Jump to content

De magnificentiis S. Hieronymi (ed. Migne)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De magnificentiis S. Hieronymi
(ed. Migne) XXII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 22

AugHip.DeMaSHi 22 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De magnificentiis S. Hieronymi

Gloriosissimi Christianae fidei athletae, sanctae matris Ecclesiae lapidis angularis, in quo admodum firmata consistit: nunc vero in coelesti gloria sideris radiantis, olim Hieronymi presbyteri laudes, venerabilis pater Cyrille, silendumne putas, aut lingua balbutiensis pueri, ut virum pollutum labiis me locuturum fore reris? Coeli enarrant gloriam Dei, et omnia quae fecit Dominus, eum in Sanctis suis laudant. Silere debet rationalis creatura a laude Dei, irrationabili non silente? Taceam, an loquar? cum si taceam lapidibus jubetur clamare. Certe loquar, non tacebo totis nisibus eximium Hieronymum laudare. Qui quamvis indignus et insufficiens laudator existam, cum non sit pulchra in ore peccatoris laus, tamen ab ejus laudibus minime cessabo. Firmetur itaque manus nostra, et lingua nostra palato non adhaereat, quoniam certe magnus est iste vir sanctissimus, mirabilis et metuendus super omnes qui in circuitu nostro sunt. Magnus certe in vitae excellentissimae sanctitate: magnus in sapientiae ineffabilis profunditate, magnus in majoris nunc gloriae quantitate. Mirabilis in prodigiis insuetis. Metuendus ob sibi a Domino traditam potestatem. Quam itaque magnus sit iste gloriosissimus Hieronymus in vitae excellentissimae sanctitate, quomodo patefaceret mea lingua, cum praecipue cunctorum non sufficerent mortalium linguae, ut ejus excellentiam explicarent? Liceat ergo dici: alter hic Elias, alter hic Samuel, alter hic Joannes Baptista, vitae excellentissimae sanctitate. Elias et Joannes Eremitae, magnis ciborum et vestium asperitatibus carnem maceraverunt. Non minoris vitae Hieronymus gloriosissimus Eremita, idem per quadriennium in eremo, ferarum tantum socius perstitit. Quinquaginta annis (ut venerabilis Eusebii litterae, quas pridie recepi, plenius fatebantur, et ut me certius tu idem nosti) vinum et siceram aliqualiter non gustavit. Ab omni carnium, et etiam piscium esu, ita se abstinuit, quod vix ea nominare volebat. Coctum quidem non nisi in ultima aegritudine bis comedit. Cilicino sacco carnem veluti Aethiopis macerans, desuper panno vilissimo se tegebat. Stratum aliud nisi terram nunquam scivit. Non nisi semel fructibus, aut herbarum foliis sive radicibus pastus in die: post vesperas se orationibus praebens, deinceps usque secundam noctis horam quotidie vigilabat. Postmodum vero somno fessus in terra dormiens, usque ad mediam noctem quiescebat. Qua quidem continue surgens hora, lectionibus et Scripturis sanctissimis (quibus tota radiat Ecclesia uti lapidibus pretiosis) intentus, usque ad esus horam perdurabat. Ita levissima flebat peccata, ut quis eum aestimasset hominem interemisse. Ter in die continue carnem diris verberibus flagellavit, ita ut ex ejus corpore rivuli sanguinis effluebant. Quin verbum otiosum aliquod ut pestem maximam fugiebat. Sibi otium nullum erat: semper aut sacris lectionibus, aut scribendo, aut docendo cunctos, exercitabatur. Quid plura loquar? Si Sanctorum singulorum perquirerem vitas, eo (ut puto) majorem neminem invenirem. Sed quia superius Samuelem nominavimus, fuisse hunc Samuelem ostendamus. Hic certe ille Samuel, qui de vanis litterarum studiis verberibus evocatus, sacrae Scripturae ministerio deputatur: in cujus vultus lumine divina gratia influente, utriusque Testamenti lumen vidimus: et in cujus brachii fortitudine haereticorum pars maxima est dispersa. Hic certe gloria virtutis nostrae transferens utrumque Testamentum ex Hebraeorum lingua in Graecam pariter et Latinam: disponensque ipsum posteris in aeternum, declarans aenigmata et obscura dubia et nodosa, praeparans officiorum seriem cunctis