraremus, facile patientiam servaremus. Nemo enim a patre, vel a Domino aegre fert se injuriam consecutum.
Non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. Non quae nobis solis expediunt, sed quae aliis prosunt.
Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Vult ostendere Christum, non pro se, sed pro aliis passum: sive, tam humilis sensus sit in vobis, quam fuit in Christo. Multi praeterea hunc locum ita intelligunt, 30.0845B| quod secundum divinitatem se humiliaverit Christus, secundum formam videlicet, secundum quam aequam aequalitatem Dei, non rapinam usurpaverit, quam naturaliter possidebat. Et exinanivit se, non substantiam evacuans, sed honorem declinans: formam servi, hoc est, naturam hominis inducendo: et per omnia homo tantummodo atque humilitatis suae obedientiae, nec crucis mortem recusando. Quod in Christo Jesu, secundum quod unctus est, Christus est: Jesus nomen accepit: hoc est, secundum hominem.
Qui cum in forma Dei esset. In qua erat, sive quia absque peccato erat: ad imaginem Dei scilicet.
Non rapinam arbitratus est esse aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit. Quod erat, humilitate celavit: 30.0845C| dans nobis exemplum, ne in his gloriemur, quae forsitan non habemus.
Formam servi accipiens. Ita ut etiam pedes lavaret discipulorum.
In similitudinem hominum factus. Interdum similitudo recipit veritatem: nam genuit Adam filium secundum imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen ejus Seth. In similitudine humana, humilitate serviendo, cum omnium Dominus esset.
Et habitu inventus ut homo. Hoc ut verum sit, sicut quasi un geniti a Patre, ita intelligendum.
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Ut nobis perfectae obedientiae monstraret exemplum.
Mortem autem crucis. Qua nulla mors potest esse 30.0845D| deterior.
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen. Quia se assumptus homo humiliare dignatus est, divinitas quae humiliari non potest, eum qui humiliatus fuerat, exaltavit. Sed et illi donatum est nomen, quia ante non habuit: unde rectius locus hic secundum humanam naturam intelligendus est, quam divinam. Si ergo nos ex alto respicimus, exemplo Christi fratribus serviamus. Si enim ille Dominus et magister, servis et discipulis ministravit: quanto magis nos aequalibus et majoribus servire debemus, et Deo et sanctis ejus usque ad mortem etiam obedire! ne magistrum humilem superbi discipuli non 30.0846A| sequamur, et Dominum mitem servi contemnamus ingrati.
Quod est super omne nomen. Cui enim angelorum dixit, Filius meus es tu.
Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium. Ut omnes simul hominem adorent cum Verbo assumptum.
Et infernorum. Hic infernorum custodes inducit.
Et omnis lingua confiteatur. Omnium gentium scilicet.
Quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Hoc est, in natura et gloria deitatis, dum ejusdem est gloriae cujus Pater.
Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis. Exemplo ejus, qui usque ad mortem obedivit.
30.0846B| Non in praesentia mei tantum. Quasi servi ad oculum servientes.
Sed multo magis nunc in absentia mea. Quia si quid, me praesente, liberius agebatis, corrigere poteram.
Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Non cum negligentia, sed sicut ait Job: Verebar omnia opera mea propter Deum, sciens quod non parceres delinquenti. Et super humilem, et quietum, et trementem verba Dei Spiritus sanctus requiescit.
Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere. Velle operatur suadendo, et praemia promittendo: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Caeterum perficere nostrum omnino, nec velle quidquam est: quia utrumque ejusdem loci definitione tenetur.
30.0846C| Pro bona voluntate. Si in ea maneatis.
Omnia autem facite sine murmurationibus. Ingratus est servus, qui gravia domini sui queritur esse praecepta. Qui enim murmurat de praeceptis, dubitat de praemiis. Hic etiam si operatur, non est sine querela. Unde alibi ait: nec murmuraveritis, et caetera.
Et haesitationibus. De mercede futura.
Ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione. Sicut Deus vos fecit. Considerate cujus filii sitis: qui cum in omnibus sanctus ac purus sit, filios non potest habere degeneres.
In medio nationis pravae atque perversae. Quae omnem rationabilis naturae pervertit ordinem, et perdidit.
Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic luceat Dei genus in genere humano, sicut sol et 30.0846D| luna illuminant mundum.
Verbum vitae continentes. Ut per vos illuminentur, et exemplo confirmentur.
Ad gloriam meam. Gloria patris filiorum est, ut ait Salomon.
In die Christi. In die judicii.
Quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Qui talem Deo populum acquisivi.
Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Etiam si occidat: quia sacrificium et obsequium fidei vestrae obtulit Deo: vincit profectus vestri gaudium tristitiam poenae, vel mortis. Sive: Jam non timeo mori 30.0847A| sacrificio fidei vestrae consummato: sive quia fidei vestrae ministravi.
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Quia mihi grande praemium est pro vobis occidi: sive quia mihi expedit solvi.
Spero autem in Domino Jesu Timotheum me cito mittere ad vos. Dat exemplum non timere quid definiendi, sed omnia spe Domini promittendi.
Ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Ut sciatis, quia vos meae passiones minime terruerunt.
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Qui ita mecum pro omnium vestrum salute sollicitus sit.
Omnes enim quae sua sunt, quaerunt. Commodum, 30.0847B| vel quietem, nolentes pro anima tribulari.
Non quae Jesu Christi. Non curantes de corpore, vel exemplo Christi, qui pro omnium salute mori minime recusavit.
Experimentum autem ejus cognoscite. Ut qualis sit, noveritis.
Quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Secundum hominem, propter homines factus obediens usque ad mortem.
Hunc igitur spero me mittere ad vos mox ut videro, quae circa me sunt. Modo enim incertus sum.
Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Non solum illum mitto, quem unicum habeo solatium.
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, 30.0847C| et cooperatorem. Necessarium vobis et cooperatorem propter Evangelii opus.
Et commilitonem meum, vestrum autem apostolum. Commilito propter honorem: quia et ipse acceperat in illis apostolatus officium.
Et ministrum necessitatis meae mittere ad vos. Quia venit meae necessitati ministrare pro vobis.
Quoniam quidem omnes vos desiderabat. Charitatem ejus circa illos sollicitam commendat, ut et ipse ab eis amplius diligatur.
Et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. Tristitiae vestrae causa moestus erat, eo quod vos per infirmitatis suae nuntium paveret nimium contristatos.
Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus 30.0847D| misertus est ejus. Ut majorem docendo colligat fructum.
Non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Ne tristitiam carceris tristitia desolationis augeret.
Festinantius ergo misi illum, ut viso illo, iterum gaudeatis. Pro cujus absentia novi vos contristari.
Et ego sine tristitia sim. Quam mihi vestra tristitia generat.
Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino. Solventes, si quem scrupulum de ejus tarditate animus forte susceperat.
Et ejusmodi cum honore habetote. Non solum hunc, 30.0848A| qui vester est doctor, sed et omnes, qui talis gratiae sunt, honorate.
Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit. Qui mihi non timuit in carcere ministrare.
Tradens animam suam. In manus inimicorum: hoc est paratus ad mortem.
Ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. Ut reliquum vestrum erga me solus impleret obsequium.
CAPUT III. De caetero, fratres mei, gaudete in Domino.
Non in rebus humanis, vel in aliquo praeterquam in Domino gaudeatis.
Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum. Eadem repetere, quae praesens dixeram.
30.0848B| Vobis autem necessarium. Sicut horto crebrius irrigari.
Videte canes. Hic contra pseudoapstolos ait Christi Evangelium lacerantes.
Videte malos operarios. Qui quod nos bene construximus, destruere conantur.
Videte concisionem. Concisio enim potius, quam circumcisio sunt dicendi.
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo. Nos sumus viri Judaei, qui non unius membri pellem, sed totius carnis vitia amputamus, spiritualiter scilicet circumcisi.
Et gloriamur in Christo Jesu: et non in carne fiduciam habentes. In sola fide Christi, non in circumcisione carnali.
30.0848C| Quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Ne quis putet me hoc ideo dicere, quia ego gloriandi causam non habeam, et idcirco non glorier.
Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis circumcisus octavo die, et ex genere Israel. Quia ex illis forte aliqui erant proselyti: ego secundum genus, non post annos, ut aliqui peregrini.
De tribu Benjamin. Quae semper cum Juda conjuncta fuit.
Hebraeus ex Hebraeis. Non ex gentibus proselytus.
Secundum legem pharisaeus. Legisperitus, vel divisus a turba, qui non possem posse quod probarem.
Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei. Tantam habui aemulationem, ut nescius etiam Ecclesiam insectarer.
30.0848D| Secundum justitiam, quae in lege est. Primus fui in omnibus, in quibus illi falso gloriantur: sed quia hoc tempore illa non valere cognovi, ideo illa nullius duco momenti, et tamquam impedimenta projicio, quibus me vitam acquirere posse putabam.
Conversatus sine querela. Omnium justificationum, et caeremoniarum purificationem, et mandata complebam: sed haec nulla putavi, dum crederem Christo, quae lex ipsa promiserat.
Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Ad comparationem inventi auri, contemnitur aeramentum, quamvis ab uno sit conditum, et pro temporis qualitate necessarium.
30.0849A| Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. Stercora ciborum sunt reliquiae, et quondam rerum utilium purgamenta.
Ut Christum lucrifaciam, ut et inveniar in illo. Ut Christum habeam caput, et ejus inveniar membrum.
Non habens meam justitiam, quae ex lege est. Hoc est, ex meo labore quaesitam.
Sed illam quae ex fide est Christi Jesu, quae ex Deo est justitia in fide. Sed illam quae a Deo proprie, et sola fide collata est Christianis.
Ad cognoscendum illum. Ut beneficium ejus perfecte cognoscam.
Et virtutem resurrectionis ejus. Quia ideo surrexit, 30.0849B| ut nos similiter resurgamus. Qui autem hoc vere cognoscit, satis agit, si omnino non peccet.
Et societatem passionis illius; configuratus morti ejus. Si enim compatimur, et convivemus.
Si quomodo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Ad illam quae perfectorum est proprie, non ad illam, quam etiam invitos habere necesse est.
Non quod jam acceperim. Quia mundi nondum finis advenit: sed in spe est, quod credimus, non in re.
Aut jam perfectus sim. Adhuc ait se de perfectione hac, et de tali resurrectione suspensum.
Sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Si comprehendam meritum apostolatus, in quo apostolatu a Christo sum reprehensus.
30.0849C| Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Se humiliando, omnibus gloriam tollit, et universos provocat ad perfectionem.
Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens: ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum. Hoc solum scio, quia quotidie proficio: et praeteritum laborem computans, ad priora festino: sive Legis obliviscens, ad perfecta Evangelii praecepta me teneo.
Ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quod perfectis Deus promisit in Christo in coelis: quod non nisi vincentes accipient.
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Quomodo negat se esse perfectum, si alii sunt: nisi humilitatis 30.0849D| gratia hoc dictum accipias? Quicumque perfectus est, hoc sentiat: vetera scilicet obliviscendo, nova sectando. Quia perfecti debent esse discipuli Christi; licet superius de perfectione praemii: hic vero de scientia sit locutus.
Et si quid aliter sapitis, et hoc vobis revelabit Deus. Si quid alii Deus revelavit. Aliter, inquit, non aliud: hoc est, alia assertione, non fide.
Verumtamen ad quod pervenimus. Ad perfectionem novi Testamenti.
30.0850A| Ut idem sapiamus. Idem sit: aliter scilicet alter non astruat.
Et in eadem permaneamus regula. Non enim scire sufficit sine facto.
Imitatores mei estote, fratres. Me sequimini, non falsos apostolos.
Et observate eos quia ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Dupliciter dicitur observare, vel ad imitandum, ut hic: vel ad cavendum, sicut ad Romanos ait: Observate eos qui dissensiones et offendicula faciunt.
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis. De his dicit, qui spem passionis Christi, per quam peccata dimissa sunt, auferentes, in lege caeremonias collocabant. Potest et de Joviniani studiis accipi, 30.0850B| qui jejuniorum afflictiones et omnem corporis cruciatum, in luxuriam et epulas converterit.
Nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi. Notandum quod vero affectu, omnium salutem optaverit, qui etiam inimicos crucis Christi deflebat, ultro in interitum properantes.
Quorum finis interitus. Quia in corruptione seminant carnis.
Quorum Deus venter est. Qui se in hoc putant Deo servire, si comedant, non audientes Prophetam dicentem: Si manducaveritis et biberitis, nonne vos manducatis et bibitis?
Et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. In circumcisione verecundi membri.
Nostra autem conversatio in coelis est. Hoc non potest 30.0850C| dicere terrenis vitiis mancipatus.
Unde etiam Salvatorem exspectamus, Dominum nostrum Jesum Christum. Qui caput est nostrum.
Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Sicut monstravit in monte, cum unum ex viventibus, et unum ex mortuis, claritatis suae corpori configurat: exemplum resurrectionis ostendens, et in mortuis, et in viventibus.
Secundum operationem virtutis suae: qua etiam possit subjicere sibi omnia. Quia non solum conformavit nos, sed etiam corpori suo omnia fecit esse subjecta, sive secundum sententiam, qua sibi cuncta subjecit, etiam hoc illi possibile est.
CAPUT IV. 30.0850D| Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi. Quia perfectiores.
Gaudium meum, et corona mea. Per vos in praesenti laetificor, et in futuro coronabor.
Sic state in Domino, charissimi. In sola Christi fide, ut superius comprehendi, spem ponentes, et in conversatione coelesti.
Evodiam rogo, et Syntichen deprecor idipsum sapere in Domino. Quod dicit, id est: Una mecum hae 30.0851A| mulieres scientes erant legis: quia similiter ut istas eadem sentire commemorat et hortatur.
Etiam rogo et te, Germane compar. Germanus dictus est nomine, qui erat compar officii.
Adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio. Non viros, sed feminas, quae erant docentes: non in Ecclesia, sed in domo.
Cum Clemente et caeteris adjutoribus meis. Clemens ex philosopho magnae doctrinae vir, qui Romae episcopus fuit.
Quorum nomina sunt in libro vitae. Ne moleste ferrent sua nomina in hac Epistola comprehensa, scripta esse dicit in coelis. Hujus libri etiam Moyses et David meminit, et Dominus in Evangelio.
Gaudete in Domino semper. Quae saeculi gaudium 30.0851B| non habetis.
Iterum dico gaudete. Repetit, ut magis ac magis gaudium confirmetur.
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Judaeis et gentibus omnibus, qui vos tribulant et persequuntur.
Dominus enim prope est. Scit quid opus sit antequam petatis ab eo: sive de congruentibus cogitationibus sollicitudinem gerite: quam enim Dominus nobis prope sit, optime novistis secundum illud: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde.
Nihil solliciti sitis. Nolite cogitare, quid manducetis, aut quid induamini. Haec omnia gentes inquirunt.
Sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. Non cum murmuratione, aut tristitia: tunc potest oratio 30.0851C| vestra digna esse auribus Salvatoris, si pro omnibus, quae patimini, gratias referatis, sicut apostoli faciebant.
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. Qua malos sustinet et ingratos. Christi pax, qua pro suis persecutoribus exorabat, si recogitemus, omnem mentem superat et inclinat. Haec ergo pax corda et intelligentias vestras exemplo Christi custodiat.
De caetero fratres. Ad extremum, ut omnia breviter comprehendam.
Quaecumque sunt vera. Permanenda.
Quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae. Quia omnis natura humana novit diligenter amare 30.0851D| quod bonum est.
Si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me: Virtus tolerantiae, sive laus conversationis, et reliqua bona, quae et didicistis verbo, et accepistis exemplo, et audistis auribus, et vidistis oculis: haec tantummodo cogitate.
Haec agite. Non enim sola sine actu sufficit cogitatio. Haec posteriora, illa explanant superiora.
Et Deus pacis erit vobiscum. Si haec non modo cogitetis, sed etiam faciatis.
Gavisus sum autem in Domino vehementer: quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis. Occupati autem eratis. Iterum florem 30.0852A| boni operis recepistis, qui mei immemores, occupatione, non voluntate arefacti fueratis effecti.
