Jump to content

Litterae tuae nobis a Hugolino

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litterae tuae nobis a Hugolino
1218
editio: incognita
fons: incognitus

1218-08-27 - SS Honorius III - Litterae tuae nobis a Hugolino

Honorius episcopus, Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri [Hugolino] Hostiensi Episcopo, Apostolicae Sedis Legato, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

1 Litterae tuae Nobis exhibitae continebant, quod quamplures virgines et aliae mulieres, quibus secundum instabilitatem prosperitatis mundanae prosperum statum in saeculo sua videtur nobilitas polliceri, eo, qui ubi vult spirat, potente vino compunctionis easdem, et manifestis revelationibus dante illis significationem, ut fugiant a facie arcus, desiderant fugere pompas et divitias huius mundi, et fabricari sibi aliqua domicilia, in quibus vivant nihil possidentes sub caelo exceptis domiciliis ipsis et construendis oratoriis in eisdem.

2 Cum ad hoc tibi fundi a pluribus Ecclesiae Romanae nomine offerantur, quidam volentes sibi reservari correctionem, institutionem et destitutionem in illis, non verentur salubre illarum propositum impedire; quare tua Fraternitas postulavit, ut super iis paterna providere sollicitudine curaremus.

3 Volentes igitur piis dictarum mulierum desideriis sic favorem Apostolicum impertiri, ut et ipsae assequantur suae petitionis effectum, et dioecesani locorum, et alii in quorum parochiis loca ipsa consistunt iustam non habeant materiam murmurandi, praesentium tibi auctoritate mandamus quatenus huismodi fundos in ius et proprietatem Ecclesiae Romanae nomine ipsius recipias, et ecclesias construendas in ipsis soli Apostolicae Sedi subesse decernas; ita quod nullus dioecesanus vel alia ecclesiastica saecularisve persona possit sibi ius aliquod vindicare;

4 quandiu quidem fuerint sine possessionibus, decimis, mortuariis, per quae soles locorum dioecesanis et aliis ecclesiarum praelatis praeiudicium generari. Si vero eas in futurum contigerit habere possessiones, vel alia supra dicta, nolumus ipsos dioecesanos vel altos, huiusmodi exemptionis praetextu, iure canonico defraudari.

Datum Laterani VI Kalendas Septembris, Pontificatus Nostri anno tertio.