Ecclesiae ministris, totam pene Ecclesiam aedificavit. Unde bene magnus apparet in sapientiae ineffabilis profunditate. Liberales autem scientias ita perfecte scivit, quod relatione omnium nullus sibi similis apparet adhuc. De Scripturis vero sacris, uti multarum suarum Epistolarum, quas ad me direxit, experientia didici, aequalem sibi neminem unquam novimus. Hebraicorum, Graecorum, Chaldaeorum, Persarum, et Medorum, Arabicorum, et pene omnium nationum linguas et litteras, tanquam si fuisset in eisdem natus et educatus, scivit. Quid plura dicam? Quae Hieronymus ignoravit in natura humana, nullus hominum unquam scivit. Non me ista, venerabilis pater, existimes dicere, ut putem te Hieronymi et vitam et virtutes pejus me scire, cum sibi socius exstiteris multo tempore. Sed testor Deum, quoniam ob tam ineffabilis viri sanctitatem, si voluissem tacere, non potuissem. Confitentur mirabilia et sanctitatem suam et ipsi coeli, in quibus magnus, majoris gloriae quantitate, quam multi Sanctorum, habitat sine fine. Nulli itaque dubium est, et intra Patris mansiones ipsum unam ex majoribus et sublimioribus sedibus obtinere. Cum enim homo secundum opera praemietur, et iste perfectioris pene vitae exstiterit, clare patet ipsum unum de majoribus et sublimioribus coelestis Jerusalem civibus fore. Quod ut a nobis plenius et certius credatur in mundo, prae cunctis, quorum nostra recordatur aetas, valde mirabilis apparet prodigiis insuetis et miraculis infinitis: quorum mihi aliqua venerabilis Eusebius suis litteris declaravit. De caeteris vero prodigiis quae mirabiliter fiunt quotidie, ut continue intelligo relatibus plurimorum, avidus peraudire, tibi ipsi, pater carissime, supplico, ut mihi in brevi volumine quaecumque poteris vera et utilia miracula collecta, quam citius facultas aderit, ejusdem Hieronymi sanctissimi devotione transmittere non deneges. Sed ut multa merita Hieronymi sanctissimi non lateant, quid erga me, divina annuente clementia, in ipso sui obitus die acciderit, enarrabo. Eodem namque die et hora, qua exutus putredinis et immunditiae carnis toga Hieronymus sanctissimus, vestimentum perpetuae immortalitatis, inaestimabilis laetitiae et gloriae induit, dum Hippone in cellula mea quiescens, avide cogitarem qualis inesset animabus Beatorum, qui cum Christo gaudent, gloriae et laetitiarum quantitas, cupiens inde ex hac materia brevem componere Tractatum, precibus compulsus nostri Severi, quondam venerabilis Martini Turonensis Episcopi discipuli, charta, calamo, pugillarique in manibus susceptis, brevem vellem scribere Epistolam sanctissimo Hieronymo destinandam: ut quicquid ex hoc sentiret, responderet (sciebam enim in tam difficili quaestione a nullo viventium me posse doceri evidentius) cumque jam scribens salutationis exordium Hieronymo praenotarem, ineffabile subito lumen nostris invisum temporibus nostrisque minime linguis declarandum, cum ineffabili inauditaque odorum omnium fragrantia, cellulam in qua stabam, intravit hora completorii. Quo a me viso, stupore admirationeque commotus, animi et membrorum virtutes repente amisi. Nesciebam enim tunc quod dextera mirabilis Dei exaltasset servum suum, notas faciens in populis virtutes suas. Nesciebam etenim quod Deus antiquae miserationis, servum suum fidelem a carnis immunditiis dissolvisset, et tam sublimem ei in coelo sedem praeparasset. Nesciebam certe investigabiles vias Domini. Nesciebam thesauros infinitae Dei sapientiae et scientiae: secreta et occulta Dei judicia non agnoscebam; quoniam quos vult, facit sua ineffabili sapientia ad sui agnitionem venire. Quos autem praedestinat, vocat, justificat, et beatificat, prout discernit convenire. Itaque quia talem oculi mei nunquam perspexerant lucem, talem olfactus meus odorem non senserat: tam novis, tam inauditis miris obstupebam. Inter haec autem meis in me perstrepentibus cogitationibus quid hoc esset, de luce haec dicens verba, vox