Non quasi propter penuriam dico. Non propter meam inopiam, sed propter vestrum fructum dico, me esse gavisum.
Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. A Christo omnia aequanimiter ferre sum edoctus.
Scio et humiliari: scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum: et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Ut nec abundantia extollar, nec frangar inopia.
Omnia possum in eo qui me confortat. Dans intelligentiam, vel sua doctrina confirmat.
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Non enim debuit mea inopia vestram impedire 30.0852B| mercedem.
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit. Quando profectus sum, scitis: quia vos solos, a quibus sumptus accepimus, elegimus, fideliores vos omnibus judicantes.
In ratione dati et accepti, nisi vos soli. Dantes carnalia, spiritualia accepistis.
Quia et Thessalonicam semel, et bis in usum mihi misistis: non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Abundans fructus orationis est, cum sanctis etiam absentibus ministratur.
Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum exceptis ab Epaphrodito, quae misistis. Provocat eos laudando et gratias referendo.
30.0852C| In odorem suavitatis. Odor suavitatis, non in re oblata, sed in mentis devotione consistit: sicut sacrificium Noe Deus describitur odoratus, cum ipse dicat, nec carnibus, nec animalium sanguine se delectari.
Hostiam acceptam, placentem Deo. Notandum quod eleemosyna hostia appellatur: quae sicut a sanctis oblata, accepta est: ita eorum qui in peccatis duraverint, reprobatur.
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum: Amen. Quia ut perfecti alia desiderare non poterant, nisi quae sunt secundum divitias Dei, non saeculi, et quae ad gloriam pertinent Christi.
30.0852D| Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres. Erant enim omnes sancti, quos salvere jubet, et omnes praecepit salutari: sicut et in omnibus Epistolis facit: et proculdubio verum dixisse credendus est. Si vere sancti erant, peccatores utique non erant; et quia non peccatores, sed sancti erant: tam poterant esse, quod erant, quam poterant non esse quod non erant. Igitur sanctos homines hac ratione esse possibile est.
Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Qui sunt nuper de Caesaris domo conversi.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro: Amen.
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT PRIMUM. 30.0853A| Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu: Gratia vobis, pax a Deo Patre nostro. Et Christo Jesu Domino nostro.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes. Sine exceptione personarum, vel notitiae, solam diligitis in omnibus sanctitatem.
Propter spem, quae reposita est nobis in coelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos. Non propter hominum laudem, sed propter vitam aeternam, quae in Christo est.
Sicut et in universo mundo est, et fructificat. Aliud 30.0853B| tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum, secundum parabolam seminantis.
Et crescit. In numero, vel virtute.
Sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate. Qui ejus beneficia malis actibus non evacuant.
Sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu. Fideliter pro vobis in oratione incumbens, ministerium Christi exhibet voluntate.
Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Quam habetis in spiritualibus charitatem.
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali. 30.0853C| Quia eam aliter facere non potestis: quod Propheta intelligens dicebat ad Deum: Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes: et crescentes in scientia Dei. Bene ille Deo ambulat, qui ei per omnia placet: hoc est, ut in opere bono cum scientia Dei. fructificet. Simul exposuit quod frequenter obscure dicebat: hoc est, quomodo Deus det velle, vel adjuvet, et confirmet: docendo scilicet sapientiam, et intellectum gratiarum tribuendo, non libertatem arbitrii auferendo, sicut etiam in praesenti orat, ut impleantur agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spirituali: quo possint digne Deo per omnia ambulare.
30.0853D| In omni virtute confortati. Virtus magna est inveteratum vincere vitiorum: vel in passionibus carnis infirmitatem superare.
Secundum potentiam claritatis ejus. Ut et vos sicut et ille patienter omnia sufferatis.
In omni patientia et longanimitate cum gaudio. Ibi est vera longanimitas et patientia, ubi aliquis gaudet etiam sustinere quod patitur.
Gratias agentes Deo, et patri, qui dignos nos fecit 30.0854A| in partem sortis sanctorum in lumine. Plus vocatio laetificet, quam affligat tristitia passionum. Cognominat sortem sanctorum, sortem haereditatis, sicut etiam Scriptura commemorat: quia Jesus terram divisit in sorte.
Qui eripuit nos de potestate tenebrarum. Ab ignorantia, vel errore.
Et transtulit in regnum filii dilectionis suae. De regno erroris et mortis, quo et dilecti et filii fieremus.
In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum. Redemptis fide, per baptismum peccata dimisit.
Qui est imago Dei invisibilis. Secundum Epistolam ad Hebraeos.
Primogenitus omnis creaturae. Primogenitus secundum 30.0854B| assumpti hominis formam, non tempore, sed honore, juxta illud: Filius meus primogenitus Israel.
Quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Id contra Manichaeos facit.
Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. In ipsius creata sunt potestate.
Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Dum per ipsum subsistunt.
Et ipse est caput corporis Ecclesiae. Quia omnes credentes ejus membra sunt.
Qui est principium primogenitus ex mortuis. Incorruptibilis gloriae.
Ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Tam in visibilibus, 30.0854C| quam in invisibilibus creaturis.
Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare. In aliis, hoc est, in apostolis, patriarchis, vel prophetis, gratia fuit ex parte. In Christo autem tota divinitas habitavit corporaliter, quasi si dicas summaliter.
Et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus. Per quem sunt homines emundati.
Sive quae in coelis, sive quae in terris sunt. Terrena coelestibus, quae ab eis per contrarietatem vitae fuerant separata. Unde orare docemur, ut voluntas Dei quemadmodum celebratur in coelis, ita fiat et in terris.
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici 30.0854D| sensu operibus malis: nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem. Quae fuerint inimicitiae, evidentissime declaravit.
Exhibere vos sanctos. Ne ejus beneficium irritum facientes, sitis iterum inimici.
Et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso. Vide si sciebat se impossibilia praecepisse.
Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles. Tunc poteritis immaculati esse, si hominum 30.0855A| vos exempla minime decipiant, sed firmiter futura credatis.
A spe Evangelii quod audistis. Spem Evangelii contra Evangelium viventes sperare non possunt.
Quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est. Rationabili scilicet. Notandum sane quomodo omnem creaturam, homines solos nominavit.
Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis. Pro aliis patitur: quia pro ipso ante passus est Christus.
Et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Cujus factus sum ego minister. Usque adeo praesentibus non terreor persecutionibus, ut mihi parvum esse videatur quod patior, quoadusque in me passio impleatur, 30.0855B| sicut ad Hebraeos dicit: Ut non fatigemini animis vestris deficientes: nondum enim usque ad sanguinem restitistis.
Secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis: ut impleam verbum Dei, mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus. Doctrinae Evangelicae, quam vobis gentibus jussus sum erogare.
Nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus. Tempore quo voluit gentes vocare, quibus voluit sanctis aperuit sacramentum.
Notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus. Quia idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Quod est Christus in vobis spes gloriae, quem nos 30.0855C| annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia. Judaeum et Graecum, servum et liberum. Simul attende, quod omnes sapientiam doceat.
Ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me virtute. Notandum quod omnes conetur exhibere perfectos.
CAPUT II. Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceae: et quicumque non viderunt faciem meam in carne: ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitione mysterii Dei 30.0855D| Patris et Christi Jesu. Qui si me vidissent, et charitatem meam erga se, et divitias mysterii plenius cognovissent, majorem praestitissent affectum, et abundantiam rationis a me, quam ab ipso Christo didici, docerentur: et per haec consolationem fuissent consecuti.
In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Qui latebant in litteris Legis, sicut Isaias ait: In thesauris salus nostra venit.
Absconditi. Qui Moysi erant velamine contecti.
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Idcirco melius fuisset, ut ego praesens instruerem: sed tamen breviter omnem sapientiam in ipso esse complexam, ut sensum vel sermonem 30.0856A| philosophiae, quae contra illum est, non solum non timeatis, sed etiam stultitiae deputetis.
Nam et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae. Habebant hanc gratiam apostoli, ut alibi positi, quid alibi ageretur, agnoscerent: sicut Elisaei spiritus cum Giezi fuit in via. Supplens id quod est de utilitate vestrae fidei: vel impleo, quod praesentia implere non possum.
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate. Exemplum Christi in vobis sufficit ad vitam, etiamsi aliquid interim minus scientiae habetis.
Radicati et superaedificati in ipso. Secundum robur 30.0856B| fundamenti, validum supercrescit aedificium.
Et confirmati in fide: sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. Semper crescentes in illo: et pro omnibus beneficiis ejus gratias referentes.
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum: secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Contra philosophos ait, quorum omnis pene disputatio de elementis est, et de visibilibus creaturis, et ex rebus naturalibus virtutem existimant Dei: dicentes, ex nihilo fieri nihil posse: et animam, aut initium non habere, aut esse mortalem; et virginem parere omnino non posse, sed et Deum ex homine nasci, mori, atque resurgere, stultum esse.
Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis 30.0856C| corporaliter. Omnis plenitudo divinae naturae in corpore ejus inhabitat.
Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Si illius scientia docemini, qui prodidit initium invisibili creaturae: quid vobis conferent, qui nihil plus intelligunt, quam quod vident?
In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis. Hic jam pseudoapostolos taxat, ne ab ipsis quidam seducantur.
Sed in circumcisione Jesu Christi, consepulti ei in baptismo. Per quam totum hominem exspoliastis.
In quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Surrexistis in novam vitam, credentes eum etiam propter hoc surrexisse.
Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio 30.0856D| carnis vestrae. Quia non solum peccantes, sed etiam non circumcisi in Lege pariter damnabuntur. Cum ergo dupliciter indigni essetis, filiorum consortes effecti estis.
Convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta. Auferendo causas mortis, id est, peccata.
Delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Chirographum, maledictum Legis est. Unde alibi ait: Christus nos redemit de maledicto Legis, quia in eo continetur: Maledictus omnis qui non permanserit in libro Legis, ut faciat ea. Quidam vero chirographum dicunt esse, quasi scriptam quamdam apud Deum memoriam 30.0857A| pecatorum. Unde ipse in canticis dicit: Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? Et Jeremias ait: Peccatum Judae in ungue adamantino. Etiam haec deleta est in cruce, dum dimissis peccatis, etiam memoria oblita est delictorum.
Et exspolians principatus et potestates. Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, se offerendo pro eis.
Traduxit confidenter palam triumphans illos in seipso. Devicit palam crucifixus, confusione contempta, triumphavit: non occidendo, sed moriendo: ut nobis, confracta omni superbia, monstraret exemplum.
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in 30.0857B| parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum. Nullum ergo in hoc judicium est, quod est umbra, et cessavit, corpore veniente: quia imagine opus non est, veritate praesente.
Quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Tunc enim futura erant, quae modo sunt.
Nemo vos seducat, volens, in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu suae carnis. Nemo ficta humilitate superbus, et angelos se videre mentiens, frustra se super homines jactet, qui visiones a suo corde loquitur: sive nemo tam humilis sibi et religiosus videatur, ut angelos, qui Deum vident, se videre mentiatur.
Et non tenens caput. Christo non credens, qui omnium sanctorum caput est.
30.0857C| Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit. Quia membris per totum corpus membra junguntur. Quicumque igitur extra hoc corpus est, quantumlibet se jactet, ille caput non habet, quod est Christus qui est vita.
In augmentum Dei. Augmentum illius corporis, quod unitum est Deo.
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi. Possunt intelligi etiam avaritia, luxuria, et caetera his similia.
Quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis? Ne similitudinem quidem ullam viventium in mundo voluit nos habere: hoc est, illorum, qui futura non credunt.
Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis. 30.0857D| Illo tactu, et gustu, et contrectatione, quo hi, qui concupiscentiis abutuntur, et terrena diligunt pro aeternis.
Quae sunt omnia in interitu ipso usu. Ex partibus mundi, conditionem ipsius advertimus: cui enim membra componuntur atque solvuntur, necesse est ut totus aliquando compositus fuerit, et quandoque solvatur: non ergo mortalia pro immortalibus debent diligi et aeternis.
Secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in superstitione et humilitate: et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Secundum quod multi homines, natura docente, tradiderunt, 30.0858A| quod mundus esset aliquando solvendus: et ideo Deum, quem solum aeternum intellexerunt, licet superstitiose, tamen humiliter venerati sunt: et non parcendum duxerunt corpori: nec carnem in saturitate honorandam, utpote morituram. Aliter: Non vos seducat philosophia ad humanam doctrinam, quae sapientiae et abstinentiae specie subornatur. In qua tam vana est corporis afflictio, tam stulta meditationis intentio: cujus bonum ad capiendas et infirmandas mentes quasi quidam laqueus diabolo aucupante, praetenditur: quo facilius malum suum sequens inducat.
CAPUT III. Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum 30.0858B| sunt quaerite: ubi Christus est in dextera Dei sedens. Consequenter primo commortuos, deinde consurrexisse nos dicit: nec solum terrae mori, sed etiam coelo nos vivere hortatur: nihil, inquit, terrenum ambiatis, nihil mortale quaeratis.
Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis. Coelestem sectamini sapientiam. Sed nos laboriosius humanae sapientiae studium impendimus, et artibus vilissimis ingenium occupamus.
Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Quia filii Dei cum simus, nondum apparuit. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Non ergo debemus 30.0858C| hic nostram quaerere gloriam, in praesenti: ne de nobis quoque dicatur: Perceperunt mercedem suam.
Mortificate ergo. Quod professi estis, implete.
Membra vestra quae sunt super terram. Membra vitiorum vestrorum: sive malum membrorum, nominat vestra membra.
Fornicationem, immunditiam, libidinem. Omnem impudicitiam, et immunditiam, et libidinem nominavit.
Concupiscentiam malam. Est enim concupiscentia bona. Unde Daniel vir concupiscentiarum appellatur. Et David inquit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Et avaritiam: quae est simulacrorum servitus. Nihil prodest Deo nomine, et idolis operibus servire.
30.0858D| Propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. Super Sodomam, et eos qui in diluvio perierunt. Ex praeteritis ergo exemplis, futura timenda sunt.
In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia. Nolite itaque nunc ambulare, ne frustra videamini credidisse.
Iram, indignationem, malitiam, blasphemiam. Ipsa est, quae inebriat mentem, per malitiam inferre alteri, quod pati nolis.
Turpem sermonem de ore vestro. Quia hic in disciplinis filiis hominum non convenit, educatis: quanto magis Dei, quibus non minus est turpis sermo, quam actus!
Nolite mentiri invicem. Non decet mentiri invicem 30.0859A| filios veritatis, cum de veritate non sit omne mendacium.
Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis. Cum actibus voluptatum.
Et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione Dei. Cum cognoverit, cujus imago est: et inquantum debet et potest, nititur simulare.
Secundum imaginem ejus qui creavit eum. Exposuit imaginem in actu consistere.
Ubi non est masculus et femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber. Apud Deum non praejudicat sexus, vel genus, vel conditio, sed conversatio sola.
Sed omnia et in omnibus Christus. Omnes quicumque baptizati sumus, Christum induimus.
30.0859B| Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti. Illa deponentes, induite: quia ad hoc facti estis.
Viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. Quia illa membra dixerat, haec viscera nominavit.
Supportantes, invicem. Exemplo Christi, qui infirmitates nostras portavit.
Et donantes vobismetipsis. Indulgentes invicem, sicut Christus omnibus indulsit: etiam pro persecutoribus orans, ut et nobis a Patre coelesti debita remittantur: ne impleatur in vobis illa sententia: Homo homini reservat iram, et a Domino quaerit medelam, etc.
Si quis adversus aliquem habet querelam. Unusquisque malitiae proximi sui non meminerit: ne 30.0859C| forte exigentes a conservis, etiam propria indulta reddere cogamur.
Sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Si ille indulsit qui potuit: vindicta, aut nulla, aut satis parva est.
Super omnia autem haec charitatem habete. Super haec omnia est charitas: quia omnem quem difigimus, sustinemus: et non omnem quem sufferimus, diligimus.
Quod est vinculum perfectionis. Charitas enim multa membra in unum colligit corpus.