emicuit: Augustine, quid quaeris? Putasne brevi immittere vasculo mare totum, brevi includere pugillo terrarum orbem: coelum firmare ne usitatos exerceat motus? Quae oculus nullus hominum videre potuit, tuus videbit? Quae auris nulla per sonum hausit, audiet tua? Quae cor humanum nullatenus intellexit, nec etiam cogitavit, existimas te posse intelligere? Infinitae rei quis erit finis? Immensa, qua mensura metieris? Potius totum mare in arctissimo clauderetur vasculo: potius terrarum orbem parvulus teneret pugillus, potius coelum a motu continuo desisteret, quam gaudiorum et gloriae quibus Beatorum animae sine fine potiuntur, minorem intelligeres particulam, nisi, uti ego, experientia docereris. Discurre adhuc brevis temporis spatium: impossibilia facere non coneris, donec tuus impleatur vitae cursus. Hic non quaeras, quae non alibi, nisi quo tam feliciter propero, inveniri possunt. Hic satage talia exercere opera, ut postmodum ibi quae aliqualiter hic intelligere cupis, totaliter in aeternum habeas: inde qui intrant, nullatenus exeunt. Ad haec ego pavore stupens, admiratione tam invisa pene amens, omni quasi vigore carens, his verbis aliqualem sumens audaciam, tremebunda voce dixi: Fas utinam mihi foret, qui tam felix es, tam gloriosus, honorifice ad illa properans gaudia: qui tam dulcia eloquia gutturi meo faris, non ambigere. At ille, inquit, Nomen meum quaeris? Hieronymi illius presbyteri, cui transmittendam Epistolam jam scribens cepisti, sum anima, quae in hac hora in Bethleem Juda carnis onere deposito, Christo, omnique coelesti comitata cohorte, omni decorata pulchritudine, omni illustrata splendore, illo induta immortalitatis deaurato vestimento, circumamicta omnium bonorum et gaudiorum varietate, terrenorum omnium triumphatrix, omni diademate coronata, et omni beatitudine et felicitate vallata, tam gloriose, tamque ineffabiliter pergo ad regna coelorum, sine fine mansura. Jam nullum etenim deinceps exspecto gloriae defectum, sed augmentum, quando iterum jungar corpori glorificando, et non morituro, sed gloriam quam nunc sola habeo, cum illo habitura: in illa scilicet universae rationis die. Tunc ego amplius animi in me collectis viribus prae gaudio a lacrymis non cessans, sic respondi: Utinam, virorum eximie, tui mererer fieri pedissequus. Sed quaeso tui servuli quanquam vilissimi, quem dilexisti in mundo nimia caritatis affectione, recorderis: ut tuis interventionibus a peccatis emunder, tua gubernatione recto calle, inoffenso pede procedam, tuis defensionibus assiduis, ab inimicis mihi continue insidiantibus protegar, tuoque sancto ductu salutis attingam portum. Placeret utinam voluntati tuae aliqua mihi interroganti respondere. At illa: Quod optas, dicito: me omni tuae voluntati responsuram sciens. Vellem (inquam) intelligere, utrum Beatorum animae quaedam velle possint, quae obtinere nequeant. At illa: Unum, Augustine, noveris, quod Sanctorum animae ita in illa aeterna gloria in Deo sunt solidatae et firmatae, quod nulla sibi inest alia voluntas, nisi Dei: quod nil velle aliud possunt, nisi quae Deus vult: ideo quae volunt, obtinere possunt. Etenim quaecumque volunt, Deus et vult et adimplet. Nemo quippe nostrum suis fraudatur desideriis: quia nil praeter Deum aliquis nostrum optat. Quoniam vero semper, ut volumus, Deum habemus: nostra semper desideria sunt plenissime adimpleta. Longa quidem, pater carissime Cyrille, verborum texeretur series, si omnia quae mihi gloriosa illa anima perscrutanti patefecit, scriberem in hac brevitatis Epistola. Spero enim quod Bethleem ad tantas reliquias visitandum veniam non post multos annorum circulos, ubi tunc quae audivi, et in scriptis tradidi, videbo perspicaciter. Pluribus itaque horis illa gloriosissima anima ibidem mecum manens, Trinitatis sanctissimae Unitatem, et Unitatis Trinitatem, Filii a Patre generationem, Spiritus Sancti a Patre et Filio processionem, angelicas hierarchias et