Et pax Christi. Non saeculi, quam nobis reliquit: qui pro omnibus mortuus est, et nos inimicos dilexit.
Exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis 30.0859D| in uno corpore. Non in facie fallaciter arridente, vel sermone doloso.
Et grati estote. Beneficiis scilicet Christi. In nonnullis exemplaribus habet, Gratia estote: hoc est, nolite Legi assimilari, quae vicem reddit, sed Gratiae: quae ignoscit etiam inimicis, et pro eis Dominum deprecatur.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter. Hic ostenditur verbum Christi non sufficienter, sed abundanter etiam laicos habere debere: et docere se invicem, vel monere.
In omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos. Ut sapienter et rationabiliter proferatur.
In psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus in 30.0860A| gratia. Psalmis, ut David: hymnis, ut trium puerorum: canticis, ut Moysi, et caeterorum, quae sunt spiritualia: et non carnalibus, vel turpibus cantilenis.
Cantantes in cordibus vestris Domino. Nusquam legimus aliquem sine voce cantasse. Unde necesse est hic, in corde, ex corde intelligi, scilicet, non solum ore, sed etiam corde cantemus: Confitebor, inquit, tibi Domine, in toto corde meo.
Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi: gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Sive docetis, sive operamini, nihil ad vestram, sed omnia ad Domini gloriam faciatis: Deo gratias referentes, qui Filium suum ad haec docenda destinare dignatus est: sive, 30.0860B| per actus vestros Deo gratiae referantur.
Mulieres, subditae estote viris vestris, sicut oportet, in Domino. Secundam legem, in his quae conveniunt Domino.
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Numquam rem naturalem hortaretur, nisi continentes esse coepissent, sicut ad Ephesios plenius notatum est.
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros: ut non pusillo animo fiant. Ne exasperati iracundi fiant, qui exemplo vestro, patientiam discere debuissent.
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Qui carnis solam dominationem exercent.
30.0860C| Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Non ad hoc tantum, ut hominibus videamini carnalibus laborantes.
Sed in simplicitate cordis timentes Dominum. Qui ubique semper videt, et custodit omne quod factum est.
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus. Non necessitate conditionis, sed religionis facite voluntate: ut per opera vestra Domino gratiae referantur, cum ex tempore credulitatis talia viderint proficisci.
Scientes, quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Nolite putare vestrum infructuosum esse servitium: quod propter Deum exhibitum, coelesti remuneratione pensabitur.
30.0860D| Domino Christo servite. Ipse enim servit Deo, qui propter ipsum homini servit.
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit. Et non est personarum acceptio apud Deum. Sive servus, qui dominum contempserit: sive donus, qui servum inique tractaverit. Ideo hoc dicit, ut consolationem habeant, scientes suam inultam non esse injuriam apud Deum.
CAPUT IV. Domini, quod justum est, et aequum, servis praestate. Patres magis vos sentire debent, quam dominos. Unde et patresfamilias appellantur.
Scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. 30.0861A| Qualem circa vos Dominum vultis esse, tales et vos estote cum servis.
Orationi instate, vigilantes in ea. Negligentis enim et dormientis oratio, nec ab homine praevalet impetrare.
In gratiarum actione. Pro omnibus, quae concessa sunt vobis.
Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi: propter quod etiam vinctus sum. Vobis enim orantibus, si de tribulatione liberemur, vobis proficiet in doctrina.
Ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. Ut ipse destinet quid agendum, quando, vel cui debeat praedicare, sicut Isaias ait: Ut sciam quando oporteat 30.0861B| me dicere sermonem.
In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt. Nolite eos ultra ad iracundiam provocare.
Tempus redimentes. De malo tempore, bonum tempus vestra prudentia facientes.
Sermo vester semper in gratia. In novo scilicet Testamento: vel certe gratum proferatis sermonem.
Sale sit conditus. Sapientiae et rationis, ne stulta nostra religio a philosophis et gentibus existimetur.
Ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Aliter paganis, aliter Judaeis, aliter haereticis contradicentibus veritati. Unde et Petrus ait: Parati semper ad satisfactionem, etc.
Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus 30.0861C| in Domino: quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat, quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui ex vobis est, qui omnia quae hic aguntur, nota facient 30.0862A| vobis. Securos illos vult esse de sua incolumitate, ne hac essent tristitia occupati.
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Simul vinctus erat, sive compatiebatur charitatis effectu.
Et Marchus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata. Si venerit ad vos, suscipite illum. Et Jesus qui dicitur justus, qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. In novo Testamento, per quod intratur regnum: sicut Satanas mors dicitur, quia ipse causa mortis.
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Tam erant perfecti, qui perseverare monentur. Laborem ergo eorum suis orationibus adjuvabat.
30.0862B| Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceae, et qui Hierapoli. Tales erant primi temporis discipuli apostolorum, ut imitarentur magistros, et pro omnium essent salute solliciti.
Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Salutate fratres, qui sunt Laodiceae, et Nympham, et quae in domo ejus est Ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos Epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et ea quae Laodicensium est vobis legatur. Evangelista ex medico erat, sicut Matthaeus jam apostolus adhuc dicitur publicanus.
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Hic diaconus fuisse perhibetur.
30.0862C| Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Sive orate, ut reddar vobis: sive mementote, quia vestri haec patior causa, et imitamini tolerantiam passionum.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
IN PRIMAM EPISTOLAM AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM. 30.0861C| Paulus et Sylvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium. Quia per ipsos filiis verbum fuerat nuntiatum, sicut et Corinthiis: quod ad eosdem in secunda commemorat.
In Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quia 30.0861D| per fidem Filii, tam in Patre, quam in Filio erant. Quia quicumque confitetur Filium, et Patrem habet.
Gratia vobis et pax. A Deo Patre scilicet, et Domino nostro Jesu Christo.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis. Quia omnium nobis grata memoria est.
Memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione. In indesinenti oratione, memoriae quantitas et dilectionis ostenditur, quam eorum merita postulabant.
Memores operis fidei vestrae, et laboris. Non immerito illius fidei memores sunt, quam et justitiae labor, 30.0862C| et charitatis affectus, et passionum tolerantia comprobant.
Et charitatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et patrem nostrum. Ad Deum patrem nostrum. Qui perfectae charitatis est, sustinet omnia patienter propter spem futuram.
30.0862D| Scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram. Retinentes tempus electionis vestrae, qualiter nos praedicaverimus, et vos credideritis.
Quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum. Notandum quod illa efficax possit esse doctrina, quae justitiae commendatur exemplo.
Sed in virtute. In virtute, sive signorum, sive tolerantia passionum.
Et in Spiritu sancto. Quem devote accepistis: vel cujus virtutem per signa monstravimus.
Et in plenitudine multa. Perfectionis, justitiae, conversationis, et vitae.
Sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Ad 30.0863A| profectum vestrum etiam ab illicitis abstinentes, ut inferius continetur.
Et vos imitatores nostri facti estis et Domini. In passionibus verbum suscipientes: sicut et nos docuimus, et Dominus praedicavit.
Excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus sancti. Hoc est, vere in Spiritu sancto gaudete: sicut et apostolos fecisse legimus.
Ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. Perfectorum exempla, forma omnibus credentibus exhibetur. Vestro ergo exemplo etiam provinciae profecerunt.
A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco. Natura famae haec est, ut sive bonum, sive malum nuntias, 30.0863B| ubique omni celeritate discurrat.
Fides vestra quae est ad Deum, profecta est. A vobis ad Deum conversa.
Ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Id ut nobis incipientibus, aliquid de vestro exemplo, ipsi optime scire se dicant.
Ipsi enim de nobis annuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum. Et nostrae constantiae, et vestrae conversationis omnibus nota est qualitas.
A simulacris, servire Deo vivo et vero. Simulacrum a simulando dicitur. Pulchre ad Deum verum et vivum, a falsis dominis conversi esse dicuntur.
Et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit ex mortuis. Jesum. Talis est, ut fiducialiter et cum 30.0863C| gaudio adventum Domini exspectetis.
Qui eripuit nos ab ira ventura. Dimittendo peccata: et doctrina sua, et exemplo ab ira nos liberavit. Jam ergo in spe libertatem habemus.
CAPUT II. Nam et ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos. Commemorat illos, ut agnoscant verum quod dicunt; et eorum magis proficiant exemplo.
Quia non inanis fuit: sed ante passi multa, et contumeliis affecti. Non est inanis sermo, qui completur constantia passionis.
Sicut scitis in Philippis. Quia aliquantis vestrum videtur nos Philippis passos, nec expavisse persecutiones, nec praedicare cessasse.
30.0863D| Fiduciam habuimus in Deo nostro. Qui nos liberare in praesenti, vel in futuro potest, et laboris nostri mercedem omnibus recompensare.
Loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Non negligenter, nec transitorie, sed in sollicitudine non parva, sed multa.
Exhortatio enim nostra non de errore. Ideo non erramus: errat enim quicumque putat, vel docet multos posse regnare cum Christo, sicut alibi dicit: Nolite errare: quia Deus non irridetur.
Neque de immunditia. Sicut Joviniani doctrina fuit.
Neque in dolo. Non contra constantiam nostram docentes, atque suadentes.
30.0864A| Sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur a nobis Evangelium, ita loquimur: non quasi hominibus placentes. Qui falli possunt.
Sed Deo, qui probat corda nostra. Integri quasi a Deo probati, et ab ipso in hoc officium destinati; qui cordis occulta rimatur.
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis. Sicut qui hominibus placent, tamquam aegris desiderata omnia concedentes, et mortem eorum negligentes.
Neque in occasione avaritiae, Deus testis est: neque quaerentes ab hominibus gloriam: neque a vobis, neque ab aliis. Omnis qui adulatur, aut propter avaritiam, aut propter vanam gloriam adulatur: ille vero propter Deum docere probatur, qui ista non quaerit.
30.0864B| Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi apostoli. Vel in hoc, quod Deus ordinavit: id est, ut de Evangelio viveremus.
Sed facti sumus parvuli in medio vestrum. Humiliantes nos, et nec honorem debitum requirentes.
Tamquam si nutrix foveat filios suos. Humilians se in omnibus, parvulo se coaequans: ut illos ad majora sua imitatione perducat. Nam et balbutit interdum lingua, et manducare fingit, et cum eis lente ambulare consuescit.
Ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras. Sicut nutrix non solum verbum, sed etiam omnem sensum perfectionis suae in parvulum transfundere cupit, ut ei cito possit aequari: ita nos omnia fecimus 30.0864C| per quae proficere poteratis.
Quoniam charissimi nobis facti estis. Propter fidem et conversationem vestram, quam superius memoravimus.
Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis, nocte et die operantes. Laborem manuum nocte, et fatigationem verbi die: caeterum semper operabatur, quando docebat.
Ne quemquam vestrum gravaremus. Apud istos et Corinthios, et Ephesios laboravit, quibus occasionem auferre cupiebat, vel docendi, vel de se aliquid suspicandi.
Praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus. Sicut Samuel populum contestatur.
Quam sancte et juste, et sine querela vobis, qui credidistis, 30.0864D| affuimus. Ne vobis ullam offensionem dare videremur.
Sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, deprecantes vos. Parvulos nutrix fovet: proficientes vero jam pater instituit.
Et consolantes testificati sumus. In tribulationibus, promissionibus Christi vos sumus consolati.
Ut ambularetis digne Deo. Digne Deo ambulat, qui nihil Deo agit indignum.
Qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Quod non nisi ejus similes possidebunt, justitiae scilicet et sanctitatis exemplo.
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei. 30.0865A| Quod primum de Deo audistis, sive quasi audieritis Deum.
Accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei. Ut verbum hominum accipit, qui contemnit: vos autem ita credidistis, ut ab ipso Deo audire putaretis.
Qui operatur in vobis, qui credidistis. Verbo, vel signis: sive virtutes exercet. Credentes enim, ait Marcus, haec signa sequentur.
Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu. Quibus dicitur: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis. De vobis plus miror, qui nec 30.0865B| Legis, nec Prophetarum habuistis exempla.
Qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas: et nos persecuti sunt, et Deo non placent: Quid mirum si nos mali persequuntur, qui nec ipsi Domino pepercerunt.
Et omnibus hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui, ut salvi fiant: ut impleant peccata sua semper. Non solum Judaeos impediunt, sed etiam gentibus invident, ad suorum cumulum peccatorum.
Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Sive quia praedico qua poena captivi sunt: sive quia ablatus est non credentibus intellectus.
Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde. Sicut alibi ait: Et corpus absens, sed spiritu praesens.
30.0865C| Abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. Quoniam voluimus venire ad vos: ego quidem Paulus et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Tribulationibus persequentium.
Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos, ante Dominum nostrum Jesum Christum in adventu ejus? Non immerito vos desideramus, per quos laetitiae gaudium speramus, et gloriae coronam.
Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Boni magistri, omnem spem, et gaudium, et gloriam solent collocare in profectu discipulorum,
CAPUT III. Propter quod non sustinentes amplius. Ad vos neminem nostrum venire.
30.0865D| Placuit nobis remanere Athenis soli. Maluimus soli remanere, quam nescire quid ageretis.
Et misimus Timotheum fratrem nostrum. Quaeritur quomodo Timotheus missus est: sed prius id dictum est.
Et ministrum Dei in Evangelio Christi. Adjutores pro discipulis etiam vulgo dicuntur.
Ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra. Pro hac causa dumtaxat: quia perfecte credidistis.
Ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Non dico, ne omnes, sed ne vel aliquis moveatur.
Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Non ergo mirari debetis, scientes nos aliter transire non posse, dicente Domino: Ecce ego mitto vos sicut oves 30.0866A| in medio luporum. Et iterum: Ecce dixi vobis ut in me pacem habeatis: in hoc autem saeculo pressuram.
Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes: sicut et factum est, et scitis. Ne vos ipsa novitas deterreret, sed magis prophetia nostra confirmaret: sicut et Dominus passurum se ante praedixit.
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendum fidem vestram, ne forte tentaverit vos. Dicens: Ecce in quibus putatis Deum esse, qualia patiantur, et fidem vestram forsitan commoveret.
Is qui tentat. Sicut Job a Domino probatur.
Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram: et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes 30.0866B| nos videre, sicut et nos quoque et vos. Quia firmiter Christo credentes, tenetis fidem: et nos solita dilectione diligitis.
Ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram. Omnem necessitatem et tribulationem non sentimus, prae magnitudine gaudii status vestri.
Quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Etiam si occidamur, vivimus: quia vita nostra in vestra firmitate consistit.
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Dominum Deum nostrum. Triplicem laetitiae causam nobis vestra conversatio praestat: quia et vos proficitis, et Dominus per vos benedicitur, 30.0866C| et aliis praebetis exemplum.
Nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram. Ostendit quantum aliis desiderandi sint fratribus, quos tantum ipse desiderat. Quis enim cum famam peperit, videre non cupiat?
Et compleamus ea quae desunt fidei vestrae. Si quid fides vestra minus habet doctrinae.
Ipse autem Deus et Pater noster, et Dominus Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Remotis diaboli scandalis, quibus noster impeditur ad vos adventus.
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram. Quia jam plena et opere comprobata est.
In invicem et in omnes. Ut non solum Christianos, sed etiam omnis sectae homines, non erroris, 30.0866D| sed naturae gratia diligatis: et eis in quo indiguerint, misericordiam quam illis in praesenti Deus exhibet, non negetis.
Quemadmodum et nos in vobis ad confirmanda corda vestra. Fecit abundare, ut et vos aliorum corda firmetis.
Sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. Non ante homines, sicut de Zacharia, et Elizabeth. Et per Isaiam: Et vos eritis mihi justi, dicit Dominus.
CAPUT IV. De caetero ergo, fratres. Post laudem et consolationem, incipit exhortatio.
30.0867A| Rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu: ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo: sic et ambuletis, ut abundetis magis. Quibus via Christus est, dignis eo gressibus ambulate: quia cum aetate fides augeri debet et mores: sicut cum aetate carnis, et cibus crescit et studium.
Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione. Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum, cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere: maxime cum Moyses Judaeos sanctificare volens, populum totum ab femina se continere praecepit, ut Dei potiri praesentia mererentur.
30.0867B| Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore. Suum corpus unusquisque castum servando sanctificet et honoret. Simul considerandum, quia eis tamquam perfectis, non sicut Corinthiis scribit infirmis.
Non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum. Ne nimiae et immoderatae libidini servientes, similes gentibus fiatis: quae Deum amatorem castitatis ignorant.
Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Ne quis post devotam continentiam et consensum, fratri suo aliquam circumventionem vi circumferre nitatur: sive in quolibet negotio, ne quis alterum fraudet.
Quoniam vindex est Dominus de his omnibus: sicut 30.0867C| praediximus vobis, et testificati sumus. Non solum de fornicatione et publica turpitudine, sed etiam de transgressione propositi. Quisquis enim continentiam Deo voverit, fecit sibi illicitum, quod licebat.
Non enim vocavit nos Deus in immunditia. Quae corpus Christi audenter non permittit accipi.
Sed in sanctificationem. Ut exemplo Christi vivatis. Qui enim habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut ille sanctus est.
Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. Non me, sed eum qui in me loquitur Christus: cujus spiritui injuriam facit omnis qui non sancte versatur.
De charitate autem fraternitatis non necesse habuimus 30.0867D| scribere vobis. Videte quam perfecti erant, de tanto et tam necessario praecepto non indigebant admoneri.
Ipsi enim vos, a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. A Christo, qui dixit: Mandatum novum do vobis. Hoc novum est, ut pro alterutro moriamur: quia hoc vetus, non suum erat Testamentum.
Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis et operam detis. Hoc est, ut jam ignotos quosque diligatis.
Ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris: sicut praecepimus vobis. Quidam inquiete per diversorum discurrebant domus: 30.0868A| aliqua etiam ad religionis opprobrium postulantes ab infidelibus: quamquam ad eos in secunda plenius exsequitur. Unde magis vult eos, vel proprii negotii cura, vel labore manuum occupari, quam otiositatis detrimentum, et inquietudinis habere peccatum.
Ut et honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Ne vos ipsi denotent, qui praestare videntur.
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus. Dormit enim, quem certum est surrecturum, sicut dictum est in Evangelio de Lazaro.
Ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Aliter debet fieri qui peregre pergit, aliter ille qui moritur.
Si enim credimus, quod Jesus mortuus est, et resurrexit. 30.0868B| Si ea credimus, quae non videmus: et per ejus resurrectionem certi sumus non veniam consecutos: cur illud similiter non credamus, quod gentes qui videnti Deo non credunt?
Ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo. Qui caput suscitavit, etiam caetera membra suscitaturum se promittit.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini. Ex Evangelii sententia.
Quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini. Semper Apostolus diem Domini fecit habere suspectum, quasi eos in corpore inveniret.
Non praeveniemus eos, qui dormierunt. Tam velox erit eorum resurrectio, quam nostra assumptio.
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli. 30.0868C| Terrorem illius dici monstrat, quo omnis potestas coeli, et elementa movenda sunt: ut nos sciamus, quali conscientia diem Domini exspectemus.
Et in tuba Dei descendet de coelo. Si ad hominis tubam terra videtur permoveri, quanto magis ad Dei! sicut Elias quoque terribilem in monte Domini vidit adventum.
Et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Qui in Christo mortui fuerint, resurgent primo: et qui vivi inventi fuerint sancti, cum ipsis pariter rapientur: qui non judicabuntur, sed potius judicabunt.
Et sic semper cum Domino erimus. In eadem gloria 30.0868D| aeternitatis.
Itaque consolamini invicem in verbis istis. Notandum quod laetis hoc praecipit, ut alterutrum se doctrinis instruant.
De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis. Evidentissima Evangelii lectione edocti.
Quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Quando omnes sciet dormire securos.
Cum enim dixerint, pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus. Tunc maxime timenda est poena, quam nunc non exspectant.
30.0869A| Sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Sicut mulier, veniente partu, dolores non effugit.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris: ut vos dies ille tamquam fur comprehendat. Non estis adeo ignorantes, ut nesciatis vos semper paratos esse debere.
Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Scientiae veritatis.
Non sumus noctis, neque tenebrarum. Quia sicut tenebrae, ita et ignorantia dat fiduciam delinquendi.
Igitur non dormiamus, sicut et caeteri. Qui sic dormierunt, etiam obliti sunt sui.
Sed vigilemus, et sobrii simus. Attendite vobis ne graventur corda vestra in crapula, et in ebrietate, et curis hujus vitae: ergo et curae inebriant mentem.
30.0869B| Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Ideo otiosi et ebrii sunt, quia in tenebris sunt.
Nos autem qui diei sumus, sobrii simus. Nos qui diem Christum habemus, nec otiosi, nec ebrii esse debemus.
Induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis. Fide et charitate, et justitia omnia constant, quas et loricae alibi comparavit.
Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, per Dominum nostrum Jesum Christum. In ira sunt positi; quia jam judicati sunt.
Qui mortuus est pro nobis. Ut nos non moreremur.
Ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo 30.0869C| vivamus. Ut sive in corpore, sive extra corpus inveniamur, semper cum ipso vivamus.
Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Notandum, quia hoc laicis praecipit: quos etiam monet, ut studeant exhibere officia charitatis.
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos. Ut intelligatis laborem eorum.
Et praesunt vobis in Domino, et monent vos. Exemplo justitiae, non potestate terrena, sicut ait Petrus.
Ut habeatis illos abundantius in charitate, propter opus illorum, et pacem habete cum eis. Presbyteri qui laborant in verbo, dupliciter honorandi sunt, id est, charitatis obsequio et ordinis dignitate.
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, 30.0869D| consolamini pusillanimes. Pro diversitate morborum, diversitas adhibenda est medicinae. Illi corripiendi, ne pereant: isti consolandi sunt, ne deficiant.
Suscipite infirmos. Sustinete nuper credentes, qui nondum sunt confirmati.
Patientes estote ad omnes. Etiam ad correptos, quia impatiens non corrigitur, sed irritatur.
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Omni 30.0870A| diligentia cave, ne cui infirmiori (ut ignarus) vel vicem mali reddas: quia ultro aliquem id facere, non credo. Omnis enim qui injuriam facit, male facit: et qui vicem injuriae reddit, injuriam facit, et male facit: quia, ut superius dictum est, omnis qui facit injuriam, male facit.
Sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Non solum in vos Christianos, sed etiam in homines.
Semper gaudete. In conscientiae puritate.
Sine intermissione orate. Si jugiter non potes lingua, saltem corde, sicut Moysi tacenti dicitur: Quid clamas ad me? Sive omnis actus vester talis sit, ut pro vobis semper Deum oret.
In omnibus gratias agite. In omnibus, quae acciderint, 30.0870B| sicut Job: sive, in omni conversatione vestra Domino gratiae referantur.
Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu, in omnibus vobis. Sicut in Christo per omnia impleta est, ita et in vobis omnibus impleatur.
Spiritum nolite exstinguere. Spiritum exhortationis, quaestionibus nolite exstinguere. Sive spiritum pro gratia linguarum posuit, sicut ait: Si oravero lingua, spiritus meus orat. Quomodo etiam ad Corinthios dicit: Et loqui linguis nolite prohibere: ita et hic spiritum non exstinguendum esse testatur.
Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate: quod bonum est, tenete: ab omni specie mala abstinete vos. Sive futura praedicantes, sive praeterita disserentes: tantum, ut probetis, si legi non sunt 30.0870C| contraria, quae dicuntur: si quid tale fuerit, refutate.
Ipse autem Deus pacis. Qui omnia sustinet, etiam blasphemantes.
Sanctificet vos per omnia. Sive gratia, sive doctrina.
Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus. Gratia spiritus quamvis in se semper integra sit, non tamen in nobis integra, nisi ab integris habeatur.
Sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Usque in diem judicii: quia non sunt tantum initia laudanda, sed finis.
Fidelis est qui vocavit vos. Qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos requiescere faciam.
30.0870D| Qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Quod promisit.
Adjuro per Dominum, ut legatur Epistola haec omnibus sanctis fratribus. Adjurare permittitur, non jurare.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum: Amen. Gratia cum omnibus perseveret.
IN SECUNDAM EPISTOLAM AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM. 30.0869D| Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium 30.0870D| in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino 30.0871A| Jesu Christo. Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est. Qui sibi talem Ecclesiam conquisivit. Quoniam supercrescit fides vestra. Ideo laus augetur.
Et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem: ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei. Intantum proficitis, ut non solum alii vos inferiores quique collaudent, sed etiam nos ipsi vos praeferamus omnibus imitandos.
Pro patientia vestra et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus. Nisi futura crederetis, ista minime sufferre velletis.
Quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ut exemplum detis, justum Dei judicium exspectandi: 30.0871B| quem ita creditis esse venturum.
Ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. Hi digni sunt regno Dei, qui gloriam ei tribuerunt: scientes nullam passionem esse condignam.
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant. Hic, si tamen, confirmantis sermo est, non dubitantis: quasi dicat: si tamen foris potest judicare justitia, quod justum est. Nam sicut indubitanter pro nomine Domini patientibus requiem: ita incunctanter tribulationem his qui eos tribulant, repromisit.
Et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum. Quia nobis compatimini.
In revelationem Domini Jesu de coelo cum angelis 30.0871C| virtutis ejus.
In flamma ignis, dantis vindictam. Si potuit flamma Dei imperio tres pueros omnino non tangere: quare non eadem potentia aliis saevior, aliis mitior esse credatur? Hoc contra eos propterea, quod poenam conscientiae somniarunt; quia hoc illis impossibile videbatur.
His qui non noverunt Deum: et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Non solum qui non noverunt, sed etiam qui non obaudiunt Evangelii disciplinis.
Qui poenas dabunt in interitu aeternas. Poenas in eo qui patitur, non potest dici.
A facie Domini, et a gloria virtutis ejus. A justi conspectu, sententiam damnationis accipiant.
30.0871D| Cum venerit glorificari in sanctis suis. Ipse in filiis glorificandus est membris, quae solis splendore fulgebunt.
Et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Mirabuntur impii, et irrisores humilitatis, in jubilatione salutis insperatae justorum.
Quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. Quia multi in die illo, nostro testimonio credidistis.
In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos sua vocatione Deus noster. Ut digni inveniamini ad id quod vocasti estis: quia priores invitati, non erant digni.
Et impleat omnem voluntatem bonitatis suae, et opus 30.0872A| fidei in virtute. Adjutorio gratiae, et consolatione scientiae virtutum, quae opus sunt fidei.
Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo. Et ut Christi nomen in vestris actibus clarum sit, et vos in ejus signis, et virtutibus gloriosi.
Secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. Expetit a nobis, quod possumus: ut quod non possumus, largiatur.
CAPUT II. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi. Quo vobis charius nihil esse, sum certius.
Et nostrae congregationis in ipsum. Quando a quatuor 30.0872B| ventis coeli congregabuntur electi: ut ubi fuerit corpus, illic concurrant et aquilae.
Ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini. Perfacilis est, qui de Domini adventu contra evangelicam sententiam commovetur.
Neque per spiritum, neque per sermonem. Ne signa vos terreant, quasi per spiritum facta; quia et hoc Salvator ante praemonuit: neque sermo dialecticae vos seducat.
Neque per epistolam tamquam per nos missam. Poterant et hoc diabolica excogitare versutia, sicut in multis apocryphis apparet, quae ad fidem perfidiae faciendam, apostolorum nomine intitulantur.
Quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Dicentes: hic Christus, ecce illic.
30.0872C| Quoniam nisi venerit discessio primum. Nisi Antichristus venerit, non veniet Christus. Quod autem discessionem hic dicit, alibi refugium appellavit. In Latinis exemplaribus utrumque ita intelligendum est, quod nisi venerit refuga veritatis, sive sui principatus desertor, sive discessio gentilium a Regno Romano, sicut in Daniele per bestiae imaginem dicit.
Et revelatus fuerit homo peccati. Diabolus scilicet.
Filius perditionis. Qui eum quasi sibi natum, servitio possidebit: qui secundum Isaiam conturbare dicitur gentes.
Qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Supra omnem potentiam, et aeternitatem se jactabit: ut sacramenta culturae 30.0872D| corrigere, vel augere se dicat, et templum Jerusalem reficere tentabit, omnesque Legis caeremonias restaurare: tantum ut veritatis Christi Evangelium solvat: quae res Judaeis eum pro Christo suscipere suadebit, in suo, non Dei nomine venientem.
Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis. Et nunc quid detineat, scitis. Hoc est, quae mora est, ut non veniat.
Ut reveletur in suo tempore. Quod tempus nondum advenit.
Nam mysterium jam operatur iniquitatis. In his qui falsis doctrinis ejus praevium faciunt iter: quos beatus Joannes in mundum dicit exisse.
Tantum ut qui tenet nunc, teneat: donec de medio 30.0873A| fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus. Donec regnum, quod nunc tenet, de medio auferatur, prius quam Antichristus reveletur.
Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Coelesti imperio, vel solo.
Et destruet illustratione adventus sui. Quia, sicut fulgur, ubique coruscabit in mundo, solutis commotisque elementis per ignem.
Eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt. Sicut ante praedixit, dabunt signa, ut seducant, si fieri potest, etiam electos per phantasiam simulationemque virtutum: sicut Jamnes et Mambre coram Pharaone fecerunt.
30.0873B| Eo quod veritatis charitatem non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Permittit venire; nam si Deus mittit, non est operatio Satanae.
Ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Non se propter incarnationis Christi obscuritatem excusent, divinis non credidisse virtutibus: cum homini crediderint, diabolica arte fallente.
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo. Quia charitatem recepimus veritatis, et propter hoc nos diligit.
Quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis. Videns paratos ad credendum, sicut et alibi, recumbenti a viro 30.0873C| Macedone revelatum est.
In qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini Jesu Christi. Ad hoc vocati sumus, ut Christi gloriam acquiramus: Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
Itaque, fratres, state. In fide veritatis immobiles.
Et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Quando sua vult teneri, non vult extranea superaddi. Apostolica autem traditio est, quae in toto mundo praedicatur, ut baptismi sacramenta.
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster, qui dilexit nos. Etiamsi non meriti fuimus. Contra Arium facit, qui Deo majorem Patrem putat, quia prior soleat nominari.
30.0873D| Et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia. Promissionem, sive spiritum consolatorem, qui Graece ΟΞ±ΟάκληΟΞΏΟ appellatur. Potest esse et spes mala in gratia.
Exhortetur corda vestra, et confirmet. Virtutibus et revelatione.
In omni opere et sermone bono. Prius opere, et postea sermone.
CAPUT III. De caetero, fratres, orate pro nobis. Dat humilitatis exemplum, et occasionem charitatis, ut pro alterutro audacius exoremus. Simul notandum, in quibus causis orare poscat Apostolus.
Ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos. 30.0874A| Currat, affluentia: magnificetur, auditorum profectu.
Et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Non omnes credunt, ideo contradicunt.
Fidelis autem Deus est. Quia non relinquit, nisi relinquentes se.
Qui confirmabit vos, et custodiet a malo. In fide, per doctrinam et gratiam.
Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino: quoniam quaecumque praecipimus, et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi. Revelando quanta sint, quae amoris sui causa contumelias patientibus promisit.
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini 30.0874B| nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante in ordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Quia in prima lenius commonuimus, et emendare se noluerunt. Vel hoc modo, quod Sancti se ab eis separant, erubescant. Hujus plane loci auctoritate subtrahendum est ab omni Christiano, qui non secundum Apostoli incedit praecepta.
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos: neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes: ne quem vestrum gravaremus. Qui sumus forma credentium.
Non quasi non habuerimus potestatem. Quia dignus est operarius mercede sua.
30.0874C| Sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Ne cui occasionem avaritiae, quae fons est inquietudinis, praeberemus.
Nam et cum essemus apud vos, haec denuntiabamus vobis. Quia praevidebamus aliquos tales esse futuros.