ordines, et eorumdem beatorum spirituum mysteria, beatarum etiam animarum felicitates: et alia utilia et gravia humanis intellectibus, quam subtiliter, quam evidenter, quam mirabiliter mihi patefecerit avido, si omnium hominum linguis loquerer, non explicarem sermone. Deinde a meis oculis lux illa disparuit: sed multis postmodum diebus ineffabilis odorum suavitas remansit: Quam mirabilis ergo iste est, faciens tot mirabilia, tot et tanta insueta hominibus prodigia? Ad ipsum ergo ore nostro clamemus, et exsultemus: demusque gloriam laudi ejus, quoniam certe dignus est omni laude, nec sumus sufficientes eum laudare. Introivit enim in domum Domini candidus et pulcherrimus: ubi sine dubio de sublimioribus et praeclarioribus gloriae sedem obtinet. Quod ut iterum clarius veritatis lumen pateat, pluribus testibus quam uno censui, quod supradictus noster Severus, vir doctrina et sapientia pollens, cum tribus aliis in ipso die et hora obitus Hieronymi in Turonensi civitate viderit, meae addere visioni: de quo quidem solummodo ipsemet pridie ad me veniens, fuit testis. Volens itaque Deus, ut sublimis Hieronymi gloria mundum non lateret: veluti sanctitas sublimis, et pene cunctorum viventium excellentissima, non latebat, ne illi quos sanctitatis illius delectabat sequi vestigia, habiturum praemium ignorantes, aliquando a sanctitatis deviarent tramite, et ut etiam alii sibi tot et tanta elargiri cernentes praemia, illius sanctitatis et virtutis inhaererent vestigiis, minuit enim laborem ponderis, praemiorum spes: die et hora qua idem gloriosus Hieronymus feliciter exspiravit, elargiendam sibi gloriam, Severo et tribus aliis cum eo stantibus, taliter declaravit. Hora completorii die illo in domo sua Severus cum tribus viris Catholicis, quorum duo monasterii quondam venerabilis Martini erant monachi, in divinis legens locutionibus, in coelo, in aethere, terraque cantuum suavissimorum, inauditorum, ineffabilium et incredibilium infinitas repente audivit voces, et organorum, tympanorum, et psalteriorum, et totius symphoniae et instrumentorum sonos, quibus coelum et terra et omnia (ut sibi videbatur) undique resonabant, quorum suavitatibus eorum animae pene a corporibus exhalabant. Stupefacti illico omnes illi elevantes oculos, coelum totum, aethera et omnia quae eorum continentur ambitu, quadam viderunt luce septies solis luce praeclariore clarescere: ex qua omnia odorum aromata erumpebant. Haec illi tam miranda cernentes, Deum exorarunt precibus, ut eos cur talia fierent, non lateret. Quibus vox de coelo veniens, ista dixit: Nulla vos moveat admiratio: nil vobis videatur admirabile, si talia et videtis et auditis: hodie enim regum rex, et Dominus dominantium, Christus Dominus, exeunti de hoc nequam saeculo, animae gloriosissimi Hieronymi presbyteri in Bethleem Judae commorantis, totus festivus obviam venit: ut eam prae caeteris tanto honorificentius, tanto excellentius, et sublimius ad sua introducat regna, quanto prae caeteris sublimioris et sanctioris vitae meritis fulget. Hodie omnium Angelorum ordines exsultantes et talibus vocibus alternatim concinentes, suum sociantur Dominum: hodie omnium Patriarcharum et Prophetarum coetus, hodie Apostolorum et Discipulorum chorus, nodie omnes sancti Martyres, hodie Confessores, hodie gloriosa Dei Genitrix sanctis omnibus comitata virginibus, hodie omnium Beatorum animae laetabundae et festivae suo occurrunt compatriotae et civi. His auditis, vox siluit: sed tamen lux et cantus et odor per horam postmodum perdurantes cessaverunt. Itaque liquido patet ipsum de sublimioribus et majoribus civibus fore, quo et magnus et mirabilis est, et metuendus super pene omnes Sanctos ob sibi traditam potestatem. Nulli sit dubium, ita prae caeteris quae vult, posse ipsum assequi: sicut prae caeteris sua voluntas divinae magis cohaeret. Nullos vero me tantae audaciae putet, ut fatear ipsum Joanne Baptista, quo (testante ipso