Quoniam si quis non vult operari. Aut sedeant quieti, aut si veri sunt apostoli, nos sequantur: si non avaritiae, sed Dei causa ambulare se dicunt.
Nec manducet. Haec sit inquietudinis non solum poena, sed etiam emendatio.
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes. Reddit superioris sententiae causas, ad quos legitime debeat pertinere: scilicet ad inquiete ambulantes, non ad quiete sedentes.
Sed curiose agentes. Inquirentes, quid in unaquaque 30.0874D| civitate, vel provincia geratur, et domo.
His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo. Non ipsos post alteram correctionem desinit commonere.
Ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Non cum inquietudine alienum.
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Non omnibus, sed talibus dari prohibeo: ne puteris me boni operis consuetudinem amputare.
Quod si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo. Si quis tertio noluerit emendari.
Ut confundatur. Non ut penitus abscindatur.
Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite, 30.0875A| ut fratrem. Corrigite, ut emendetur, et nolite abscindere, ut desperet. Aeger curandus est, non necandus: ne in apostasiam inquietudo vertatur.
Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni 30.0876A| Epistola, ita scribo: Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus vobis: Amen. His verbis omnes Epistolas subscribebat, excepta Galatarum, quam ex integro manu propria perscripsit: ut post eam nec sibi, nec angelo crederetur.
IN PRIMAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM. 30.0875A| Paulus apostolus Jesu Christi. Auctoritas et nominis et officii praenotatur, propter eos quibus erat responsurus.
Secundum imperium Dei, Salvatoris nostri, et Christi Jesu, spei nostrae. Non secundum meam praesumptionem: simul et Patris et Filii unum imperium demonstratur.
Timotheo dilecto filio in fide. In fide filio, non in carne.
Gratia et misericordia, et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Gratis misericordiam consecuti, reconciliati sumus Deo.
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam: ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent. 30.0875B| Quibus in actibus praedixerat intraturos lupos, qui gregi non parcerent.
Neque intenderent fabulis. Quas Deuteroseis appellant. Unde in Evangelio docentes doctrinas hominum condemnantur.
Et genealogiis interminatis. Generationibus antiquorum: in quibus sibi summam scientiam vindicant, si omnes ab initio generationes enumerent.
Quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem Dei, quae est in fide. Tam veteres contrarietates, quam generationum sollicitudines superfluas.
Finis autem praecepti est charitas de corde puro. Charitas Dei et proximi, in qua tota Lex pendet, et Prophetae: haec si de corde puro sit, difficile delinquere poterimus.
30.0875C| Et conscientia bona. Ut conscientia tua testimonium perhibeat veritati.
Et fide non ficta. Fides enim ficta est, quae solo ore promittitur, et actu negatur.
A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores: non intelligentes, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Infinitae stultitiae est, non intellecta de magis non intellectis velle firmare.
Scimus autem quia bona est lex. Ut a Deo promulgata est, pro qualitate temporis; sicut alibi lex sancta est appellata.
Si quis ea legitime utatur. Si quis sciat, quibus, quare, quamdiu habenda sit data.
Scientes hoc, quia lex justo non est posita. Ergo 30.0875D| Christianis non opus est, qui sunt justificati per Christum: qui didicerunt etiam occasiones fugere delictorum: nam ut quid dicitur: Non occides, quibus irasci non permittitur?
30.0876A| Sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis, matricidis, et homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris. Illis omnibus data est, quos abjectis criminibus nititur revocare.
Et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium. Sunt ergo doctrinae non sanae: contra quas etiam data lex est, quae contrariae sunt coelestibus institutis. Quid ergo ibi quaerunt, quod hic non habent? simul et Legem Evangeliis concordare demonstrat.
Gloriae beati Dei. Per quam glorificatur Deus.
Quod creditum est mihi. Ne dicerent adversarii: Quis erat ille, cui Evangelium crederetur, ait:
Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu 30.0876B| Domino nostro. Cum essem inutilis et infirmus.
Quia fidelem me existimavit ponens in ministerio. Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus. Justus in primordio accusator sui est: ut statim cum coeperit, adversarius confundatur.
Sed misericordiam Dei consecutus sum: quia ignorans feci. Levius esse peccatum ignorantiae, demonstratur.
In incredulitate. Quia non credens, intelligere non valebam.
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu. Ubi autem iniquitas abundaverat; statim ut credidi, amplius coepi diligere Christum, qui mihi magna peccata dimisit.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Quem omnes 30.0876C| credant, et omnium conscientiae verum esse cognoscant.
Quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Ergo et me salvavit inter caeteros peccatores: tunc enim merito mihi praejudicaretur, si solos justos vocare venisset.
Quorum primus ego sum. Hic, sum pro fui ponitur: sicut Matthaeus dicitur publicanus, cum jam Christi esset apostolus.
Sed ideo misericordiam consecutus sum. Ut David ait: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Si mihi viderint indulta peccata, tunc docebo neminem desperare debere.
Ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam. Qui etiam persecutoribus conversis non 30.0876D| solum indulget, sed etiam confert apostolatus honorem.
Ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Ad exemplum, ut ne desperent.
30.0877A| Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum: Amen. Qui mihi veniam tribuit non merenti. Rex enim parvi temporis et mortalis, ac visibilis, et capax consortis, honorem et gloriam temporalem habere potest, non tamen sempiternam.
Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee. Hucusque de statu suo, quomodo adversariis respondere: hinc dat auctoritatem ordinandi, docendi, quae praecepta sunt commendat.
Secundum praecedentes in te prophetias. Secundum quod etiam ante hoc officium, habebas gratiam prophetandi.
Ut milites in illis bonam militiam. Bona militia est, in qua contra diabolum et vitia militatur.
30.0877B| Habens fidem. Pro armis, fidem in Christo perfectam.
Et bonam conscientiam. Implendo quod doces.
Quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Male vivendo, ipsam quoque fidem perdiderunt, quam habere videbantur: sive etiam jam vitia defendentes.
Ex quibus est Hymenaeus et Alexander. Qui amore vitiorum ad haeresim transierunt.
Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. In interitum carnis, ut ex praesenti correptione discant, futurum judicium non negare; ad emendandum traditi, non ad perdendum.
CAPUT II. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes. 30.0877C| Obsecratio, impensior est oratio.
Orationes, postulationes, gratiarum actiones. Pro eo quod nos dignos fecit, etiam pro his qui vos persequuntur et tribulant.
Pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt. Ut cognoscant Deum, sive, ut subjectas habeant gentes. Illorum enim in pace tranquillitas nostra consistit: sed et si nobis Christianis sit persecutionis turbatio, omnis inquietudo cessabit.
Ut quietum et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Ad hoc nos vult esse quietos, ut pietate et castitate, non dissensione atque luxuria, tranquillitas nostra proficiat.
Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore 30.0877D| nostro Deo. Ut quieti in sanctis operibus serviamus.
Qui omnes homines vult salvos fieri. Hic probatur, nemini oportere ad credendum vim inferre, nec tollere arbitrii libertatem. Sed et illud hoc loco solvitur de induratione Pharaonis, et caeterae hujusmodi objectionis quaestiones.
Et ad agnitionem veritatis venire. Si ipsi tamen vocanti Deo consentire voluerint.
Unum enim Deus. Unus enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: id est, una in tribus personis natura est deitatis.
Unus et mediator Dei et hominum homo Christus 30.0878A| Jesus. Sicut unus Deus, ita unus est mediator inter Deum et homines universos: hoc est, nullus alius talis, nec Moyses, nec aliquis propheta, quia hic et homo erat, et Deus. Sed quia de traditione erat dicturus, ideo hominem solummodo nominavit.
Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Ille se pro omnibus dedit, si omnes redimi vellent.
Cujus testimonium temporibus suis confirmatum est. In testimonium generi humano, sanctae vitae dedit exemplum: quia et prophetae suis testimonium fuere temporibus: novissime autem misit filium suum ad colonos.
In quo positus sum ego praedicator et Apostolus. In Christi testimonio, sive Christo.
Veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide 30.0878B| et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco. Magister gentium dat legem orandi, ut auctoritate Salvatoris, neque in monte, neque in Jerosolymis aliquis orandi eligat locum, sed in spiritu: qui ubique nobiscum esse intelligitur. Sane de hoc loco, et hac causa a Judaeis mota fuit quaestio, qui in templo solummodo in Jerosolymis orare cupiebant.
Levantes puras manus sine ira et disceptatione. A caede, et sanguine, omnique opere malo. Testimonium enim innocentiae est manuum elevatio. Non solum autem manus ab opere, sed etiam mentem ab ira et disceptationis cogitatu, qui sibi dimitti petit, debet habere mundas. Nemo aliquid impetrare potest, alia cogitando.
Similiter et mulieres. Omnia quae dixi de viris.
30.0878C| In habitu ornato. Honesto et convenienti naturae.
Cum verecundia et sobrietate ornantes se. Haec sunt ornamenta feminae Christianae.
Et non in tortis crinibus. Non debent occasionem dare concupiscentiae.
Aut auro, aut margaritis. Quae terrae sunt partes: cujus est homo dominus institutus.
Vel veste pretiosa. Quae prae nimia subtilitate, nec frigus arceat, et de cujus pretio plurimi vestiri ejusdem naturae homines potuissent.
Sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Ista ergo non sunt promittentium, sed negantium castitatem.
Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Discat quidem, sed cum omni humilitate et charitate.
30.0878D| Docere autem mulieri non permitto. Publice non permittit: nam filium aut fratrem debet docere privatim.
Neque dominari in virum, sed esse in silentio. Ne magisterium sibi usurpando superbiat, sed taceat in Ecclesia.
Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et Adam non est seductus; mulier autem seducta. Reddit causam quare eas velit esse subjectas: scilicet, quia et posteriores in factura sunt, et priores in culpa.
In praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem. In praevaricatione fuit mandati. Sed non ideo desperet mulier: quia per baptismum, 30.0879A| quod est filiorum generatio, ipsa salvabitur: non Eva, sed credens mulier. Quia Eva ad exemplum adducta est creationis: non de ipsius salute proprie tractabatur. Caeterum, quomodo justitia justi super ipsum erit, et quomodo Noe, Job, et Daniel filios suos liberabunt: sic per filios Eva salvabitur.
Si permanserint. Sicut superius de plurali numero mulierum, ad singularem dicens, Mulier in silentio discat: ita et hic rediit ad pluralem.
In fide et dilectione. Christi, et dilectione proximorum.
Et sanctificatione cum sobrietate. Notandum, quod sola fides ad salutem ei, qui post baptismum supervixerit, non sufficiat, nisi sanctitatem mentis et corporis habeat: quae sine sobrietate difficile custoditur.
CAPUT III. 30.0879B| Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat. Primum laicos instituit, de quibus optimi quique in sacerdotium eliguntur: et sic dicit quales debeant ordinari.
Bonum opus desiderat. Ad boni operis desiderium eum provocat, non ad honorem.
Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse. Aut Ecclesiae princeps non erit: quam ideo Apostolus sine macula alibi definivit.
Unius uxoris virum. Viris nec hoc licet, quod velati incedant: multo magis illa, quae etiam laico prohibentur.
Sobrium. Et mente, et corpore.
Ornatum, prudentem, pudicum. His omnibus spiritualibus ornamentis.
Hospitalem. Ad humanitatis opus cuncta plebs 30.0879C| rectoris forma provocetur.
Doctorem. Tam verbo, quam exemplo. Si enim omnium vota scire voluerit, vel deberet, quomodo omnes valeant respondere: quanto magis sacerdos legem exquiret! quia angelus Dei omnipotentis est.
Non vinolentum. Ut fiducialiter possit corripere ebriosos.
Non percussorem. Sive ne sit petulans ad caedendum: sive ne malo exemplo conscientias feriat infirmorum.
Sed modestum. Qui omnia faciat cum mensura.
Non litigiosum, cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Servum Dei non oportet litigare. Lites autem et jurgia maxime ex cupiditatibus oriuntur.
Si quis autem domui suae bene praeesse nescit, quomodo 30.0879D| Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Ipse in sequentibus exposuit, si filios in castitate, et humilitate nutrivit: hinc ejus diligentia comprobatur: si enim filios suos erudire nescivit, quomodo tantos Dei filios gubernabit, quorum mores secundum numerum sunt diversi? vel qua fiducia, qui indisciplinatos habet filios, audebit exigere disciplinam?
Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Ne nuper renatus cito possit per ignorantiam exaltari: et putet se non tam ministerium humilitatis, quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnationem superbiae mereatur: sicut diabolus, qui per jactantiam judicatus atque dejectus est.
30.0880A| Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt. Ut sine offensione Judaeis, infidelibus, atque Graecis, praesit Ecclesiae Dei. Omnes enim naturaliter noverunt culpare vitia, et laudare virtutes.
Ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Ut non vituperetur ministerium nostrum, et per illum diabolus multos in laqueum teneat, qui poterant fieri Christiani.
Diaconos similiter. Irreprehensibiles, ut episcopi eligantur. Quaeritur cur de presbyteris nullam fecerit mentionem, sed eos episcoporum nomine comprehenderit: quia secundus, immo pene unus est gradus: sicut ad Philippenses episcopis ac diaconis scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae, iturus 30.0880B| Jerosolymas, congregans, ait: Inter caetera videte gregem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit.
Pudicos. Continentes scilicet.
Non bilingues. Susurro et bilinguis multos turbat, pacem habentes.
Non multo vino deditos. Concessit necessitati parum, qui voluptati amplius denegavit.
Nec turpe lucrum sectantes. Turpe lucrum est de coelestibus mysteriis, terrena sectari.
Habentes mysterium fidei in conscientia pura. Mysterium est, quod passio Christi redemptio est salutis humanae: si ergo intelligit pure, non confunditur de humilitate Christi. Sive si propter hoc solum praedicat mysterium fidei, propter quod debet praedicari: non ultra debitum mysterium quaestum esse existimet 30.0880C| pietatem.
Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Non solum episcopi, sed et isti ante ordinationem probari debent.
Mulieres similiter pudicas. Similiter eas, ut diaconos eligi jubet. Unde intelligitur, quod de his dicat, quas adhuc hodie in Oriente diaconissas appellant.
Non detrahentes. Quod illis vitium praecipue dominatur.
Sobrias, fideles in omnibus. In nullo dubitantes.
Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. Non ut, si non habuerint, ducant; sed ne duas habeant. Si enim digniorem facit uxor, cur non magis et digami, et trigami ordinantur?
Qui enim bene ministraverint. Ostendit non ministerium 30.0880D| tantum, sed qualitatem ministerii praemium promereri.
Gradum bonum sibi acquirent. Bonum, hic pro gradu majori posuit: sunt enim minores.
Et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Apud Dominum petendi, et apud homines docendi, vel etiam arguendi.
Haec tibi scribo, fili Timothee, sperans me venire ad te cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi. Ut auctoritatem habeas pro me omnia ordinandi, hujus epistolae sententia confirmatus.
Columna et firmamentum veritatis. In qua nunc sola veritas stat firmata: quae ante in lege erat posita vel 30.0881A| naturae, quae sola sustinet aedificium.
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum. Quod scire te cupio sacramentum incarnationis Christi, per quam generi humano pietas collata est.
Quod manifestatum est in carne. Quod nunc in carne ejus declaratum est.
Et justificatum est in spiritu. Demonstratum est.
Apparuit angelis. Quando dicebant: Gloria in excelsis Deo: quando illi in eremo ministrabant.
Praedicatum est gentibus. In gentibus omne genus hominum comprehendit.
Creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Videntibus Apostolis, ascendit in coelum.
CAPUT IV. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis 30.0881B| temporibus discedent quidam a fide. Prophetalem inducit affectum, quod antiqui dicebant: Haec dicit Spiritus sanctus.
Attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum. Omnis haeretica doctrina daemonum arte composita est.
In hypocrisi, loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam. In hypocrisi loquuntur: qui cum non contineant, tam casti volunt videri, ut etiam nuptias damnent: tam abstinentes, ut creaturas Dei, parce utentes, judicent, cum ipsi comessationibus vacent. Hic vero ita castitatem et abstinentiam praedicat, ut nec naturam, nec creaturas damnet. Ad illud fortiores hortatur: istud concedit infirmis. Illi autem hoc amore castitatis et abstinentiae, sed ad obumbrandum 30.0881C| ejus justitiam faciebant: sanctiores videri volentes, quam ille qui amore castitatis etiam nuptias concedebat: scilicet ne fornicationis crimen incurrerent. Omnis enim qui nuptias damnat, non amator, sed inimicus est castitatis: dum et continentibus laudem tollit, et incontinentibus, sublato nuptiarum remedio, fornicationis facit inire discrimen.
Prohibentium nubere: abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem: Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Si ad proprietatem sermonis attendas, monstruosa nescio quae praedicatio praedicatur: quae tam nubere, quam abstinere prohibeat 30.0881D| dicentium haec omnia quae sequuntur.
Haec praeponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu. Libram in omnibus tenens, et omnia rationabiliter et moderate dispensans.
Enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es. Quia sacris Legis litteris ab infantia eruditus fuerat. Verba propriae fidei, sunt traditio Symboli; bona vero doctrina, qua vita instituitur Christiana.
Ineptas autem et aniles fabulas devita. Fidei vel religioni non aptas.
Exerce autem teipsum ad pietatem. Pietas est, etiam cum tua tribulatione, aliis subvenire, sicut Sareptana vidua fecit.
Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, 30.0882A| Sanctarum balnearum, venationum, et hujusmodi, quae ad breve tempus in carnali proficiunt sanitate.
Pietas autem ad omnia utilis est: promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Et ad praesens tempus, et in futurum: nam et ipsa vidua, et in praesenti casta est, et merces ejus manet in ea.
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. Verus sermo apud omnium conscientiam, et cui nemo resistit.
In hoc enim laboramus, et maledicimur: quia speramus in Deum vivum. Cum certum sit, apud homines nihil nos dignum odio perpetrasse: quid aliud sequitur, quam quod propter vitam dissimilem blasphemamur?
Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Omnium, in praesenti: fidelium, in futuro. Sive, quia 30.0882B| omnes de periculis liberat, et maxime fideles.
Praecipe haec, et doce. Praecipe, ut fiant: doce quomodo fiant, vel quali praemio remuneranda sint.
Nemo adolescentiam tuam contemnat. Sic age, ut admirationi sis, priusquam contemptui habearis. Hoc enim illi praecipit, quod in illius potestate constabat.
Sed exemplum esto fidelium. Parvum est infidelium esse formam: apud quos qui graviora crimina non habet, magnus habetur. Hoc multum est, ut talem se exhibeat, per quem etiam sancti proficiant.
In verbo, in conversatione. Nihil aliud magis loquaris, quam Domini verbum. Notandum quia fidelibus etiam verbi praebere cupit exemplum.
In charitate. Ut exemplum illis dilectionis ostendat.
In fide. Catholica, vel perfecta.
30.0882C| In castitate. Mentis et corporis: cujus insignia etiam gravitate habitus praeferuntur.
Dum venio attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Fac, lege, exhortare ut fiant: doce, quomodo intelligantur obscura: ut possint fieri quae leguntur.
Noli negligere gratiam, quae est in te. Negligit gratiam, qui acceptum talentum non exercet.
Quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Prophetiae gratiam habebat, cum ordinatione episcopatus.
Haec meditare. Omnis enim profectus ex meditatione descendit.
In his esto. Non enim omnis, qui in his est, meditatur.
Ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Tunc manifestus 30.0882D| erit, si in meditatione sis semper: et cum manifestus fueris, poterunt exemplo tuo ad meliora proficere.
Attende enim tibi, et doctrinae insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Primo tibi, deinde doctrinae: ut ubique et actu salves illos; et doctrina pariter et exemplo.
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Ne indigne ferens se a juniore correptum, exasperetur, et non proficiat; sed obsecra, ut suo quasi pater exemplo instituat juniores.
Juvenes ut fratres. Quia hac via liberius commonentur, similiter et sorores.
30.0883A| Anus ut matres. Cum omni reverentia.
Juvenculas ut sorores, in omni castitate. Et mentis, et corporis.
Viduas honora. Necessaria praebendo, vel solatio confovendo.
Quae vere viduae sunt. Illas veras viduas esse definivit, quae universis curis exutae sunt, et ab omnibus desolatae.
Si quae autem vidua filios aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Tamdiu regit domum, quamdiu docet filios parvulos, aut nepotes, ut quod a parentibus pietatis accepit, filiis reddat: ita tamen, ut non hac excusatione avaritiae studeat, sed sufficientem tantum sibi reservet, et ne 30.0883B| liberis ejus ipsa occasionem det saeculo serviendi.
Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Qualis erat Anna filia Phanuel, tales praecipit honorari.
Nam quae in deliciis est vivens, mortua est. Quidquid modum naturae excedit, deliciis deputatur. Hic maxime nostri temporis viduas tangit, quae cum hominem suae naturae qualicumque panno non vestiant, parietes pretiosis marmorum crustis exornant.
Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Notandum irreprehensibiles eas tam posse, quam esse debere.
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 30.0883C| Si quis viduas abjicit, aut pupillos, vel maxime parentes et pauperes, deterior est infideli: quia et illi habent naturaliter circa proximos pietatem. Sive, si qua vidua filios orphanos negligat, hujus sententiae crimen incurrit. Simul notandum, quosdam fideles nomine, qui infidelibus conversatione pejores sunt.
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor. Tales voluit eligi diaconissas, quae omnibus essent exemplum vivendi.
In operibus bonis. Si ex tempore viduitatis suae ista omnia custodivit.
Testimonium habens. Sicut Tabitha.
Si filios educavit. Subauditur, Deo.
Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit. Si non solum humilitatis habet insignia: cui non sufficit 30.0883D| hospitio suscipere, sed etiam manu propria lavare hospitum pedes.
Si tribulationem patientibus subministravit. Hoc est, in carcere positis, vel aegrotis.
Si omne opus bonum subsecuta est. Breviter universa conclusit.
Adolescentiores autem viduas devita. Devita aliis ministerio diaconatus praeponere, ne malum pro bono detur exemplum.
Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt. Cum sub eo tempore religionis abundantiam habuerint, quae saepe solet generare luxuriam.
Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quae se viduas promiserant permansuras. 30.0884A| Haec regula non solum in viduis, sed in virginibus continentibus, quae primam fidem irritam fecerunt, intelligenda est.
Simul autem et otiosae discunt circumire domos. Divino minime timore detentae, nec mariti potestati subjectae, nullaque cura domesticae occupationis astrictae.
Non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes, quae non oportet. Dum voluntatis suae cupiunt praebere exemplum.
Volo autem juniores nubere, filios procreare. Volo: quia necesse est ut tales ante hoc faciant, quam illud promittant: inde si transgressae fuerint, damnationem acquirunt.
Matres familias esse. Matres familias dici possunt, 30.0884B| etiam quae duos habent, vel tres servos: hoc dicit, ne ex hoc nomine avaritia defendatur.
Nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Si incontinentes sunt: vel ne per illas religio blasphemetur.
Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam. Reddit causas quare eas nubere velle praedixerit, ne eum putaremus optare: quia quaedam promissum propositum Deo non reddentes, fuerant fornicatae.
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia. In domo propria, ut parentibus.
Ut his quae vere viduae sunt, sufficiat. Quae sunt omnium auxilio desolatae.
Qui bene praesunt presbyteri. Qui implent officium suum.
30.0884C| Duplici honore digni habeantur. Et officii, et doctrinae.
Maxime qui laborant in verbo, et doctrina. Non dixit omnium, qui habent verbum, sed qui laborant in verbo. Caeterum omnes habentes praecipit ordinare.
Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti: et, Dignus est operarius mercede sua. Vult illi praestare carnalia, a quibus alii spiritualia consequuntur: quia occupati in doctrina, necessaria sibi providere non possunt.
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Injustum est etiam adversus laicum accusationem recipere, cum hoc nec saeculares faciant: quanto magis adversus Domini sacerdotem!
30.0884D| Peccantes coram omnibus argue. Si de illis fuerit comprobatum.
Ut caeteri timorem habeant. Videntes te nemini pepercisse.
Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis angelis ejus, ut haec custodias sine praejudicio. Obtestatur illum divina et coelesti testificatione, ut nulla illi res praejudicet ad ista servanda, nec electi angeli, qui sacris assistunt altaribus.
Nihil faciens in alteram partem declinando. Neque in dexteram, neque in sinistram.
Manus cito nemini imposueris. Nisi talem inveneris, qualem dixi.
30.0885A| Neque communicaveris peccatis alienis. Communicare eum dicit peccatis, qui non probatus fuerit ordinatus.
Teipsum castum custodi. Non alios custodire praecipit, ut possit audenter arguere delinquentes.
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Ne putaret etiam abstinentiae se formam infirmis dare debere: maxime cum audierit a magistro dicente: omnibus bonum esse non bibere vinum. Dat ergo ei consilium, ut plus doctrinae causam, quam abstinentiae curet: et simul ostendit quas infirmitates creaturarum medicina possit sanare.
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium. Detecti excommunicantur: sive 30.0885B| plagis praesentibus damnantur.
Quorumdam autem et subsequuntur. In futuro judicio: sive hic diu latere non possunt. Non ergo debent facile ordinari.
Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Non enim potest abscondi civitas supra montem posita: sed etiam quae ad tempus latent, non possunt diutius occultari.
CAPUT VI. Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. Non solum bonos, sed etiam infideles.
Ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Ne videantur per religionem in deterius profecisse.
30.0885C| Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt. Ne sibi aequalem contemnant.
Sed magis serviant: quia fideles sunt et dilecti, quia beneficii participes sunt. Si serviebant infidelibus timore odioso: quanto magis debent servire fidelibus, quorum charitatis participes esse merentur!
Haec doce, et exhortare. Doce, ita debere fieri: exhortare, praemium ostendere Deum.
Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi: et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae. Novi Testamenti: veteris enim severa doctrina est.
Superbus est, nihil sciens. Super alios se extollens, cum sit desursum veniens, quam praedicat sapientiam.
30.0885D| Sed languens circa quaestiones. Nec enim recusando penitus fidem, moritur, nec adversitatis scientia convalescit, sed diversis occasionibus languet.
Et pugnas verborum. Relicto sensu veritatis, ambiguitates verborum observant: sicut Manichaei ex verbo, diversitatem Testamentorum.
Ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae. Quae generant lites ac blasphemias, in Deum pugnando sermonibus.
Suspiciones malae. Sive haeresim de altero suspicantur, sive audientes putant efficere veritatem.
Conflictationes hominum mente corruptorum: et quia veritate privati sunt. Ab integritate Evangelii, vel naturae.
30.0886A| Existimantium quaestum esse pietatem. Qui putant quaestus sui causa, novum venisse Testamentum.
Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Multum inquirit, qui habet pietatem: cum sufficientia, non luxuriae, sed naturae est. Sive sicut pietas est cultura Dei; ita impietas est contemptus.
Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Nudi nati sumus, nudi etiam morituri. Quidquid hic invenitur, hic relinquetur: non est nostrum, quod non semper nostrum est. Tamquam peregrini ergo sufficienti usu contenti simus: illas divitias acquiramus, quas nobiscum ad coelestem patriam ferre possimus.
Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Superius dixerat sufficientiam: quidquid 30.0886B| his amplius est, divitiis deputatur.
Nam qui volunt divites fieri. Voluntatem divitiarum definivit: quae voluntas, et habentibus est, et quaerentibus.
Incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Occasio tentationis est, et laqueus diaboli, velle habere divitias.
Et desideria multa, et inutilia, et nociva. Numquam ergo divitiarum desideria satiantur.
Quae mergunt homines in interitum et perditionem. Dum ambitione bonorum tumentes, ad coelos elevati, usque ad inferos demerguntur: sive desiderantes alienas opes, ut Achab, usque ad homicidii perveniunt factiones.
Radix enim omnium malorum est cupiditas. Quia et 30.0886C| fons est, et omnium criminum augmentum. Radix excisos semper densius reparat ramos: evellenda est ergo radix, ne rami superflue excidantur.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide. Hoc est, recesserunt a fide promissorum Dei, dum praesentibus oblectantur.
Et inseruerunt se doloribus multis. Quanto amplius habuerint, tanto plures sollicitudinum sustinent cruciatus: unde et Dominus divitiarum aerumnas circa reliqua concupiscentiae verba asseruit suffocare.
Tu autem, o homo Dei. Non divitiarum homo, sed Dei: nec mammonae servus, sed Christi: cujus sunt omnia quae videntur.
Haec fuge. Quasi causas perfidiae, vel dolorum.
30.0886D| Sectare vero justitiam, pietatem, fidem. In his te cupio divitiis esse locupletem.
Charitatem. Dei et proximi.
Patientiam, mansuetudinem. Patientiam sustinendi, mansuetudinem non nocendi.
Certa bonum certamen fidei. Bonum certamen est, non pro rebus saeculi, sed usque ad mortem pro fidei veritate certare: sicut scriptum est: In justitia agonizare pro anima tua: et usque ad mortem certa pro justitia. Sive ut illi student in divitiis omnia vincere, ita et tu in fide.
Apprehende. Quomodo ego comprehendi.
Vitam aeternam: in quam vocatus es. Ut illi gerere cupiunt temporalem.
30.0887A| Et confessus es bonam confessionem. In baptismo abrenuntiando saeculo et pompis ejus.
Coram multis testibus. Sacerdotibus, vel ministris, virtutibusque coelestibus.
Praecipio tibi coram Deo. Praecipit auctoritate magistri.
Qui vivificat omnia. Omnia quae vivunt, etiamsi arefiant, per ejus potentiam reviviscunt.
Et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem. Dicens ad Pilatum: Ego ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati: scilicet pro ea etiam moriendo.
Ut serves mandatum. Sicut ille usque ad mortem.
Sine macula irreprehensibili. Maculat quodammodo, et reprehendi facit mandata, qui peccat.
30.0887B| Usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium. Quando voluerit, qui hoc solum potest Deus.
Qui solus habet immortalitatem. Ille solus proprie habet, qui angelis, et qui hominibus dedit habere. Nos autem nec soli nec a nobis habemus ut ille. Hoc contra Manichaeos, qui mali naturam putant immortalem atque perpetuam.
Et lucem habitat inaccessibilem. Omni creaturae. Nemo enim novit Patrem nisi Flius: neque Filium nisi Pater, et Spiritus sanctus; utrumque etiam scrutatur profunda Dei.
Quem nullus hominum vidit: sed nec videre potest: 30.0887C| cui est honor, et imperium sempiternum. Amen. Nemo novit, sed unusquisque pro merito intelligit. Nam solem tanto amplius vident singuli, quanto purior fuerit acies oculorum.
Divitibus hujus saeculi praecipe. Sunt et alterius saeculi divites, qui emunt sibi aurum ignitum a Deo: et qui habent aurum in coelo, necnon qui proferunt nova et vetera.
Non sublime sapere. In primis principalem eorum 30.0888A| tetigit morbum. Difficile divitem invenies non superbum, qui pauperes, vel parentes agnoscat: et qui non graviter ferat minime sibi ab inferiore honorem deferri.
Neque sperare. Non sperando vilescunt: et cum spernuntur, erogantur.
Incerto divitiarum. De quibus incertum est utrum illae tibi, an tu illis celerius subtraharis: multis enim cum vita sublatae sunt. Alii propriis eas auferri oculis viderunt: nonnulli etiam inviti extraneis reliquerunt.
Sed in Deo vivo. Cujus sunt omnia.
Qui praestat nobis omnia abunde. Qui ideo abunde praestat, ut vivamus, etiam aliis largientes: non ut grandi labore destruentes, majora horrea faciamus.
30.0888B| Ad fruendum. Non ad occultandum, vel negotiandum.
Bene agere: divites fieri in operibus bonis. Non in auro et argento.
Facile tribuere, communicare. Qui facile tribuit, cito dives esse cessabit. Tribuere, donare est: communicare vero, multum dare.
Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Vade: Vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me, quod perfectionis est fundamentum.