Salvatore) nullus major surrexit: Petro et Paulo, et caeteris duodecim Apostolorum, qui ab ipso Christo electi et sanctificati sunt, praestare gloria. Sed tamen et si prohibeat ratio ipsum illis majorem obtinere gloriam in coeli regno, aliquem audere dicere: tamen nullas video rationes, cur sit nefas dicere, aequalem illis in gloria Hieronymum fore, dummodo illis in vitae sanctitate discors non fuerit: cum non sit personarum acceptor Deus, sed singulorum merita decernens, et reddens unicuique quod meruit. At si cuiquam videatur minorem Joanne et Apostolis Hieronymum gloriam obtinere, parum videatur minorem ipsum obtinere: cum, et si illius sanctitatis merita, illius laboris gravia, illius scripturae et verissimae Translationis utriusque Testamenti, Officiorumque ordinationis fructus, non solum praesentibus, sed etiam futuris, perspicaciter cernat: paulominus fore nil ipsum ab eisdem in gloria discordem: ut verum testor Deum, puto judicabit. Porro ne aliquibus deridendi laqueum injicere videar, dum Joanni et Apostolis in sanctitate et gloria, aequalem esse Hieronymum sanctissimum fateor: unum quod expletis nondum diebus quatuor in visione vidi, enarrabo, ut veritas non lateat, et ne quis me has laudes retexere credat, vel amore carnali, quo homo a veritatis cognitione maxime deviat, vel vesanae mentis imperitia, vel alia quacumque causa. Sed me hoc ambigant ab homine intellexisse minime: sed per relationem quam Deus omnipotens, qui suos exaltat Sanctos, et exaltando magnificat. Quarta praeeunte nocte, mihi avide cogitanti, quid laudis, quidve reverentiae debitae Hieronymo in brevi retexerem Epistola, demonstravit hoc modo: Dum itaque (ut dixi) disponens hanc Epistolam tibi scribere, cogitarem aptam laudis materiam invenire: hora adveniente noctis media, me somnus oppressit: et ecce maxima mihi affuit angelorum multitudo, inter quos fulgentes plus infinito sole duo erant viri ita similes et uniformes, ut nulla in eis videretur differentia, qua alter ab altero differre posset: nisi quod tria serta ferebat alter in capite, ex auro et lapidibus pretiosis: alter vero duo. Hi candidissimis induti collobiis, undique auro gemmisque contextis, tantae erant pulchritudinis, ut non valeat quispiam imaginari. Accedentes itaque illi ambo prope me, sub silentio paulisper steterunt. Deinde ille qui tria ferebat serta, his me verbis fuit allocutus: Cogitas, Augustine, quid debeas laudis de Hieronymo in veritate proferre? Et certe diu cogitans, nondum nosti: sed huc ambo venimus, ut ejus tibi gloriam indicemus. Hic certe meus socius quem vides, Hieronymus ipse est, qui sicut aequalis mihi in vitae sanctitate fuit, ita per omnia in gloria aequalis est. Et quae possum, et ipse potest, et quae volo, et ipse vult, et sicuti Deum video, et ipse videt, et cognoscit, et intelligit, in quo omnis nostra, et Sanctorum omnium consistit gloriae beatitudo. Nec habet majorem vel minorem gloriam alter ab altero Sanctorum, nisi in quantum magis et minus divinam contemplatur speciem, sive cognoscit. Sertum vero tertium quod plus illo fero, aureola martyrii est, quo vitam finivi corporis. Qui et si in mundo ob labores, paenitentias, aerumnas, affictiones, verbera, contumelias, et hominum opprobria et derisiones, et caetera valde gravia, quae ita pacifice pertulit, ita gaudenter propter Deum, ut in infirmitatibus exsultaret, et verus martyr exstiterit, et praemia martyrii non amiserit: tamen quia gladio vitam non finivit, aureolam, quae in signum datur martyrii, non habet. Serta vero duo alia quae habemus, aureolae sunt, quae solum virginibus et doctoribus dantur, ut ab aliis discernantur. Ad haec (ut mihi videbatur) respondi: Quis enim es, Domine mi? Et ille: Joannes, inquit, Baptista sum, qui huc ad te descendi, ut nuntiarem tibi Hieronymi gloriam: quatenus ipsam gentibus nunties. Hoc enim noveris: quia honor et reverentia quae singulis Sanctorum exhibetur, caeteris omnibus exhibetur: ne pules ut aliqua sit in coelo invidia, ut in mundo. Sicut enim in mundo quilibet hominum caeteris praeesse potius vellet, quam subesse: ita in coelo propter caritatem ineffabilem, qua se invicem diligunt beatae animae, quilibet Sanctorum ita alterius gloria gaudet, sicut sua. Quinetiam vellet quisque major, ut quisque minor sibi esset aequalis et pene major: quia ejus gloria esset sua: ita minor majoris gloria gaudet, sicuti si eam haberet: nec vellet eam habere, ut ille non haberet: imo potius de sua, si fas esset, impartiret. Unde gloria singulorum, est gloria cunctorum: et gloria cunctorum, est gloria singulorum. His dictis, societas omnis illa discessit. Et expergefactus ita a somno, tantos in me subito sensi caritatis ardores, quantos in me nunquam senseram. Nam deinceps hactenus nunquam aliqualis in me vel invidiae, vel superbiae, sive arrogantiae fuit appetitus vel cogitatio. Testis enim est Deus, qui omnia antequam fiant, novit, quod inde tantus in me exstitit caritatis fervor, quod plus alieno bono gaudeo, quam meo? plus affecto omnibus subesse, quam praecesse. Haec idcirco dixerim, non ut laudis acquiram famam, sed ut quis haec non putet vana fuisse somnia, quibus saepe deluditur mens nostra. Saepe enim Deus abscondita et maxima per somnia reserat. Magnificemus ergo opera sua: quoniam perfecta sunt, nec est in eis iniquitas. Sanctum Domini Hieronymum, propter Deum, cum quo regnat secure, magnificemus: quoniam in vita sua magnifice fecit, in morte sua magnifica recepit. Quapropter magnus est in medio nostri: et sanctus et excelsus in vitae excellentissimae sanctitate. Magnus sanctus et excelsus, in sapientiae ineffabilis profunditate. Magnus sanctus et praeexcelsus, in majoris nunc gloriae quantitate. Mirabilis et laudabilis et gloriosus in prodigiis invisis, inauditis et insuetis. Metuendus, colendus, et venerandus, ob sibi traditam a Domino potestatem, honorem, et gloriam sempiternam. Magnificemus ergo, obsecro, eum, nec taceamus: quoniam major est omni laude. Notas faciamus in populis gloriae suae laudes. Non miretur homo si eum, quem Deus magnificavit et coluit, laudamus. Non hominem pigeat venerari, et colere quem Deus coluit et veneratus est. Non putet quispiam Joanni et Apostolis in gloria et sanctitate aequando Hieronymum, Joanni et Apostolis exercere injuriam: quoniam illis praestare, et gloria et sanctitate si possent, optarent. Gloria enim et beatitudo ejus, eorum est gloria: et beatitudo eorum est sua. Honor, laus, et reverentia a nobis exhibita Hieronymo, eorum singulis exhibetur: et quae illis sigillatim exhibetur, Hieronymo exhibetur. Si ergo cupis Joannem Baptistam et Apostolos venerari, simul venerare ipsum: quoniam illis per omnia est aequalis. Secura igitur mente, omni depulsa formidine, Joannem Baptistam Hieronymo aequalem et non majorem: quoniam nullus major surrexit, omni devotione et reverentia fateamur: quem si minorem facimus, Joannis gloriae derogamus: et magis injurias exercemus quam laudes. Hujus mei imperiti sermonis opus, quanquam insufficienter, quanquam vilissime, quanquam nihil, tamen devote et reverenter a nobis expletum, ad te, venerabilis pater, puro corde et magna animi devoti affectione dirigo: supplicans ut ingenioli mei verbula, quae de meae imperitiae pauperie in laudes eximii Hieronymi obtuli, non deridendo, sed caritate debita aequanimiter tolerando legas. Et quae minus debite dixi ad tanti viri laudes, et meae imputes imperitiae, et Epistolae brevitati, et ejus laudum immensae majestati. Quoniam certe si omnium mortalium linguae solum ejus laudes promerent, minus debito satis esset. Mei peccatoris, venerabilis pater, esto memor: ut dum in illo steteris loco, quo illud sacrum eximii Hieronymi cadaver quiescit, ejus me interventionibus recommendes: quoniam nullibi dubium est quod ea quae optat, idem Hieronymus potest continuo obtinere. Non enim suo aliqualiter defraudatur desiderio.