Ut apprehendant veram vitam. Haec enim non est vera vita, quae in suo non permanet statu. Vanitas enim sub sole, dicit Ecclesiastes.
O Timothee, depositum custodi. Commendatum a 30.0888C| nobis, servandum tibi, fidei depositum custodi.
Devitans profanas vocum novitates. Quod a me non audisti, nec ab angelo si dicatur, libenter admittas.
Et oppositiones falsi nominis scientiae: quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Artis dialecticae, per quas sibi infinitam rerum scientiam haeretici promittunt, ideo a fidei veritate cadunt.
Gratia tecum. Amen. Permaneat in aeternum.
IN SECUNDAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM. 30.0887D| Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Non meis meritis: sive a Christo missus, non sine Dei voluntate.
Secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu. Condignum exhibens promissione servitium.
Timotheo charissimo filio. Charissimo, id est, caeteris chariori.
Gratia et misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Talis est salutatio Pauli, ut in ea omnia Patris et Christi beneficia memorentur.
Gratias ago Deo meo. Deo qui nos talem in alterutrum docuit charitatem.
Cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura. Omnis origo mea coluit unum Christum: non malevolentia, sed legis aemulatione vastabam.
30.0888D| Quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die desiderans te videre. Et charitatem ostendit, et jugiter orandi praebet exemplum.
Memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear. Quas pro me abunde profudisti, ut et me ad tristitiam provocares: quas tua adopto praesentia revelari.
Recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta: quae et habitavit primum in avia tua Loida. Quae vere te esse in operibus comprobat: sicut Jacobus definivit: et quae ad te ex avitae successionis institutione, quasi haereditario jure descendit.
Et matre tua Eunice. Quia prior credidit.
Certus sum autem quod et in te. Propter quam causam admoneo te. Quia comprobavi fidem tuam, commoneri indiges, non doceri.
30.0889A| Ut resuscites gratiam Dei. Quasi tribulationibus dormitantem.
Quae est in te per impositionem manuum mearum. Ad episcopatum scilicet.
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. Contemnendi poenas. Illi merito humana supplicia videntur formidare qui peccant: ut alibi dicit: Si autem malefeceris, time.
Et dilectionis, et sobrietatis. Sive pro eo Domino, sive pro alterutro. Libenter etiam moriamur, ut omnia sobria mente faciamus.
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri: neque me vinctum ejus. Quia nihil confusione dignum Christus exercuit: sed nec ego, quem nosti, ob aliquod crimen, sed propter Deum haec omnia quae patior, 30.0889B| sustineo.
Sed collabora Evangelio. Tua conversatione, sive doctrina.
Secundum virtutem Dei. Quae sua causa adjuvat laborantes.
Qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta. Scilicet a peccatis.
Non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu. Quo proposuit nos gratis salvare per Christum.
Ante tempora saecularia. Quantum ad praescientiam Dei, ante saecula jam donavit. Nam homines solent filiis parare praedia, priusquam nascantur.
Manifestata est autem nunc. Quae ante latebat.
Per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi. 30.0889C| Verbis scilicet et exemplis.
Qui destruxit quidem mortem: illuminavit autem vitam et incorruptionem. Doctrina sua, et conversatione destruxit peccata, quae mortem hominis generabant: et ostendit quomodo vita, et incorruptio quaeratur.
Per Evangelium. Volentes docuit, non coegit invitos.
In quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium. Ad comparationem aliorum possunt dici magistri. Ad comparationem nemo magister verus.
Ob quam causam etiam haec patior. Non ob aliquod crimen, sicuti nos pati Petrus hortatur dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida; sic autem ut Christianus, non erubescat.
30.0889D| Sed non confundor. Hic non erubescit in catenis, cum nos in solis opprobriis confundamur.
Scio enim cui credidi, et certus sum, quia potens est. Scio enim eum fidelem et potentem.
Depositum meum servare in illum diem. Apud me ipse, quod deposuit, conservabit: sive quod ego apud illum commendo, restituet in futuro.
Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fidei, et in dilectione in Christo Jesu. Secundum meam formam vide et doce, quam a me breviter accepisti, quomodo integre credere et alterutrum diligere debeamus.
Bonum depositum custodi, per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Quod apud te per Spiritum sanctum 30.0890A| commendavi, adjutorio ejus depositum custodi.
Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt: ex quibus est Phygelus, et Hermogenes. Idcirco te commoneo, quia quos non putabam, me dereliquerunt.
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit. Vituperat desertores, et laudat permanentes: ut deterreat ab imitatione mala, et ad exemplum provocet bonum.
Sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. Idcirco invenit, quia sollicite quaesivit: unde et ostenditur, quia idcirco non omnes quaerentes 30.0890B| inveniunt, quia negligenter inquirunt.
CAPUT II. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu: et quae audisti a me per multos testes. Sive praesentibus multis, tibi dedi mandata, qualiter docere debeas: sive quae dixi, multis Prophetarum exemplis, et testimoniis confirmavi.
Haec commenda fidelibus hominibus. Qui fideliter possunt gratiam Dei dispensare: hoc est, solius Dei causa praedicare.
Qui idonei erunt et alios docere. Non solum ipsi facere, sed et alios erudire.
Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Ideo milites dicimur, quia hostes habemus, contra quos laboriose debemus dimicare.
30.0890C| Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei cui se probavit. Comparatione militantium utitur, ut ostendat multo magis nos a negotiis saecularibus liberos esse debere, ut Christo placeamus: cum etiam saeculi milites a reliquis actibus vacent, ut possint imperatori suo placere perfecte.
Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Alia comparatione id ipsum dicit. Multi enim certant: sed ille solus, qui tota virtute vicerit, coronatur.
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Ne diceret, Unde ergo victurus sum, si me totum occupavero in doctrina? ostendit eum primitias fructuum a populo debere accipere, praeter mercedem, quam a Domino accipiet in futuro.
30.0890D| Intellige quae dico. Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Eorum quae propter quaerentes occasionem, comparationis velamine fuerant obumbrata.
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Hoc contra illos qui carnis resurrectionem negant, consequenter etiam Christi negabant; sed et adversus illos, qui negant Christum in carne venisse: quos Joannes antichristos appellat.
Secundum Evangelium meum. Secundum quod me praedicare non nescitis.
In quo laboro usque ad vincula quasi male operans. Non tamen male.
30.0891A| Sed verbum Dei non est alligatum. Quia et praesentes fiducialiter doceo, et litteris absentes confirmare non cesso.
Ideo omnia sastineo propter electos. Ideo tribuni auxilium petivi, ac postea Caesarem appellavi, ut per me confirmentur, cum has passiones potuerim moriendo finire.
Ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti. Quae salus in Christo est, non nuda, sed gloria vestita: nec terrena gloria, sed coelesti.
Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus. Veritatis ratione subnixus. Si enim a vitiis et voluptatibus sumus commortui Christo, vivemus cum illo. Alioquin quomodo sperare poterimus hoc?
30.0891B| Si sustinemus, et conregnabimus. Si sustinuerimus cum necesse fuerit, quod ille sustinuit, tunc demum regnare poterimus simul.
Si negaverimus, et ille negabit nos: si non credimur, ille fidelis permanet: negare seipsum non potest. Sive credamus, sive non credamus: non aliud potest exhibere singulis, quam promisit. Quia veritas contra se non faciet, ne se negare videatur.
Haec commone testificans coram Deo. Sub testificatione Dei constringe.
Noli contendere verbis; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sine testimoniis Scripturarum hujusmodi etiam contentio non aedificat, sed destruit audientes: putant enim omnia acumine et subtilitate subsistere. Sive: noli verbis vincere, sed 30.0891C| factis.
Sollicite autem cura te ipsum probabilem exhibere Deo. Ante omnia hoc labora, ut talem te apud Deum exhibeas, quo merito possit tibi populus obaudire.
Operarium inconfusibilem. Ita vive, ne dicta factis deficientibus erubescant.
Recte tractantem verbum veritatis. Ille recte tractat, qui exemplis sua dicta confirmat. Ornamentum enim vitae, doctrina: firmamentum verbi, opus.
Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem. Irreligiosas haereticorum fabulas, qui negant resurrectionem, per quas, utique judicis timore sublato, ad omnem impietatem et ad cuncta crimina pervenitur.
Sermo eorum ut cancer serpit. Cancer dicitur vulnus, 30.0891D| quod in mamillis nascitur feminarum: cui nisi cito subventum fuerit, cum virus ad cor serpendo pervenerit, nullum remedium est. Ita et haereticorum sunt vitanda colloquia, ne per aures irremediabiliter vulnerent mentes.
Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt. Nomina signat, ut noverit, quos debeat praecavere.
Dicentes resurrectionem jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. In filiis, sive ossa vivificata in Ezechiele Israelis, interpretabantur de captivitate collecta, quasi resurrexisse.
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. In quorum corde fides Christi erat fundata, 30.0892A| non sunt seducti, vel moti: et hoc quia Dei essent habentes judicium, sicut Moysi tempore fuit, in quo Dathan et Abiron subversi sunt: non simul cum impiis perierunt, Deo illos esse optimos cognoscente, ut in Numeri scriptum est libro.
Cognovit Dominus qui sunt ejus: et discedet ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. Ut Sion simul pereat cum iniquis.
In magna autem domo. Magnam domum, non Ecclesiam dicit, ut quidam putant, quae non habet maculam neque rugam, sed mundum. Unde ait Jeremias: O Israel, quam magna est domus Domini! et caetera. In quae sunt zizania mixta cum tritico; nam resurrectionem negantes, in Ecclesia esse non possunt.
30.0892B| Non solum sunt vasa aurea et argentea. Pretiosa et fortia.
Sed et lignea et fictilia. Infirma.
Et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo se emendaverit ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Si quis se a doctoribus haereticis mundaverit, et crediderit in resurrectionem futuram, judicium Dei per omne opus bonum implere studet.
Juvenilia autem desideria fuge. Quia hi ex senioribus esse non possunt, si haec agant quae gravitati non conveniunt Christianae, et a juvenibus vincuntur, si habeant levitatem.
Sectare vero justitiam, fidem, spem, charitatem. Hic 30.0892C| fidem integritatem dicit.
Et pacem. Illam pacem, quae religioni debetur.
Cum his qui invocant Dominum de corde puro. Beati mundo corde: de quibus dicitur, quid me vocatis Deum, et non facitis quae dico?
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens, quia generant lites. Stultae omnes et sine disciplina legis sunt quaestiones.
Servum autem Domini non oportet litigare. Servus est Christi, qui non clamavit, neque contendit, neque audivit quisquam vocem ejus, secundum quod Doeg propheta praedixit.
Sed mansuetum esse ad omnes. Non solum ad amicos.
Docibilem, patientem, cum modestia corripientem 30.0892D| eos qui resistunt veritati. Omnes semper docere patienter, non in furore, sed cum modestia.
Ne quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Non de Dei bonitate dubitat, sed de accipientium pravitate. Det illis Deus perpetuam, mitem, blandamque correptionem, ut accepta ratione, resipiscant. Simul et contra Novatianos poenitentiae negatores, qui haereticos conversos veniam non posse consequi perhibent.
CAPUT III. Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Non sit tibi mirum, quod quotidie pejora veniunt.
30.0893A| Et erunt homines seipsos amantes. Non Dei gloriam, sed sua quaerentes.
Cupidi, elati. Avari, et in avaritia jactabundi.
Superbi, blasphemi. Cum nolint discere, doctrinam usurpant.
Parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione. Veteribus scilicet doctoribus, qui eos per Evangelium genuerunt.
Sine pace, criminatores. Pacis sanctorum.
Incontinentes, immites, sine benignitate. In omnibus vitiis.
Protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei. Sollicitudo indicium est abundantioris amoris: qui enim saeculi voluptates, quam Domini praecepta libentius audit, aut loquitur, talis est.
30.0893B| Habentes speciem quidem pietatis. In habitu, vel doctrina.
Virtutem autem ejus abnegantes. Ipsam rem operibus abnegantes.
Et hos devita. Ne corrumpant mores bonos colloquia prava.
Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Illas capiunt, quae sunt oneratae peccatis: impunitatem illis ac veniam promittentes: sive infirmas mentes, quae feminis comparantur.
Quae ducuntur variis desideriis. Nova semper discere cupientes.
Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quia nihil definitum tenent, quisque 30.0893C| traditiones vult tenere diversas, non probatas. Ab uno enim dicta, ab alio destruuntur.
Quemadmodum autem Jamnes et Jambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati. Sicut illi per magicae artis praestigias: ita et isti per argumentorum fallaciam. Simulque ostendit Moysen veritatis fuisse doctorem, adversus obtrectatores veteris Testamenti.
Homines corrupti mente: reprobi circa fidem. Tam moribus corrupti, quam circa fidem reprobi.
Sed ultra non proficient. De omnibus haereticis dicit: sed de his quos tunc cito noverat in spiritu destruendos. Caeterum ipse inferius quosdam in pejus profecisse praedixit.
Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus: sicut 30.0893D| ut et illorum fuit. Confessi sunt se Dei digito superatos.
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam. Plus tibi crede de me, quam illis: sive idcirco tibi non timeo, quia scio te doctrinam et virtutem meam optime cognovisse.
Persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris: quales persecutiones sustinui. Ex his potuisti cognoscere, me nihil propter homines facere, quia tanta sum passus.
Et ex omnibus eripuit me Dominus. Ita et te de omnibus eripiet, si sequaris.
Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, 30.0894A| persecutionem patientur. Non solum ego, sed et omnes, qui non occidunt animas in adulando. Timendum ergo nobis est, ne non pie vivamus, qui nihil patimur propter Deum.
Mali autem homines, et seductores, proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Hoc de adulatoribus dicit, qui dum a stultis hominibus diliguntur, magis decepti decipiunt: sive de haereticis accipiendum.
Tu vero permane in his, quae didicistis. Nolo ista te terreant, vel seducant.
Et credita sunt tibi. A Deo per nos.
Sciens a quo didiceris. Et quia ab infantia sacras litteras nosti. Sive a vero apostolo, sive per legem a Deo.
30.0894B| Quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu. Sine fide enim Christi, jam non sufficiunt ad salutem.
Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectius sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Ideo data est legis instructio, ut ejus consilio cuncta facientes, juste justa faciamus.
CAPUT IV. Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius, et regnum ejus. Contestatur illum per universa quae credit religio Christiana, ut verbum Dei instanter 30.0894C| annuntiet. Qui judicaturus est vivos et mortuos: quia vivos inveniet, mortuos suscitabit.
Praedica verbum: insta opportune, importune. Opportunum est, libenter audire. Importunum est, invito praedicare.
Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Argue peccantes, contestare ne peccent. Increpa resistentes; sed haec omnia cum patientia et secundum doctrinam.
Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt. Veram et perfectam: sicut Israel audire noluit prophetas.
Sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros. Tales magistros inquirent, qui ea dicunt, quae ipsi audire desiderant, ut securi delinquant.
30.0894D| Prurientes auribus. Qui delectare desiderant, non compungere.
Et a veritate quidem auditum avertent: ad fabulas autem convertentur. A veritate legis, quae vitia damnat, ad rationes humanas, quae Deum ut pium non vindicaturum esse, concinnant.
Tu vero vigila: in omnibus labora. Quae ad utilitatem pertinent audientium.
Opus fac Evangelistae. Verbum tuum operibus conformetur.
Ministerium tuum imple: sobrius esto. Episcopatus scilicet. Non enim semper ero in corpore, ut valeam commonere.
Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae 30.0895A| instat. Mortem suam, sacrificium Deo futurum dixit, ut eum ad martyrium provocet.
Bonum certamen certavi, cursum consummavi. Modo jam confidenter hoc dicit, in extremo vitae limite constitutus. Comparatione autem utitur in agone certantium.
Fidem servavi. Fidem suscepti officii in finem usque servavi.
In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Qui novit me usque ad mortem pro justitia dimicasse.
Non solum autem mihi. Quia non personis debetur meritum, sed labori.
Sed et his qui diligunt adventum ejus. Qui gaudent advenisse Christum, et justitiam docuisse. Sive, qui 30.0895B| sic agunt, ut adventum Domini libenter exspectent.
Festina ad me venire cito. Demas enim me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam. Necesse erat, ut diligens saeculum non amantem saeculum relinqueret. Omne enim animal ad sibi simile conjungitur.
Crescens in Galatiam: Titus in Dalmatiam: Lucas est mecum solus. Isti missi sunt, non deseruerunt.
Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem misi Ephesum. Verbi Dei, vel cujuslibet necessitatis.
Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem et membranas. Non dixit penulam meam: potuit enim conversus aliquis ad pedes ejus, inter caetera imposuisse 30.0895C| vendendam.
30.0896A| Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus. Quoniam verbis Dei restitit: cum habebant rationem.
Quem et tu devita. Monet caveri latrantes.
Valde enim restitit verbis nostris. Si nostris restitit, quanto magis tuis!
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Quando primum coepi Evangelium defendere.
Dominus autem mihi astitit, et confortavit me. Cum dicit sibi Dominum in omnibus affuisse, ne timeat cohortatur.
Ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes. Non quod ego mori timerem.
Et liberatus sum de ore leonis. Persecutoris.
30.0896B| Liberavit me Dominus ab omni opere malo. Ab insidiantium malignitate.
Et salvum faciet in regnum suum coeleste. Quomodo hic liberat, ita in regnum ducit.
Cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Saluta Priscum et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi. Ob haec omnia.
Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante hyemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Hinc probatur, quia non propter sanitatem carnalem tantum apostoli curabant, sed ut etiam signa monstrarent: quia hic suum discipulum non curavit.
Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Quia carne mortuus, spiritualiter vivis.
30.0896C| Gratia vobiscum. Amen.
IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT PRIMUM. 30.0895C| Paulus servus Dei. Non peccati.
Apostolus autem Jesu Christi. Non omnis servus apostolus; ideo autem Christi, quia ab ipso missus fuerat praedicare.
Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis: quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae. Secundum eam fidem, qua credentes electi sunt, cum cognoscerent veritatem: quae agnitio non ex merito est, sed ex Dominica veritate.
30.0895D| Quam promisit, qui non mentitur, Deus. Si non mentitur, non exhibet aliud, quam quod promisit, justis, scilicet, et injustis: quamvis hominibus durum esse videatur.
Ante tempora saecularia. Ante omnia tempora apud se proposuit per Filium salvare credentes.
Manifestavit autem temporibus suis verbum suum. Tunc manifestavit consilium suum, quando praescierat factum esse, omnem scilicet mundum a justitia diversum.
In praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. Quo Paulum et Barnabam segregare praecepit, ut gentibus praedicarent.
Tito dilecto filio, secundum communem fidem: 30.0896C| Gratia et pax, a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Secundum fidem filius, non natura.
Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas: et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Quae desunt, recto tenore corrige: et tunc demum presbyteros poteris ordinare, cum omnes in Ecclesia fuerint recti.
Si quis sine crimine est, unius uxoris vir. Notandum quod in sacerdote etiam aliis licita prohibentur.
Filios habent fideles, non in accusatione luxuriae, 30.0896D| aut non subditos. Ne non possit audenter corripere delinquentes: sive ut experimentum ejus doctrinae, de domus suae disciplina noscatur.
Oportet enim episcopum sine crimine esse. Ipsum dicit episcopum, quem superius presbyterum nominavit.
Sicut Dei dispensatorem. Si ergo humanarum legum dispensatores presbyteri quaeruntur, et justi quales esse debent, qui divina jura dispensant!
Non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum. Non debet discipulus Christi percutere: qui percussus est, et non repercussit. Non turpe lucrum adulando sectari, terrenum scilicet, qui coelestia et divina promittit.
Sed hospitalem. Primo vitia damnavit, ut virtutes insereret, secundum consuetudinem Scripturarum.
30.0897A| Benignum. Ut hospites non cum tristitia, sed cum benevolentia suscipiat.
Sobrium, justum, sanctum, continentem. Incontinentiam, vel continentiam, numquam Apostolus, nisi in causa luxuriae, dicit: justum judicio, continentia sanctum: ne quia unius uxoris fecerat mentionem, locum incontinentiae dedisse putaretur.
Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Diligentem doctrinam, et semper inde loquentem: non fabulas saeculares et vanas.
Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Talis eligendus est, qui exhortari possit, et contradicentes arguere in doctrina sana, quae sanat audientes, sive quae nulla falsitate corrupta est.
30.0897B| Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores. Apostolicae doctrinae non obtemperantes, et ad nullum profectum loquentes.
Maxime autem, qui de circumcisione sunt. Qui humanas potius traditiones observant, quam divina mandata.
Quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Quae jam superflua temporibus Christi: caeremonias autem Judaeorum ab eis doceri dicit.
Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta. Callimachus scilicet. Vide quales sunt, qui etiam a suis tale testimonium promerentur.
Cretenses semper mendaces. Amantes mentiri, noxii oratores, pariter otiosi.
Malae bestiae, ventres pigri. Ideo ferias et otia 30.0897C| libenter admittunt.
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam, increpa illos dure, ut sani sint in fide: non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum. Traditionibus humanis, de quibus Dominus in Evangelio Judaeis loquitur: secundum Isaiam, Dominum non in corde, sed in labiis honorantes.
Aversantium se a veritate. Novi scilicet Testamenti.
Omnia munda mundis. Quia adhuc secundum Legem immunda vocabant.
Coinquinatis autem et infidelibus. Coinquinati et infideles sunt, qui non credunt jugum Legis a collo credentium Dominum abstulisse: id est, omnia quae temporaliter fuerant instituta.
Sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. 30.0897D| Etiam in hoc ipso.
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Se melius Christum dicunt nosse, ut Lege promissum: sed factis, ejus adventum negant: cum se sine legis auxilio putant justificari non posse.
Cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. In sola confessione legis religiosiores se dicunt, cum illa non faciant, quae quaeruntur.
CAPUT II. Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. Quae ad vitam pertinent Christi.
Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Hic senes aetate, et 30.0898A| ordine possunt intelligi, Ecclesiae praecipue seniores, quibus omnibus formam praebere necesse est.
Anus similiter. Quae ad aliarum eligebantur exemplum.
In habitu sancto: non criminatrices. Habitus enim non sanctus est, de quo alibi dicit: Non tortis crinibus, et reliqua.
Non multo vino servientes. Sed parvo utentes.
Bene docentes, ut prudentiam doceant. Docere illis permisit, sed feminas: et hoc non in Ecclesia, sed privatim.
Adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias. Non alienos: sive ideo dicit, ne aliae, quae continentes erant, non diligerent viros suos, et verbum Dei tamquam dissidium 30.0898B| praedicans, culparetur.
Domus curam habentes. Ne viros suos in aliquo contristarent.
Benignas, subditas viris suis: ut non blasphemetur verbum Dei. Ne vel ipsae blasphement, si gentiles sunt, vel alii videntes eas pejores effectas, quam fuerant ante fidem.
Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. Auferentes ab eis causam luxuriae.
In omnibus. Quae junguntur, sive non solum corpore, sed et mente.
Teipsum praebe exemplum bonorum operum. Ne exemplo destruas verbum, et ut audenter corripias delinquentes.
In doctrina, in integritate, in gravitate. Quo solummodo 30.0898C| doceri potest; integritas vero nec muneribus corrumpitur, nec acceptione personae.
Verbum sanum, irreprehensibile. Nullius adulationis accensione languens.
Ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de vobis. Qui tibi potest contradicere, si quid in te tale notaverit.
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes. Quae imperant justa.
Non contradicentes. Ne murmurationem facientes, et mercede privemini, et homines existatis ingrati.
Non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes. Sive in his quae illis conceduntur, sive ut in opere ostendant bonum esse quod credunt.
Ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. 30.0898D| Dum eorum operibus laudantur.
Apparuit enim gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus. Nullam conditionem excipit.
Erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria. Saeculare est omne desiderium carnale, et omnis habitatio temporalis.
Sobrie. Perfecte, Domino dicente: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae.
Et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Justitia non temperatur, nisi pietas adjungatur.
Exspectantes beatam spem. Qui ejus mandata servaverint.
Et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri 30.0899A| Jesu Christi. Spiritum dicit magnum Deum, quia ipsius exspectamus adventum.
Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Quia se dedit, caveamus ne beneficium ejus inane et irritum faciamus.
Haec loquere et exhortare. Omnis sermo tuus in hac exhortatione consistat.
Et argue cum omni imperio. Acriter argue eos qui ita non vivunt.
Nemo te contemnat. Talem te exhibe, ne contemni possis. Vita enim auctoritatem tribuit verbo.
CAPUT III. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, 30.0899B| dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Non ad aliquod malum.
Neminem blasphemare. Ne illos quidem qui merentur.
Non litigiosos esse, sed modestos. Ne vicem reddendo, provocent litem.
Omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Non solum ad bonos, vel ad amicos.
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes: odibiles, odientes invicem. Ne desperent correptione sua, opponit exemplum se, quia et nos fuimus, inquit, tales: debemus igitur patienter eorum insipientiam tolerare.
Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris 30.0899C| nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam, salvos nos fecit. Sive largitas misericordiae Dei, sive secundum hominem Christus.
Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. Quia nos Spiritus sanctus per baptismum renovavit.
Quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Abundantius, quam in veteri Testamento.
30.0900A| Ut justificati gratia ipsius, haeredes simus, secundum spem vitae aeternae. Non secundum carnalem haereditatem vitae temporalis.
Fidelis sermo est. Ne quis dubitet.
Et de his volo te confirmare. Confirmare scientem, non instruere ignorantem.
Ut curent bonis operibus praeesse, qui credunt Deo. Ad bona opera docenda praeesse.
Haec sunt bona et utilia hominibus. Haec, non illa quae sequuntur.
Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones. Non vult nos superfluis contentionibus implicari, quae, in Lege, de generationibus oriuntur: sed haec loqui semper, de quibus proficient audientes.
Et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. 30.0900B| Quasi contrariae oppositiones, quas haeretici consectantur.
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Nec circa ipsos nos occupari permittit, si correpti iterum non corrigantur: ne tempus inani contentione perdamus; et aliquid proprio judicio conatus nihil efficiet: quia unicuique manet libertas arbitrii, et funiculis peccatorum unusquisque constringitur.
Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hyemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Ut nihil perdant de fructu doctrinae tardantes.
30.0900C| Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Idipsum repetit, quod superius dixerat: Curent bonis operibus praeesse credentes.
Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. Qui nos fideliter amant, sive qui fidei causa nos amant. Notandum quod excipit apostolos quos salutat.
IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM. CAPUT UNICUM. 30.0899D| Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater. In carcere, vel in catenis.
Philemoni dilecto adjutori nostro, et Apphiae sorori charissimae. In Evangelio adjutrici. Apphia vero soror, vel conjux creditur.
Et Archippo commilitoni nostro. Hic diaconus erat, de quo ad Colossenses ait: Dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti, et illud impleas.
Et Ecclesiae, quae in domo tua est: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Cum omni gratiarum actione et cum gaudio exorat.
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam et fidem. Quae nobis in bonis operibus innotescit.
30.0900D| Quam habes in Domino Jesu et in omnes sanctos. Qui diligit caput, necesse est eum omnia diligere membra.
Ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni in Christo Jesu. Omnes sanctos diligis, intantum ut omnes boni nostrorum in Christo evidenter te fidelem esse cognoscant.
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Quos hospitio recipiens refecisti.
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu, imperandi tibi. Cum nobis causa ipsius dederit fiduciam imperandi, tamen charitate faciendi obsecrare maluimus, quam jubere.
30.0901A| Quod ad rem pertinet. Quod ad rem pertinet rei Christianae.
Propter charitatem magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex: nunc autem et vinctus Jesu Christi. Moribus talis, qualis ille, qui in senectute etiam pro Christo vincula non recusat.
Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem, et mihi et tibi utilis: quem remisi tibi. Quando erat gentilis, vel carnalis.
Tu autem illum, ut mea viscera suscipe. Velut filium nostrum charissimum.
Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Ex hoc cognosce qualis sit, qui mihi ita placuit, ut tua vice ministraret.
30.0901B| Sine consilio autem tuo nihil volui facere. Ita loquitur, ut eum ad ipsum remittat, sive ut magis ejus utilitas commendetur.
Uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Notandum quod neminem voluerit necessitate boni aliquid facere, ne mercedem amitteret.
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in 30.0902A| aeternum illum reciperes. Forte hoc Dei providentia procuravit.
Jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem. Jam enim non quasi ex necessitate servus, sed quasi frater voluntarius.
Maxime mihi: quanto autem magis tibi, et in carne et in Domino! Cui et carnaliter, et secundum fidem debet obsequium.
Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod teipsum mihi debes. Ita, frater, ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo: confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id quod dico facies. Simul autem et para mihi hospitium. Nam spero per orationes vestras donari 30.0902B| me vobis. Hic ostenditur, quia prima vice sit ex urbe dimissus.
Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum spiritu vestro. Amen. Non alicujus criminis causa, sed fidei societate.
Apparatus Quotation analysis
- ADMONITIO IN SUBSEQUENTES COMMENTARIOS. Nemo est hominum, qui eruditi audiunt, cui subsequens Commentarius liber in XIII Pauli Epistolas, S. Hieronymo perperam olim attributas, non videatur ille idem, quem S. Aug
ADMONITIO IN SUBSEQUENTES COMMENTARIOS. Nemo est hominum, qui eruditi audiunt, cui subsequens Commentarius liber in XIII Pauli Epistolas, S. Hieronymo perperam olim attributas, non videatur ille idem, quem S. Augustinus cum alibi, tum lib. III de peccatorum meritis et remissione cap. 1, et Marius Mercator in Commonitorio non semel, Cassiodorus item, atque auctor Praedestinati fuisse a Pelagio elucubratum testantur. Et sane (id quod tantum non evidens in eam rem argumentum est) loca, quae ex illo Pelagii opere, utpote haeretici dogmatis veneno infecta, recitant illi atque impugnant, totidem fere in hoc verbis occurrunt, atque illa cum primis, quae ex cap. V Epistolae ad Romanos desumpta sunt, et ab impressa lectione, vix quantum tribuas amanuensium licentiae, differunt. Ea nos singula ibi diligenter comparavimus, quae huc conferre longum erat. Vera itaque illa sententia est, adeo non habere libros istos auctorem Hieronymum, ut sint immo certis indiciis fetus infensissimi ejus, et catholicae fidei hostis. Sed est tamen assertioni modus adhibendus, ne inde conclusum eas, quod purum putum Pelagium contextus referat. Cum olim bonae frugis, nec passim indoctus Commentarius videretur, ea quae prae caeteris haeresim insinuabant, cavere lectoribus religiosi homines studuerunt: et nonnulla sanioribus verbis interpolarunt, alia penitus exsciderunt. Argumento haec sint, quae descripsit Mercator, nunc vero desiderantur: Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sentiunt, aliter eos, qui defendunt traducem, impugnare conantur. Si peccatum, inquit, Adae etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia non credentibus prodest; quoniam similiter, immo plus dicit Apostolus, per unum liberari, quam per unum ante perierunt. Deinde dicunt, inquit, Si baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt, inquit, quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur. Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum: quia nec rationabile est ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. Haec sunt, inquam, a nostris exemplaribus abrasa, non alia de causa, quam quod in apertam haeresim erumpebant: indicio autem sunt, ejusmodi alia eamdem subiisse fortunam: Caeterum Pelagii esse jam a XIII usque saeculo credebatur: et luculentum ea in re Scriptoris nostri Veronensis testimonium est, Joannis se, diaconi, ut Panvinio dicitur, sive, ut Pastrengico, Joannis presbyteri Mansionarii in Historia nondum edita, quae apud nos est. Vidi, inquit, ego ipse Joannes Commentarium Pelagii praedicti, super Epistolas Pauli, in quo licet multa bene et eleganter exponat, tamen subtiliter infundit venenum haeresis suae. Praefationem porro istam melioris notae mss. ignorant.
p. 0902B